Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXV. Rursum in Matthaei cap. VI, 9-13: De oratione Dominica .
1 | [Per hanc vocem,] Pater noster, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Quoniam Domino subveniente atque gubernante, iam estis in regia constituti, et prope est dies quo ad coelestis regis veluti consistorium veniatis, moneo vos, charissimi, ut precem legitimam Patri et Deo offerendam ante discatis. Nam quia fastidiosa mens hominum et ignara coelestium, nec scire nec invenire poterat, quemadmodum Deum digne precaretur; ipse verus Dominus et magister ostendit et docuit, per se quidem sanctos Apostolos, per illos autem nos, quomodo debeamus orare. Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, etc. O vere coelestis oratio, quae tota est oratio! Nam singula verba si prout sunt, latius tractare voluerimus, dies ante quam sermo deficiet. Attamen breviter percurramus. Dicimus, Pater noster, qui es in coelis. Sic incipiendo, bonitatem Dei et gratiam protestamur. Nam quando nos terrestres et miseri, imbecilles et inutiles servi, auderemus vultum levantes ad coelum dicere, Pater noster; nisi ipse per suum nobis Unigenitum hanc fiduciam praestitisset? Sicut scriptum est, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius [Ioan. I, 12]. Accepta igitur potestate Patrem vocamus Deum: quia per fidem spiritum adoptionis accepimus, ut nos factos Dei filios gratulemur. |
2 | [Decet gratias agere, qui gratiam meruerunt. Quid significent haec verba,] Adveniat regnum tuum. Semper ad Dei, non ad nostram voluntatem debemus respicere. Deinde dicimus, Sanctificetur nomen tuum. Hoc actio gratiarum est, velut si dicatur, Sanctum sit et benedictum nomen tuum. Decet enim gratias agere, qui gratiam meruerunt. Adveniat regnum tuum. Non utique ut incipiat ille regnare, cuius regnum est omnium saeculorum: sed hoc optamus, ut finem nostris faciat malis, et veniens de coelo nos assumat in regnum. Hoc enim dicto admonemur, ubi vitam nostram et substantiam et regnum sperare debeamus. Similiter dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et interra. Quis enim obstat Deo, quominus fiat voluntaseius ubique ? Sed hoc oramus, ut sicut in coelo fit voluntas Dei, ubi nullus offendit; ita virtutem nostris animis tribuat, ut eius voluntatem nos qui sumus in terra, facere et implere possimus. Vel certe cum dicimus, Fiat voluntas tua, docemur semper ad Dei, non ad nostram respicere voluntatem: quia in nostra voluntate aliquoties contraria sunt; in Domini autem voluntate vita est semper et bonitas. |
3 | [Avaritiae extirpatio, et mortis recordatio in voce, hodie.] Consequenter iam post coelestia, etiam terrestria postulamus, sed tamen necessaria. Nam dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. O sapientia vera et divina providentia, quae docuit et panem solum petere, et hodie nominare. Hoc enim dicto et aviditas cum avaritia tollitur, et humanae vitae insinuatur incertum: secundum illud, Nolite solliciti esse in crastinum [Matth. VI, 34]. Vere enim inconveniens esset, eum in multos annos et tempora, vel certe in alium diem necessaria postulare, cui forte sub nocte esset vita finienda. Sic enim et ille avarissimus dives, qui restructis horreis et repletis dixerut ad animam suam, Habes multa bona in annos multos, epulare; audivit a Domino, Stulte, hac nocte repetunt animam tuam : quae praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 19 ] [et 20]? Competenter ergo oramus, panem nostrum quotidianum hodie nobis dari: quia crastinus dies quid pariat, ignoramus. |
4 | [Fratri tuo dimittendum, ut tibi dimittat Pater.] Dicimus deinde, Dimitte nobis debita nostra. Debita, fratres, peccata intelliguntur. Nam debitum contrahitur, quotiescumque delinquitur: quod debitum quandoque solvi in gehenna necesse est. Et quia humanae fragilitati non deest quotidie unde delinquat; ideo petimus ut debita nobis, dum sumus in corpore, dimittantur, ne usque ad novissimum quadrantem desudemus. Bene autem adiungitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vides, charissime, quanta nos conditione divinus sermo praestringat . Dimitte ergo, ut dimittatur tibi. Habes aliquem debitorem qui in te peccavit, qui forte iniuriam fecit; dimitte illi roganti, indulge poscenti, parce poenitenti: ne dum denegas pietatem fratri, tibi claudas indulgentiam Patris. |
5 | [Cur tentet Deus.] Iam vero utilissimo fine oratio sacra completur orando contra tentationem et malum. Dicimus enim, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Inducit Deus in tentationem hominem, cum tentari permittit, ut probet, non perimat. Tentat autem non quasi mentium nescius humanarum; sed ut suos fideles faciat in saeculo manifestos, sicut scriptum est, Vasa figuli probat fornax, homines autem iustos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6]. Sic Abraham tentavit in filio, et honoravit [Gen XXII]: sic Iob dando in tentationes varias probavit [Iob I ] [et II]: sic sanctos Apostolos, sic beatissimos martyres per ignem quoque et gladios coronavit. Ex quo apparet, a Deo tentationes huiusmodi provenire; et diabolum nihil sine Dei permissione valere. Ergo Deus solus adorandus est, qui potest educere de tentatione. Educit vero, cum liberat a malo: a malo autem liberat, quando super id quod possumus, non nos permittit tentari. |
6 | [Orationis Dominicae summa.] Habetis, fratres, ostensum, et quem debeatis orare, et cui gratias agere, et cuius cupere regnum, vel exspectare voluntatem. Deinde contra tentationes et malum, cuius sit auxilium praestolandum. Ecce in paucis omnia et in brevitate completa. Quia ergo non difficile discitur, imo facile retinetur, omnes hortor tam viros quam feminas, discite retinere: ut cum fueritis gratiam Domini quam cupitis, consecuti, inter omnes sanctos hanc precem ore consono proferre possitis, et corde mundo diligere; ut Christus sedens ad dexteram Patris in ore vestro verba sua videns, et in corde vestro sua praecepta, et hic vos custodiat, et futuro aevo dignos efficiat. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. |