Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIV, 23-32, ubi Dominus super aquas ambulavit, et Petrus titubavit .
1 | [Textus expositio.] Audivimus, et quodam modo vidimus in lectione praesenti, navicellam periclitantem, Christum periclitantibus subvenientem, Petrum venienti Christo occurrentem. In quibus omnibus miraculum exspectavimus; mysterium requiramus. Quando enim possumus de divinis operibus quae leguntur, ipso aspirante qui facit, intellectum alicuius mysticae significationis exsculpere, quasi de abstrusis favorum cellis mella producimus: vel Christi discipulos imitantes, spicas manibus confricamus [Luc. VI, 1]; ut ad latentia grana perveniamus, et in eis vitam inveniamus. Ascendit ergo Dominus noster Iesus Christus, ut lectum est, in montem solus orare. Mons altitudo est: quid enim in hoc mundo altius coelo? Quis vero in coelum ascendit, novit optime fides vestra. Cur autem solus ascendit? Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo [Ioan. III, 13]. Quamvis et in fine cum venerit, et nos omnes sua membra collegerit, ac levaverit in coelum, etiam tunc solus ascendet: quia caput cum corpore suo unus est Christus. Nunc autem solum caput ascendit, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]: ipse ascendit solus orare; quia ipse ascendit ad Patrem pro nobis interpellare. |
2 | [Navicella, Ecclesia: mare, saeculum: antenna, crux. Persecutio Ecclesiam dilatavit; orbem ditavit.] Verumtamen, charissimi, dum ille orat in excelso, navicula turbatur fluctibus in profundo. Quia insurgunt fluctus, potest ipsa navicula turbari: sed quia Christus orat, non potest mergi. Navicellam quippe istam, fratres, Ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum. Quando aliquis impiae voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae, et quantum in ipso est, christianum nomen conatur exstinguere, super naviculam Christi grandis unda consurgit. Sed in his tentationibus erigatur antenna, ut suspensa arbori crucem Christi figuret; hanc christianus respiciat, et non deficiat: quia sicut dicit apostolus Petrus, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Dicit etiam beatus Ioannes, Sicut enim Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere [I Ioan. III, 16]. Huic ergo antennae, id est, cruci Christi, simplex conversatio et pura confessio tanquam candentia vela religentur. Et haec vela nostra fluctibus abluantur, vestisque tendatur, ut sine macula et ruga inveniatur. Quantumlibet mare saeviat, ventus incumbat, inter flatus et fluctus navis ista turbetur: tantum non mergatur, et currit . Denique posteaquam navis haec aedificata est in Ierusalem, atque inde in medio pelagi huius frementis emissa est, aestuantium volumina undarum, et furentiam flabra ventorum, dum eam huc atque illuc circumferunt, omnium gentium littoribus appulerunt, peregrinas merces quocumque venit, advexit. Quid enim tam peregrinum in terra nostra, quam per poenitentiam remissio peccatorum, regnumque coelorum? Et tamen oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem [Luc. XXIV, 46]. Ab ipso enim portu navis haec prima anchoram solvit. |
3 | [Christianus securus sit et sollicitus. Adulatores, latentes scopuli: obtrectatores, canes marini. Cruci adhaerentem mordere non possunt.] Naviget ergo, charissimi, naviget haec dominica navis inter procellas saeculi Christo protegente secura, Deo donante sollicita. Non enim quia in navi nauclerus vigilat, ideo debet nauta dormire. Vigilat ille, de quo veraciter scriptum est, Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel [Psal. CXX, 4]: sed etiam ipse dicit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]. Unde ergo debemus esse solliciti, et unde securi? Solliciti, quia dixit, quod in hoc mundo pressuram habebitis; securi autem, quia mox addidit, Confidite, ego vici mundum [Ioan. XVI, 33]: solliciti, quia tentationes futuras praenuntiavit nobis; securi, quia non desinit interpellare pro nobis. Caute itaque, fratres mei, atque sollicite inter saeculi fluctus gubernati, inite navigium in bonis actibus vestris: nec dens obtrectatoris vos frangat, nec adulatoris lingua decipiat. Adulatores vestros tanquam latentes sub undis scopulos observate. Quando enim mare tranquillum est, tunc saxa latentia non videntur: si tribulationis procella consurgit, tunc inter undarum montes