monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIV, 23-32, ubi Dominus super aquas ambulavit, et Petrus titubavit . <<<     >>> SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 2-14, Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo: deque adulterino habitu virorum ac mulierum .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXIII[Sic Am. et Mss. At Er. Ulim. et Lov., perituram esse.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 20, Hoc genus in nullo eiicitur, nisi oratione et ieiunio [Am. Er. et Corbeiensis Mss.: Tenebo te, accipe aperta.].

1 [Ieiunii effectus.] Adversus daemonum nequitiam, quae nobis Dominus arma ostendit, debemus utique retinere. Hoc, ait, genus in nullo eiicitur, nisi oratione et ieiunio. Haec cum plena fide exercentur, pietas est. Pietas autem ad omnia utilis est, professionem habens vitae praesentis et futurae [I Tim. IV, 8]. Inspiciamus ergo utiliter orationis fructus et ieiunii; quia ipsa sunt arma adversus improbas cogitationes. Ieiunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subiicit. Ieiunium cor facit contribulatum et humiliatum, quod Deus non spernit. Ieiunium concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores exstinguit, castitatis verum lumen accendit. Ieiunium verbositatem non amat, divitiarum superfluitatem iudicat, superbiam spernit, humilitatem commendat, praestat homini se ipsum intelligere, quod est, infirmum et fragilem; atque dum ita se intelligit imbecillem, aptius virtute Dei adiutorium quaerit et accipit: quaerit autem per frequentes orationes et obsecrationes.
2 [Oratio, ieiunii refectio. Ipsa quid sit.] Oratio quidem refectio est ieiuniorum, et advocat gratiam Spiritus sancti. Oratio duritiam cordis mollit, austeritatem temperat, ieiunium dulcificat. Sicut enim sine potu non est plena refectio; sic et ieiunium sine oratione non potest animam perfecte nutrire. Quid est autem oratio, nisi ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium? Abeat dissensio saecularium morum, quibus premitur mens humana quotidie. Oratio coniunctio est Spiritui sancto: si tamen in oratione intentus sit animus; sicut clamat Propheta, Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea. Quid autem sitiendum est, sequitur: Ut videat virtutem tuam. Credite mihi si ad videndam plenam virtutem Dei plene sitiat anima humanae substantiae, nec fastidio victa dissimulet, replebitur adipe et pinguedine spirituali: et sitiens illam Dei visitationem, sensu proprio cum fide clamabit, Adhaesit anima mea post te, suscepit me dextera tua [Psal. LXII, 2, 3, 9]. Ieiunium tollit inertiam, de animo impedimenta carnalia aufert. Oratio vero perseverans iungit Deo; atque ita gaudens assistere se Domino gloriatur. Adhaerens autem anima Domino, incipit securitatem habere et libertatem; nec pavores sustinet nec timores. Suscepto autem tanto patrocinio dexterae Dei, quomodo poterit noceri ab aliqua potestate? sicut scriptum est, quod nemo illud rapit de manu Patris [Ioan. X, 29]; hoc praestat ieiunium, hoc praestat oratio.
Augustinus HOME

bke16.35v