Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXXI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 24-30, Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania, etc., deque aliis locis, exhortatorius ad bona opera .
1 | [Inimicus, in figura homo dictus est.] Dominus ac Redemptor noster in Evangelio suo loquitur, dicens: Cum dormirent homines, venit inimicus, et superseminavit zizania. Inimicus, in figura homo dictus est. Audi Apostolum dicentem, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. Audi, homo: non enim ille dedit tibi tenebras, qui dedit tibi lucem. Quo vadis, homo? quo traheris? Quid concupiscentias carnales sectaris; quando audis, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis nolite perficere [Galat. V, 16]? Audi potius Dominum dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos [Zach. I, 3]. Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non erubescent [Psal. XXXIII, 6]. Audi, homo; si recesseris a Deo, non effugies manum eius: si autem ad eum accesseris, illico habebis eum, quia nusquam recedit. Audi prophetam dicentem, Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades [Psal. CXXXVIII, 8]. Ubi ergo non est Deus quem tu fugis? Malus es tu, qui bonum fugis; mors es tu, qui vitam fugis. Involvere te vis tenebris, ubi te abscondas: sed illum latere non potes, cuius oculi omnia vident. Ait autem Apostolus: Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]? Sequitur vox iudicis, dicens: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Ergo qui fugit Dominum, et recedit a Deo, ille confunditur, et perit in sua impietate. Ut ergo non pereat tunc, nunc revertatur ad Dominum; et illuminabitur, et vultus eius non erubescet. |
2 | [Zizania in Ecclesia qui sint. Amor Christi super omnia.] Dicam tamen, fratres mei, quod sentio: et quod dixero, intelligite. Inter vos segetes Dei mixta sunt zizania, id est, amatores mundi, amatores pecuniae, amatores deliciarum, consultores nugarum, omnes quaerentes quae sua sunt, non quae Iesu Christi. In Ecclesia Christi ficte intrantes, promittentes et non facientes, voventes et non reddentes, renuntiantes malo et iterum idem facientes; haec amantes, zizania sunt. Non amant illi Christum, qui aliquid plus amant quam Christum. Audi, homo, vocem Domini Dei tui: Qui diligit, inquit, patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut filias, aut fratres, aut agros super me, non est me dignus [Id. X, 37]. Si vis tenere quod non habes, dimitte quod habes; ut amor Christi sit in corde tuo. |
3 | [Qui vult quae Dei sunt, sua dimittat.] Ecce petis a Deo, et dicis: Domine, da mihi. Quid tibi dabit, qui aliunde manus tuas videt occupatas? Ecce Dominus vult dare quae sua sunt, et non habet ubi ponat. Vide ergo, dimitte quod tenes; et accipis quod quaeris: dimitte temporalia et caduca; et accipies aeternam et perpetuam vitam: dimitte terrena; et accipis coelestia. Ait autem quidam ad Iesum: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Utique qui dicebat, Quid boni faciam, vitam aeternam desiderabat: sed plus amabat quod tenebat. Vidit Dominus occupatas manus. Dare vult; et non habet ubi ponat: occupatae sunt manus accipientium. Dicit enim tibi Dominus, Vade, vende omnia, et da pauperibus [Id. XIX, 16, 21], et pone illa in coelo; quia in terra impediunt. |
4 | [Non perduntur quae pauperibus dantur.] Quid times, o homo, dare pauperibus? Non perdes ea; sed servantur tibi in coelo. Non ut perdas iussi, dicit Dominus; sed ubi ponas suggessi. Post haec habebis, homo, thesaurum non in terra periturum, sed in coelo permansurum. Aliquando venit homini tribulatio, venit timor damni. Times, o homo, ut non pecuniam tuam perdas, times ne argentum tuum perdas, times ne possessionem tuam perdas; et non times ne tu ipse totus pereas? Pro hoc dicis falsum testimonium, pro hoc mentiris et rapis aliena, pro hoc iuras et periuras, quod omnino lex vetat. Nonne cum haec omnia facis, totus fenum es, totus stipula, totus palea; et non times ne totus ardeas? Semper turbata est anima tua amoribus saeculi. Dic, Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me [Psal. XLI, 6]? |
