monumenta.ch > Augustinus > 69
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc. <<<     >>> SERMO LXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25-30, Confiteor tibi, Pater, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXIX[Am. Er. et Mss. carent particula, in.]. In eumdem locum Matthaei, cap. VII, 13, 14: de peregrinatione Christianorum et de duabus viis, altera ad coelum, altera ad infernum.

1 [Amore sunt simul, qui absunt corpore.] Sermo nobis ad vos est, fratres charissimi, de eo quod in Evangelio audistis, Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et spatiosa, quae ducit ad mortem: sive de peregrinatione Christianorum. Si temporis necessitas permitteret, fratres charissimi, non solum semel in anno, sed etiam secundo vel tertio vos visitare volebamus: ut et nostra simul et vestra desideria de conspectu vestro satiare possemus. Sed voluntas cupit, temporis necessitas non permittit: nihil tamen nobis vel vobis impedit, quod nos corporaliter tardius videmus; quando amore et charitate semper pariter sumus. In ista enim peregrinatione mundi huius, etiamsi in una civitate esse possemus, simul esse non poteramus. Est enim alia civitas, ubi Christiani boni nunquam sunt ab invicem separati.
2 [Duae sunt civitates, mundus et coelum. In saeculo peregrinus sit, qui vult civis esse coeli. Christianorum patria, civitas, cives, parentes, rex.] Duae sunt civitates, fratres charissimi: una est civitas mundi; alia est civitas paradisi. In civitate mundi bonus christianus semper peregrinatur; in civitate paradisi civis esse cognoscitur. Ista est civitas laboriosa, illa quieta; ista misera, illa beata: in ista laboratur, in illa laetatur et quiescitur: qui in ista male vivit, ad illam pervenire non poterit. Peregrini esse debemus in hoc saeculo, ut cives esse mereamur in coelo. Qui amat mundum, et civis esse vult in mundo, partem non habet in coelo. In hoc enim probamus quod peregrini sumus, si coelestem patriam desideramus. Nemo se circumveniat, fratres dilectissimi, Christianorum patria vel civitas non est hic: Christianorum beatitudo vera et aeterna felicitas non est hic. Qui felicitatem quaerit in mundo, non illam habebit in coelo. Patria nostra paradisus est, civitas nostra Ierusalem est illa coelestis; cives nostri Angeli sunt, parentes nostri Patriarchae sunt et Prophetae, Apostoli et martyres; rex noster Christus est. Sic ergo in ista peregrinatione vivamus, ut illam talem patriam, quamdiu hic sumus, desiderare possimus. Qui enim male voluerit vivere, patriam illam desiderare non potest.
3 [Sanctorum gaudium de bona nostra vita, tristitia de mala.] Iam ad illam patriam nos praecessit multorum Patriarcharum et Prophetarum, etiam Apostolorum et martyrum gloriosus exercitus, et multa millia confessorum et virginum, et non parvus numerus fidelium populorum: qui omnes iam in beata requie constituti, nos quotidie expansis brachiis charitatis exspectant, desiderantes pariter et orantes, ut de arena mundi istius, in qua contra diabolum nobis pugnare necesse est, victores nos cum triumpho et exsultatione in illa patria paradisi suscipiant. Si enim bene agimus, si diabolica peccata et mortiferas delectationes contemnimus in hoc mundo, omnibus illis gaudia generamus in coelo: si vero Deum contemnimus, et mundum diligimus, crimina et peccata complectimur; illos quidem omnes, ut supra diximus, Angelos, Apostolos et martyres contristamus in coelo, et nobis aeternum praeparamus incendium. 4 Christus spectat et adiuvat pro se certantes. Diversa Christi et diaboli promissa. Ecce exspectat nos Christus in coelo cum Angelis suis, qualiter contra diabolum et angelos eius repugnemus. Non timeamus, fratres, quia non solum nos Christus exspectat, sed etiam adiuvat. Nolite timere, nolite desperare: saevit quidem diabolus; sed consolationem porriget Christus. Exspectat te pugnantem, adiuvat te laborantem, coronat te vincentem: noli desperare, noli succumbere. Talem Imperatorem super te habes, et times? Considera quid sit quod tibi promittit diabolus, et quid sit quod tibi daturus est Christus. Diabolus promittit falsam dulcedinem, Christus veram beatitudinem: diabolus ingerit vana gaudia mundi, Christus veram beatitudinem paradisi. Diabolus per adulterium providet unius horae libidinis delectationem, ut occidat animam immortalem: Christus tibi commendat castitatem paucorum dierum, quibus vivis in mundo, ut tibi similitudinem Angelorum reddat in coelo. Diabolus pro lata et spatiosa luxuriae via sollicitat in infernum: Christus pro arcta et angusta castitatis et misericordiae via invitat in coelum.
