Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1 13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc.
1 | [Somnus virginum, mors. Media nox, iudicii dies.] In lectione evangelica quae nobis de decem Virginibus recitata est, fratres dilectissimi, dictum est quod omnes virgines ornaverunt lampades suas: sed fatuae non habuerunt oleum cum lampadibus praeparatum ; prudentes vero sumpserunt oleum in vasis suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Et cum fatuarum virginum lampades exstinguerentur, rogaverunt reliquas, in quarum vasis erat oleum, ut eis darent de oleo suo; et illae dixerunt: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. Venerunt postea reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Quibus dictum est, Nescio unde estis vos. Cum ait, Sponso moram faciente dormitaverunt omnes et dormierunt: somnus ille mortem significat. Denique sicut Apostolus ait, De dormientibus autem nolumus ignorare vos, fratres [I Thess. IV, 12]. Media nox, quando clamor factus est magnus, significat diem iudicii: propter ignorantiam dictum est media nocte ; quia nemo scit quando aut qua hora dies iudicii veniat. |
2 | [Oleum misericordia vel charitas. Obligatio ad largas eleemosynas.] Quod autem omnes virgines ornaverunt lampades suas, ostenditur quod et illae fatuae habuerunt aliquid olei, sed parum fuit, ut eis sufficere omnino non posset: denique statim exstingui coeperunt. Unde, quantum possumus, cum Dei adiutorio, laborare debemus, fratres charissimi, ut quia in oleo misericordia vel charitas intelligitur, tantum reponamus in vasis animarum nostrarum, quantum nobis sufficiat in aeternum. Nemini sufficit parum, fratres dilectissimi, nisi qui forte prae paupertate plus dare non praevalet. Plena animae lucerna opus est, ut per charitatis oleum lumen nostrum luceat in aeternum. Cui Deus dedit largiorem substantiam, quantum potest, laxet manus ad eleemosynam, nec credat quod ei possit sufficere parum: sed se consideret unusquisque ex eo tempore quo sapere coepit, quantum debeat pro his quae male cogitavit, male locutus, vel male operatus est; attendat multitudinem peccatorum, et singulorum pretia diligenter appendat; videat quantum debeat pro mendaciis, pro iuramentis, pro periuriis, pro maledictis vel detractionibus, pro ebrietate, pro gula atque luxuria, pro cogitationibus sordidis, pro sermonibus otiosis. Consideret unusquisque ista omnia et his similia, quae nec numerari possunt; et tunc agnoscet quantas eum eleemosynas oporteat exercere; qui etiamsi totum demus, nisi praepondera verit Dei misericordia, redimere cuncta peccata non possumus: vel humiliter , contrito et compuncto corde, quantum possumus, faciamus; et non pro laude humana, sed pro Dei praecepto et vitae aeternae contemplatione faciamus. |
3 | [Unde timor virginum sapientum. Pauperes negotiatores. Oleum in vasis opera bona in conscientia. Adulatores, olei venditores.] Quod autem dixerunt virgines fatuae sapientibus, Date nobis de oleo vestro; et illae responderunt, Ne forte non sufficiat nobis et vobis: hoc aestimo humiliter dictum ; quia tantus terror et tanta examinatio erit in die iudicii, ut etiam illi qui oleum misericordiae se intelligunt abundantius praeparasse, metuant ne eis possit ad omnia peccata redimenda sufficere. Illud vero quod dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis; potest hoc de pauperibus intelligi. Ipsi sunt negotiatores, qui oleum animarum lampadibus necessarium vendunt. Per ipsos enim hoc negotium Christus exercere consuevit. In ipsis enim accipit terrena, repensaturus aeterna. Denique sic ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40]. Lampades autem, animae intelliguntur. Vasa autem illa ubi oleum reservatur, conscientiae bonae significantur. Quid est autem oleum in vasis habere, nisi intus in conscientia opera bona recondere? Et quia opera bona alii faciunt pro Dei amore, alii pro cupiditate laudis humanae, virgines illae et quod in corpore virgines erant, et quod se vigiliis , psalmis, lectionibus vel orationibus exercebant, totum hoc pro laude humana, non pro Deo vel pro aeterna beatitudine faciebant; ideo morte interveniente, ubi ab eis cessavit laus hominum, simul illis defecit et oleum. Nam illud quod eis dictum est, Ite potius ad vendentes, et emite vobis, potest et sic accipi, ut vendentes intelligantur illi qui virgines fatuas blandis adulationibus praedicant. Unde intelligitur quod omnes qui laudes humanas accipere cupiunt, quod in opere Dei exercere videntur; humanis assentationibus vendunt, accipientes vanam laudem, et praemia aeterna perdentes. Illae autem virgines quae oleum habuerunt in vasis suis, omne opus bonum intus in conscientiam posuerunt; quia hoc non pro laude, sed pro misericordia divina fecerunt. |