5 | [Aurum in terra, et ex terra, et terra est.] Avarus pro auro suo habet tristitiam, patitur tribulationem, habet pericula servorum, pericula latronum. Avarus amat aurum plus quam animam suam: tu, christiane, ama Christum plus quam omnia tua. Ille fervet in amore auri: tu, christiane, ferve in amore Christi; et eris beatus in regno Christi. Audi, o homo, aurum in terra est, et ex terra est, et terra est, et pars terrae est. Impius dum diligit creaturam, offendit Creatorem; et amittit eum, qui creavit ex nihilo omnia. Audi, o homo, non tu perdis Deum; sed ipse peris a Deo. Ille est redemptor animae, quem vis amittere. Quid enim proderit tibi, si totum mundum lucreris; animae vero tuae detrimentum patiaris [Matth. XVI, 26]? |
6 | [Cur Deus vocet alium, et alium non vocet.] Expergiscere aliquando, o homo, et ama Christum. Haec est enim sapientia vera, id est, amare Christum. Multi enim dicunt, et scire volunt, quare illum vocat ad se Dominus, et illum non vocat; uni subvenit, et uni non; hunc dignum habet, et illum indignum; istum honorat, et illum cruciat et affligit. Audi, o homo. Hunc dignum habet pro bonis operibus suis; illum habet indignum pro operibus suis malis: quia debitor est Dominus, et reddet bonis bona, et malis mala. Dicturus es forsitan, Quare ille sic? Respondet tibi Dominus Deus tuus, Quia bonum non denegavi: sed dixi prius, Lavamini, mundi estote [Isai. I, 16]. Quid volebas? quid quaerebas? quid cupiebas? Gratiam Dei. Ergo si gratiam Dei quaeris, aufer primum nequitiam ab anima tua et a conspectu oculorum meorum; iam cessa a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam totis viribus tuis [Psal. XXXIII, 15]: et cum haec feceris, et gratiam meam percipies, et oculi mei super te erunt, et aures meae ad preces tuas, et priusquam me inquisieris, dicam, Adsum. |
7 | [Bona hic providenda. Misericordiae spes non est nisi misericordibus. Inimicus sibi fit, qui non indulget inimico. Rogandum pro eo antequam roget. Qualis debeat esse laus Dei.] Faciamus bona, fratres charissimi, ut mereamur in futuro saeculo invenire requiem, quam nobis Dominus noster promisit, dicens: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Et cum propheta a Domino exsultantes dicamus, Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. C, 1]. Misericordiam inveniunt, qui sunt misericordes. Iudicium timeant contemptores, qui nec sibi parcunt, nec miserentur aliis: qui dicunt, Peccemus, et parcet nobis Deus, quia misericors est et bonus. Omnino misericors et bonus est Deus: sed quimodo parcit, in futuro non parcet. Iudicium paratum habent sine misericordia impii. Intelligamus, fratres, et videamus ubi spem nostram ponere debeamus. Misericordia illi qui fecit misericordiam. Beati misericordes; quia ipsis miserebitur Deus. Spes est in misericordia, si ab opere misericordiae nos non fuerimus aridi. O homo, quid quaeris a Deo misericordiam, si ipse non es misericors? Quid quaeris a Deo indulgentiam peccatorum tuorum; cum ipse tibi simili non indulges? Audi, homo, audi vocem Domini Dei tui, ubi dicit ipse, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis [Luc. VI, 37, 38]. Audi iterum ubi ipse dicis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim tu non dimiseris adversario tuo, ipse tibi prius eris adversarius. Ille te laesit auferendo pecuniam tuam, in te laedis non indulgendo adversario tuo. Forsitan dicturus es: Non illi parcam; quia me laesit multum, et sanguinem meum quaesivit. Tu si non illi indulges, perditionem animae tuae habebis: insuper adhuc dicis, Non illi parcam, quia adversarius mihi fuit. Crede mihi, homo, peior tibi eris adversarius, si non illi parcas. Dicis tu, Ille me non rogat. Si te ille non rogat, tu pro illo roga; ut ei a Domino dimittatur, quod in te deliquit. Nam si tu dicis, Non illi parcam; litigare vis, non dimittere. Et qua fronte aut qua fiducia dicturus es Domino tuo, Dimitte, quia ego dimisi? Considera, o homo, et vide aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati [Rom. VII, 21]. Iam ipse captivus traheris; et exspoliatori