5 [Libertas eligendi viam dextram aut sinistram. Viae latae dulcedo brevis et falsa, sed poena longa: arctae e contrario.] Ecce, homo, habes aquam et ignem, vitam et mortem; habes ante te bonum et malum, habes infernum et regnum, habes falsam dulcedinem mundi, et veram beatitudinem paradisi. Data est tibi potestas per gratiam Christi, ad quod volueris porrige manum: elige vitam, ut vivas [Deut. XXX, 19]; relinque sinistram et spatiosam viam, quae trahit ad mortem, et tene dexteram et angustam, quae te feliciter ducit ad vitam. Non te teneat, non te delectet sinistra. Illius latitudo ampla quidem est et plana, et diversis floribus ornata: sed flores illius cito marcescunt, et inter ipsos flores serpentes venenosi se frequenter abscondunt; ut dum tu ad falsa gaudia curris, veneno mortifero feriaris. Ampla est, sed non longa. Attendis per qualem viam vadis; et non attendis ad qualem patriam pervenis. Si mihi non credis, ad mortem te subtrahis: imo si in Christo non credis, in inferno peribis. Sic enim ipse Dominus in Evangelio dixit. Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem; et multi sunt qui intrant per eam. Delectat quidem; sed decipit. E contrario dextera via non te contristet aut terreat: arcta quidem est, sed non longa. Nec in illa lata diu gaudetur, nec in ista angusta diu laboratur. Illa post brevem latitudinem ad aeternas angustias trahit; ista post breves angustias ad aeternam beatitudinem ducit.
6 [Laborandum, ut bonis operibus gaudium in coelo nobis comparemus.] Sic ergo cum Dei adiutorio laborare conemur, fratres, et peccata repudiantes, bonis nos operibus exornemus: ut nos rex noster Christus, cives nostri Angeli, parentes nostri Patriarchae, Prophetae, Apostoli, martyres, confessores et virgines, qui nos iam in civitatem nostram Ierusalem coelestem feliciter praecesserunt, cum gaudio et exsultatione suscipiant. Sic ergo agamus, fratres, ut per bona opera nostra gaudium fiat in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem; sicut ipse Dominus antea dignatus est praedicare [Luc. XV, 7]. Si ergo in coelo gaudium facimus, quando poenitentiam agimus; utique tristitiam generamus, quando ad peccatorum nostrorum voluptatem recurrimus.
7 [Charitas integra.] Ideo, fratres charissimi, ut possimus omnia peccata, Deo adiuvante, evadere; studeamus charitatem integram custodire, et non solum amicos, sed etiam inimicos diligere, et omnes supplicare velle, pro cunctis hominibus orare. Si enim omnibus hominibus feceris hoc, quod tibi ipsi volueris; ad integrum peccatorum ianuam claudis. Non enim erit unde ad animam tuam possit intrare, si non solum amicos, sed etiam inimicos volueris toto corde diligere.
8 [Ad eleemosynam exhortatio.] Rogo vos, fratres, sic in hoc mundo vivamus, quasi hospites et peregrini. Quidquid de aliquo labore, de quocumque iusto negotio, de qualibet iusta militia acquirimus, per eleemosynam in aeternam patriam reponamus, excepto victu quotidiano et vestitu simplici. Nec in ista peregrinatione nos consumat luxuria; sed ad patriam nostram transmittat misericordia. Iter agimus, fratres, ad patriam tendimus: non luxuriemur in itinere vitae huius, nunquam simus securi; sed semper sollicite atque caute vigilantes, non nobis delicias praeparemus in via: ut qui quidem melius ad patriam portare possimus, si in ista patria pro luxuria, pro gula, pro ebrietate, quidquid possumus laborare, consumimus; qualiter ad illam aeternam veniemus? Qua fronte inter Angelos et Archangelos bonis operibus nudi, peccatorum pannis sordentibus involuti, et malis actibus vulnerati, intrare possimus? Quidquid perditura erat gula, reponat eleemosyna; quidquid in terra avaritia obruit, misericordia in coelum transmittat: ut quando de hoc corpore anima egreditur, splendidis vestibus, et castitatis, misericordiae ac patientiae, humilitatis et concordiae margaritis ornetur; ut audire mereamur a Domino, Euge, serve bone et fidelis, et reliqua. Ista, fratres, desiderare debemus, et illam aliam sententiam expavescere, quam auditura est anima bonis operibus nuda et vitiorum sordibus involuta. Sic enim de tali anima Dominus in Evangelio loquitur, dicens: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? et illo obmutescente, dicit ministris: Ligate illi manus et pedes, et proiicite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII, 12, 13] Avertat a nobis Deus istam sententiam, quam audituri sunt, quicumque modo pro nulla eleemosyna aut nihil aut parum in coelum reponunt. De talibus dicit Apostolus, Anima quae in deliciis est, vivens mortua est [I Tim. V, 6]. Isti tales cum exierint de corpore suo, non cum Lazaro ab Angelis in Abrahae gremio sublevantur; sed cum divite purpurato ad inferni profunda merguntur. Haec ergo considerantes, quantum possumus, contringamus victum et vestitum nostrum, dum sumus in hoc mundo: ut post obitum nostrum de eleemosynarum nostrarum pretiosissimis et splendidis vestibus ornari mereamur in coelo, et illam desiderabilem vocem audire, Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]; ad quod gaudium nos Dominus sub sua protectione perducat, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto, in Trinitate unus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc. <<<     >>> SERMO LXX. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25-30, Confiteor tibi, Pater, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 69