verticem tollunt, tunc in eis apparet periculum quod latebat. Neque enim sufficit talibus deserere tribulantem, nisi etiam oppugnare conentur et premere. Hoc ergo genus humanum, velut asperrimas cautes placida superficie pelagi ventis obtectas, christianus evitet. Haec breviter de adulatoribus dixerimus. Obtrectatores omnino contemnendi sunt; quia canes marini sunt. De profundo amaritudinis latrare possunt; mordere non possunt. Sed quamdiu mordere non possunt? Quamdiu in navi sedes. Quid est, quamdiu in navi sedes? Quamdiu crucem Christi tenes, ab eius navicula non recedis. Erigamus in coelo mentem, et non curemus invidam mentem . In hoc sane procelloso et turbulento mari etiam diabolus aspirans bacchatur armata classe terribilis, et circumquaque discurrens, commeatus obsidet innocentium. Ipse est enim de quo ait apostolus Petrus: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, quaerens aliquem devorare circuit. Et quia subdidit, Cui resistite firmi in fide [I Petr. V, 8, 9], exercentur contra eum proficientium quotidiana certamina. Bellum hoc describebat ille maximus campi doctor, bellum hoc describebat, quando dicebat: Non est vobis colluctatio cum carne et sanguine; sed adversus principatus et potestates, rectores mundi, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. In his ergo, fratres, in hoc labore, in hoc certamine constitutos, illa vos apostolica sententia consoletur: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis [Philipp. IV, 5 ] [et 6]. |
4 | [Vigilia.] Venit ergo Christus ad navim suam quarta vigilia noctis, et visitavit eam. Quarta vigilia noctis, extrema pars noctis est. Vigilia una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet, ternis horis per singulas vigilias distributis. Quarta ergo vigilia noctis, hoc est pene iam nocte finita. Sic veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad iudicandos vivos et mortuos. Venit enim nunc, sicut audistis, valde mirabiliter ambulans super aquas. Surgebant fluctus; sed calcabantur: fremens pelagus sub Domini vestigiis murmurabat; sed tamen eum volens nolens portabat. Quantumlibet tumores saeculi potestatesque consurgant, premit eorum caput, nostrum Caput. Cum vero appropinquaret naviculae, turbati sunt prae timore discipuli, et exclamaverunt, putantes phantasma esse. Quibus Dominus ait: Habete fiduciam; ego sum, nolite timere. Quid est, Ego sum? Non sum phantasma quod putatis, agnoscite quem videtis. Ad hanc vocem exsiliit Petrus et ait: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. Si tu es, non miror quod solidam carnem super liquentis elementi terga suspendis. Quid enim mirum, si Conditori suo creatura famulatur? Hoc ego non miror: fac quod mirer, ambulet Petrus. |
5 | [Fidei mors atque resurrectio.] Fac quod mirer, Iube me venire ad te super aquas. Scio enim quod corpus humanum naturae lege non sinitur in fluctibus liquidis habere fixa vestigia; sed accedat donum grotiae, et paululum cesset lex ista naturae: Si tu es, iube me venire ad te super aquas. Tu Deus es; ego homo sum: voluisti de meo habere infirmitatem in carne quam portas; habeam et ego de tuo potestatem, ut unda me portet. Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. Quomodo enim mihi in mari non erit via, si tu iusseris, qui propter nos factus es via? Et Dominus, Veni, inquit. Nec dubitavit Petrus; audivit Domini verbum, et mox cucurrit ad Verbum: cito credidit, quia fidelis homo erat. Sed cum surrexisset ventus validus, titubavit; quia homo erat. Titubatio ista, fratres, quasi mors fidei fuit: sed ubi exclamavit, fides iterum resurrexit. Non titubaret, nisi crederet: sed nec clamaret, nisi crederet . Domine, inquit, salvum me fac! Et Dominus extensa manu levavit eum; et ait illi, Modicae fidei, quare dubitasti? Posset te ventus elidere, quem non potuit unda sorbere? posset te ventus evertere, quem non potuit fluctus operire? Plus erat quod feceras; mare calcaveras, fluctus presseras, ventos viceras; Quare dubitasti? In Petro itaque communis omnium nostrum consideranda conditio est: ut si nos in aliquo tentationum ventus conatur subvertere, vel unda submergere, clamemus ad Christum. Quid est, clamemus? Oremus. Porriget ille manum; et eruet de profundo. Etenim manus eius deducet nos, et continebit nos dextera eius, donec nos ad sempiterna sua promissa perducat. |