irasceris? Nemo nobis imputet, fratres mei, si per vos dominicam pecuniam duplicare non potuerimus. Mali servi erimus, si non fecerimus quod nobis praeceptum est: si autem fecerimus, boni servi erimus, et cum Domino sine fine laetabimur. Illum omnes amemus, per quem facti sumus; illum diligamus, per quem redempti sumus. Pro illo nos invicem diligamus in hoc saeculo, ut cum eo gaudere mereamur pariter in futuro: quoniam sic placuit Domino Deo nostro de nobis, ut hic constituti cum vestra Charitate cantemus ei. Laudemus Dominum, fratres, lingua, corde, ore et voce. Sic enim sibi vult dici laudem, ut non sit inter nos discordia: sed vult esse in nobis concordiam vocibus et moribus. O felix laus in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi est concordia summa laudantium, ubi nulla lex in membris nostris repugnat; ibi non est rixa, nec ulla cupiditas. Hic ergo cantemus Domino laudem solliciti, ut illic possimus esse securi. |
8 | [Hic non securitas, sed sollicitudo debet esse. Corpus, carcer.] Quare autem hic simus solliciti, fratres mei? Audite quare: quia tentatio est vita humana [Iob VII, 1]. Sic namque nos Dominus exhortatur suo eloquio, dicens, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]. Non vis esse sollicitus, quando videris dicere, Dimitte nobis debita nostra? Quomodo es securus, qui quotidie videris petere remissionem peccatorum? Quomodo es securus, quando adhuc dicis, Dimitte mihi peccata mea; et iterum dicis, Et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo [Id. VI, 12, 13]? Quomodo ergo videris clamare, Libera nos a malo, si securus es? Audi, homo, audi. Tu es malus, quando te Deus liberat a te ipso malo. Vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati. Audi quid sumus nos, quid nobiscum portamus. Quamdiu in corpore mortis huius continemur, vitium nobiscum portamus. Audi iterum prophetam dicentem, Domine, educ de carcere animam meam [Psal. CXLI, 8]. Carcer meus est, usquedum in corpore mortis fuero. Nam quando fuero de hoc corpore liberatus, terra terrae redditur, spiritus coelo recipitur. Vado ergo, dimitto terram; quia quamdiu hic sum, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. |
9 | [Qui in resurrectione totus homo spiritualis.] Dicet aliquis perfidorum: Ergo cum fueris ab hac carne liberatus, iam non eris tu nisi spiritus. Audi ergo, haeretice. Carnem quam dico, non in aeternum pono, sed hic depono. Respondet incredulus: Ergo rediturus es ad corpus mortis? Et unde tam piam vocem clamasti, Educ de carcere animam meam? Audi, imperite, et contra quotidianas lectiones surde. Redeo ad corpus non mortis huius; quia corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate. Modo est animale, tunc erit spirituale. Nemo potest accipere aeternale, nisi prius temporale dimiserit. Ergo dimitte temporale hoc malum, ut accipias aeternale illud bonum. |
10 | [Terra viventium et terra morientium.] Audite, fratres, et cavete. Hic enim iter agimus, et in itinere positi sumus; nondum in patriam pervenimus. Caveamus eos qui in itinere nobis insidiantur: quia hic agunt adversus nos, ne ad patriam nostram, id est, ad paradisum revertamur. Terra autem ista morientium est; illa vero viventium est, de qua propheta dicebat, Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI, 13]. In illa autem terra semper vivetur, et nunquam morietur. Lucet terra illa plus quam species argenti, ubi cives iustorum Angeli sunt. Illi in terra illa gaudent; nos in terra ista lugeamus, ut ad illorum gaudia pervenire mereamur. Videte, fratres: ecce hic in itinere positi sumus; insidiator noster diabolus adversatur in via, nobis quaerit nocere, ne in terram viventium revertamur. Duo enim sunt praecepta, dilectissimi, quae nobis omnino sunt observanda: id est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Quicumque enim in his duobus praeceptis ambulaverit, festinet in via; et perveniet ad patriam paradisi, ubi laetantur omnes sancti in gloria Redemptoris sui, et laudem dicunt nomini sancto eius, qui erepti sunt de hac peregrinationis aerumna, et vivunt semper in laetitia sempiterna. |