4 | [Virginum exercitia, ne virginitas sit vana.] Haec ergo fideliter cogitantes, fratres dilectissimi, quia parabola ista ad universam Ecclesiam pertinet, qui non possunt servare virginitatem corporis, integritatem custodiant cordis: ut si ad coronam martyrum sive virginum non potuerint pervenire, saltem vel omnium peccatorum indulgentiam mereantur accipere. Virgines vero quae integritatem corporis. Deo auxiliante, custodiunt, totis viribus, cum Dei adiutorio, laborare contendant verbositatem fugere, detractionem vel murmurationem velut diaboli venena respuere, invidiae superbiaeque morbum quasi hostis gladium pertimescere, obedientiam humiliter custodire, nunquam senioris praecepta contemnere, lectioni et orationi insistere; si infirmitas non prohibet, ad vigilias cum omni alacritate consurgere, sive in oratorio, sive in alio quolibet loco; semper quod ad obedientiam vel ad humilitatem pertinet, studeant ex ore proferre: si tristem viderint, consolentur, si inobedientem agnoverint, castigare non cessent. |
5 | [Ubique adiutores Christi et diaboli. Qui ministri diaboli in monasteriis.] Et quia in omni professione et boni inveniuntur et mali, et in Ecclesia Christi non solum triticum, sed etiam paleae reperiuntur: inveniuntur, quod peius est, clerici, monachi et sanctimoniales ita negligentes et tepidi, ut non velut spirituales apes, dulcia animarum mella conficiant, sed velut crudelissimae vespae venenatis linguae aculeis fratrum corda percutiant. Isti tales non adiutores Christi, sed defensores diaboli esse probantur. Qui si forte viderint fratrem vel sororem contra seniorem superbos existere , sed magis malignis sermonibus ad maiorem eum furorem conantur accendere, dicentes quod hoc nec possit nec debeat diutius sustineri: hortantur etiam ut ista senioribus poeniteat, quare eos paterna pietate admonere vel castigare voluerint. Sed quia in omni proposito, sicut iam diximus, non solum adiutores vel ministri diaboli ad inobedientiam vel superbiam callida susurratione succendunt: adiutores Christi blanda adhortatione et sancto ac salubri consilio ad humilitatem vel mansuetudinem revocare contendunt. Illi enim qui in clero vel in monasterio positi et se et alios ad superbiam erigunt, velut pharetrae sagittis diaboli plenae simplicium corda percutere, et charitatem in eis, humilitatem vel mansuetudinem conantur exstinguere. |
6 | [Qui vero Christi.] Sed quia Deo propitio in medio palearum invenitur et triticum, animae sanctae, quae velut armaria Christi spiritualibus antidotis plena esse probantur, quidquid illi vulneraverint, coelestibus medicamentis appositis curare non desinunt, dicentes cuicumque superbo, Noli superbire, frater; quia scriptum est, Superbis Deus resistit [Iacobi IV, 6]: noli irasci; quia scriptum est, Ira in sinu insipientis requiescit [Eccle. VII, 10]; et iterum, Ira viri iustitiam Dei non operatur [Iacobi. I, 20]. Si forte inobedientem viderint, blande et humiliter dicunt, Noli esse inobediens, frater; quia scriptum est, Obedientia super sacrificium [I Reg. XV, 22]; et Apostolus clamat, Obedite praepositis vestris et subiacete eis; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri [Hebr. XIII, 17]. Istae animae Deo plenae si tepidum et negligentem viderint, de spirituali armario, id est, de corde bono, prolatis medicamentis ad compunctionem conantur accendere: si detrahentem ac murmurantem viderint, dicunt ei illud beati Apostoli, Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore [I Cor. X, 10]: neque detraxeritis, quia scriptum est, Qui detrahit fratri, detrahit legi [Iacobi IV, 11]: et alibi, Qui detrahit fratri suo, eradicabitur. Et per hanc sanctam admonitionem a maliloquio deterrentes, ad laudandum Deum eos incipiunt provocare. Si verbosum vel contentiosum agnoverint, medicamentum taciturnitatis apponunt, dicentes illi, quod in Veteri Testamento est scriptum, Audi, Israel, et tace; et illud quod de Domino Salvatore prophetatum est. Sicut agnus coram tondente se obmutescet; et sicut mutus non aperiens os suum [Isai. LIII, 7]; et illud, Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii [Matth. XII, 36]. Talibus enim et his similibus medicamentis, quidquid vasa diaboli studuerint vulnerare, vasa Christi contendunt et conantur ad sanitatem reducere. Sive ergo clericus, sive monachus, sive sanctimonialis, consideret conscientiam suam; et si bene loquendo adiutorem Christi et defensorem iustitiae se esse cognoscit , gaudeat et Deo gratias agat, et ipso auxiliante perseveret usque in finem; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Id. X, 22]. Qui vero per superbiam, per inobedientiam vel invidiam adiutorem vel vicarium esse se sentit diaboli, doleat de praeterito, caveat de futuro; et per humilitatem construat, quod per superbiae tyrannidem destruxerat; quod iracundia succenderat , mitiget mansuetudo; quod malitia vel inobedientia exasperaverat, charitatis dulcedo componat: et dum adhuc anima illa tenebrosa, quae diabolo servire consueverat, in iste mortali corpore retinetur, remedium sibi in die necessitatis acquirat: ut de sinistra translatus in dexteram cum ovibus Christi audire mereatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. XXV, 34]. Et licet haec ita sint, fratres dilectissimi, hoc tamen oportet ut nec boni de sanctis meritis extollantur, nec illi qui mali fuerint , nimia desperatione frangantur; sed illi humiliter perseverent in bonis, et isti cito corrigantur a malis: ut cum dies iudicii venerit, et bonos coronare possit vita integra, et malos valeat excusare correcta, praestante Domino, etc. |