monumenta.ch > Augustinus > 67
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 1-5, Nolite iudicare, ut non iudicemini, etc. . <<<     >>> SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc.

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXVII[Hic addunt aliquot Mss., amplius in devorationem.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Intrate per angustam portam, etc., deque duabus viis, arcta et lata.

1 [Liberum arbitrium.] Audistis, fratres dilectissimi, cum Evangelium legeretur, duas Dominum commemorasse vias: unam metuendam atque terribilem, alteram ambiendam et multum desiderabilem; unam per quam post parvum laborem iusti eriguntur in coelum, alteram per quam post brevem dulcedinem amatores mundi pertrahuntur in tartarum. Intrate, inquit, per angustam portam; quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem; et multi sunt, qui intrant per eam. Quam arcta, inquit, porta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam! Ecce, fratres dilectissimi, proposuit Deus in conspectu totius generis humani, quid debeamus expiare, quid vitare, quid desiderare, quid fugere, quid timere, quid in toto corde diligere; et sicut per prophetam ipse praedixerat, Ante hominem, inquit, vita et mors, quod placuerit, dabitur illi [Eccli. XV, 18]: et iterum, Ecce habes ignem et aquam, mortem et vitam; elige vitam, ut vivas [Deut. XXX, 19]. Hoc totum quod supra diximus, id est, bonum et malum, in istis duabus continetur viis. Proponitur enim nobis in eis infernum et regnum, Christus et diabolus, altitudo et profundum. Dei enim per gratiam in potestate habet unusquisque quid diligat, et ad quod placuerit porrigat manum.
2 [Viae arctae Christus latae praeest diabolus. Utraque via non carnis, sed cordis oculis diiudicanda.] Viae enim arctae et angustae praesidet Christus: viae latae et spatiosae praeest diabolus. Christus invitat ad regnum; ille sollicitat ad infernum: ille levat in altum; ille deprimit in profundum. Diabolus ostentat falsas dulcedines, ut trahat ad veram amaritudinem: Christus invitat ad brevem asperitatem, ut perducat ad longam beatitudinem. Si solum oculus corporis aperitur, decipit nos lata et spatiosa: si vero oculis cordis attendimus, securos nos reddit dura et aspera.
3 [Christus et peregrinantium via, et Angelorum patria.] Invicem ergo nos, charissimi, admoneamus, invicem nos cum vera charitate iugiter invitemus, ut magis brevem et angustam debeamus eligere viam, per quam mereamur ad paradisi latitudinem pervenire. Illam vero viam, quae post brevem latitudinem consuevit amatores suos in inferni profunda demergere, quantum possumus, Deo auxiliante, debemus repudiare atque contemnere. Sinamus ergo sinistram viam, cuius finis introducit in gehennam; et sequamur dexteram, quae ad vitam ducit aeternam. Ad illum pervenire debemus, qui est via, et vita, et veritas [Ioan. XIV, 6]. Nec mirum, si ad illum fideliter pervenimus, per quem fideliter ambulamus. Nam quia ipse est via, per ipsum currimus: quia vero ipse est patria, consummato cursu ad ipsum pervenimus. Cum enim secundum divinitatem sit requies et patria Angelorum, secundum humanitatem factus est via peregrinantium. Quia est requies et patria Angelorum vel omnium fidelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: quia est via peregrinantium, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Id. I, 1, 14].
4 [Beneficium redemptionis.] Quando de paradiso post peccatum primi hominis in hunc mundum, quasi in convallem lacrymarum proiecti sumus, et viam perdidimus simul et patriam, ambulavimus solitudi nes difficiles; viam autem Domini ignoravimus [Sap. V, 7]. Sed pius et misericors rex patriae nostrae non solum servos suos ad nos frequenter studuit mittere: sed etiam dignatus est ipse descendere, et viam, per quam reverteremur ad patriam, praeparare. O homo, si piger eras, ut quaereres viam; ipsa te via dignata est quaerere: si piger eras venire ad viam; ipsa ad te via venit. Surge et ambula; fuge viam saeculi latam et spatiosam, quae te ad tempus delectat, et in aeternum cruciat: curre per viam Christi, in qua parvissimo tempore laborabis, et postea cum Angelis sine fine gaudebis.
5 [Duo pedes ad currendum in via Christi, charitas duplex.] Forte dicis, Per viam Christi quomodo debeo currere? Si ambos pedes sanos habes, feliciter curres. Qui sunt isti duo pedes? Si diligis Dominum, et diligis proximum. In his duobus praeceptis, sicut Apostolus dicit, universa Lex pendet, et Prophetae [Matth. XXII, 37-40, ] [et Galat. V, 14]. Si diligis Dominum, et non diligis proximum; unum tantummodo pedem habes, non potes currere: si diligis proximum, et non diligis Dominum; claudus et inutilis remansisti. Curre ergo per viam Christi: ipsa est enim via. Per istam viam dilectionis etiam ipse Dominus in cruce pendens cucurrit, quando pro inimicis oravit, dicens: Pater, dimitte illis; quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Per istam viam etiam beatus Stephanus ita studuit viriliter currere, ut coelum apertum, et Christum quasi in occursum suum vel adiutorium stantem, mereretur aspicere [Act. VII, 55].
6 [Humilitas sit charitatis comes.] Sed quia humiliter debes currere, si vis celeriter pervenire, vide quia in illum, et per illum, et ad illum curris, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Quidquid boni operis, sive in eleemosynis, sive in ieiuniis, sive in orationibus Deo offerre volueris, totum perdis, si cum vera charitate mitis et humilis corde esse nolueris. Et ideo sicut iam suggessi, inter reliqua opera bona, humilitatem et charitatem praecipue tenere contendite: ut istis duobus sanctis et spiritualibus pedibus possitis fideliter currere, et ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire; per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 1-5, Nolite iudicare, ut non iudicemini, etc. . <<<     >>> SERMO LXVIII. De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 13, 14, Lata et spatiosa est via, etc.
monumenta.ch > Augustinus > 67