Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VII, 1-5, Nolite iudicare, ut non iudicemini, etc. .
1 | [Aperta mala iudicanda; non autem quae ignota aut dubia. Praestat de malis bene quam de bonis male suspicari. Mala aperta possunt et debent iudicari, sed cum charitate.] Audivimus evangelistam dicentem, fratres charissimi, Nolite iudicare, ut non iudicemini. Quid est hoc, fratres, cum ipse Dominus in alio loco Evangelii dixerit, Nolite secundum faciem iudicare; sed iustum iudicium iudicate [Ioan. VII, 24]: et alibi dicatur, Iudicium verum iudicate [Zach. VII, 9]? Non enim sibi divina lectio contraria esse potest; sed intellectum sobrium quaerit. In conversatione enim humana, dilectissimi, sunt aliqua, quae rationabiliter reprehenduntur: sunt vero quaedam, quae non sine peccato iudicantur. Aperta enim mala et iudicari et argui debent: illa vero quae aut ignoramus, aut utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, iudicare penitus non debemus. Verbi gratia, vides hominem frequentius ieiunare; congaude, et noli nimis laudare; quia potest hoc pro humana gloria fieri: sed et noli vituperare; quia potest et pro Deo et pro animae remedio ieiunare. Vidisti alium indicto publico ieiunio velle prandere; cum dilectione admone. Si dixerit se pro stomachi lassitudine ieiunare non posse, crede et noli iudicare: quia utrumque potest fieri, ut pro gula vel luxuria prandere velit, et prae infirmitate ieiunare non possit. Vidisti alterum subditis suis cum severitate disciplinam imponere, et indulgentiam tardius dare; noli iudicare crudelem: quia forsitan non hoc facit morbo iracundiae, sed zelo disciplinae et amore iustitiae; propter illud quod scriptum est, Zelus domus tuae comedit me [Psal. LXVIII, 10]. Forte aliquis vicinus aut amicus tuus, dum animum suum habet in rebus satis sibi necessariis occupatum, tardius te salutaverit, aut tardius occurrerit, quam debuit; noli eum superbum iudicare, noli malignum credere, sed magis hoc aut per oblivionem aut per negligentiam, quam per despectum vel superbiam factum crede: quia forte et tibi hoc, ut est humana fragilitas, frequenter evenit, ut rebus aliis nimis intentus, aliquid minus caute aut minus sollicite fecisse videaris; et tamen noluisti te pro hac re malo animo iudicari. In istis ergo et in his similibus, quae utrum bono an malo animo fiant, scire non possumus, melius est ut ad partem dexteram nostrum animum declinemus: quia tolerabilius est nos in hoc praevenire, ut eos qui mali sunt, bonos esse credamus, quam ut consuetudine iudicandi, etiam de bonis quod malum est suspicemur. De istis ergo rebus quae sunt Deo notae et nobis incognitae, periculose nostros proximos iudicamus. De ipsis enim Dominus dixit, Nolite iudicare, ut non iudicemini. De illis vero quae aperta sunt et publica mala, iudicare et redarguere, cum charitate tamen et amore, et possumus et debemus; odio habentes non hominem, sed peccatum, non vitiosum, sed vitium; detestantes morbum potius, quam aegrotum. Nam publicus adulter, raptor, assidue ebriosus, proditor et superbus, si iudicati vel castigati non fuerint, implebitur in eis illud quod beatus martyr Cyprianus de talibus dixit: Qui peccantem verbis adulantibus palpat, peccati fomitem subministrat. |
2 | [Ira subitanea festuca est; inveterata, trabes. Cordis oculum turbat ira, odium excaecat.] Ad hanc rem pertinet, fratres charissimi, etiam illud, quod in hac ipsa evangelica lectione audivimus: Quid enim vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Vidisti enim hominem subito irasci; noli continuo iudicare, sed exspecta paululum: forsitan quam velociter irascitur, tam celeriter mitigatur. Quid tamen festuca, quid trabes significet videamus. Subita enim iracundia festuca est: illa vero quae in longum tempus protrahitur , trabes efficitur. Ut ergo irasci, et cito placari, festuca est; ita iracundia diu in corde servata, trabes est. Ergo ira inveterata convertitur in trabem. Et qua fronte ille qui odium servat in corde, illum iudicare praesumit, in cuius oculo non trabem, sed festucam esse cognoscit? Nam cordis oculum festuca turbat, trabes excaecat. Quod dixi, fratres, Scripturarum debeo testimoniis approbare. Quomodo ira cordis oculum turbat, audi Psalmistam dicentem, Turbatus est prae ira oculus meus [Psal. VI, 8]. Quomodo autem odium oculum cordis excaecat, Ioannes evangelista testatur: Qui, inquit, odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [I Ioan. II, 9, 11]. Secundum haec ergo per subitaneam iracundiam cordis oculus turbatur; per odium lumen charitatis exstinguitur. |
3 | [Recapitulatio. Iudicium temerarium non parvum peccatum.] Ergo, fratres charissimi, capitula vobis quaedam et indicula, qualiter haec intelligere et accipere debeatis, insinuo. Nam vos Deo propitio, melius haec capere et observare potestis. Ut haec quae dixi, tenacius vestris cordibus inserantur, breviter repeto quod suggessi. In his ergo rebus, sicut iam supra dixi, periculose alios iudicamus quae dubium est utrum bono an malo animo fiant; id est, ieiunare, vigilare, eleemosynas facere, a vino et a carnibus vel abstinere vel non abstinere, et reliqua his similia, quae pro Deo et pro humana gloria fieri possunt. Et quia ignoramus quo animo fiant, iudicare penitus non debemus. Propterea haec dixit Dominus, Nolite iudicare, ut non iudicemini. Propter apertam vero iniquitatem dictum est, Argue, obsecra, increpa, cum omni patientia et doctrina [II Tim. IV, 2]. Et illud quod iam supra memoravimus, Iustum iudicium iudicate. Haec enim, fratres, si diligenter, sicut credimus, considerare, et cum grandi sollicitudine, Deo donante, observare volumus, non de parvo peccato cum Dei adiutorio liberamur. Maxima enim pars generis humani indiscreto iudicio ad reprehendum prompta et parata esse probatur; cum tamen non ita se velit ab aliis iudicari, quomodo vult alios iudicare. Propter hoc Scriptura divina admonet, dicens: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe iuste [Eccli. XI, 7]. Omnis homo prius se vult interrogari; et postea, si reus est, patienter tolerat reprehendi. Et quia omnes hoc nobis volumus ab aliis fieri, iustum est ut hoc in aliis studeamus implere. Prius cum patientia interrogemus, et solliciti simus; et cum aliquid certius agnoverimus, tunc aut si mala sunt, reprehendere, aut si bona, defensare velimus: propter illud quod scriptum est, Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Haec est enim Lex et Prophetae [Matth. VII, 12]. Et ideo conversi ad Dominum, eius imploremus auxilium, ut ipse nobis et veram discretionem et perfectam charitatem praestare pro sua pietate dignetur; cui est gloria et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum . |