monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc. . <<<     >>> SERMO LXV. Rursum in Matthaei cap. VI, 9-13: De oratione Dominica .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXIV[Aliquot Mss. necnon Concordia Regularum, cap. 35, cum oves adhaerent pastori; sublata negante particula, quae plane hic, cum de vero pastore Christo agatur, necessaria est. Paulo post auctoritate Am. et Mss. addidimus, non pastoribus; quod apud Er. et Lov. desideratur.]. De verbis Evangelii Matthaei, VI, Cum ieiunatis, etc. et de Oratione dominica, cap. VI, V. 1-18 [Sic aliquot Mss. Alii cum editis, morsibus dispersarum.].

1 [Homini duo praecipue meditanda. Plangendus casus.] Duo sunt, charissimi, quae principaliter attendere debet humana circumspectio; et dignitatem suae conditionis, et excellentiam suae reformationis: dignitatem suae conditionis, ut peccare timeat; excellentiam redemptionis, ut gratiae redimentis ingratus non existat. Sola quippe voluntate Redemptoris homo de terrae vilitate sublevatus est, et ad Dei similitudinem privilegio rationis sublimatus est. Hanc miser homo perdidit, cum diabolica persuasione seductus, a Conditoris sui instituto superbiendo recessit. Quem lapsum Psalmista considerans, quasi dolendo dicebat: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. De summa erectione proprio arbitrio corruens, merito ultima deiectione damnatus est, qui per se cadere potuit, sed per se resurgere non valuit. Hunc casum plangere habet quotidianis lamentis humana fragilitas; quatenus eo redeat per quotidiana lamenta, unde corruit per vana oblectamenta; et quae cecidit pede superbiae, resurgere studeat pede obedientiae. Hoc attendens Psalmista dicebat, Non veniat mihi pes superbiae; et, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare [Psal. XXXV, 12 ] [et 13]. Expulsi sunt, ab intima quiete; nec potuerunt stare, id est, perseverare, sicut per eumdem Psalmistam de eisdem dicitur, Quia caro sunt, spiritus vadens, et non rediens [Psal. LXXVII, 39].
2 [Necessaria medicinalis gratia Redemptoris. Christus verbo et exemplo docuit.] Ad hanc ergo reversionem sive resurrectionem necessaria fuit medicinalis gratia Redemptoris, quae sanaret humilitate, quod corruptum fuerat elatione superbiae. Assumpsit ergo Verbum Dei formam servi, in qua posset conservos verbo instruere, et ad exemplum vitae suae morum disciplina informare. Humilitatem quippe et obedientiam verbo et exemplo insinuabat, quando discipulis exhortando dicebat: Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: iugum enim meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI, 29 ] [et 30]. Iugum enim eius obedientiae merito est suave, cui servire est regnare; et onus praeceptorum leve, quod non premendo gravat, sed adimplendo per gratiam adiuvat. Insinuavit etiam verbo sobrietatem, ubi dixit, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate [Luc. XXI, 34]: docuit exemplo, qui turbam se comitantem non refecit sumptuosis deliciis, sed panibus hordeaceis [Ioan. VI, 5-13]. Docuit etiam intentionem nostram ad interna bona dirigens, qualiter esset ieiunandum, quando dixit, Cum ieiunatis, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: illos notans, qui luctuosis sordibus rigorem simulant abstinentiae, ut videantur hominibus ieiunantes. Qualiter etiam sit facienda eleemosyna, silentio praeterire noluit, ubi dixit: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Hoc documento insinuans quia eleemosynam et omne opus misericordiae quod facimus, non venando laudes hominum, sed propter intentionem vitae aeternae, quae per dexteram significatur, facere admonemur. Qualiter quoque esset orandum, admonuit, ubi ait, Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum; id est, habeto cor quietum, et ab omni tumultu exteriorum liberum: et clauso ostio, id est, exclusa phantasmatum turba, ora Patrem tuum.
3 [Petendorum quorumlibet compendium. Tria petuntur ad aeternam vitam, quatuor ad temporalem.] Ecce dictum est qualiter sit orandum: addit etiam quid sit orandum, ita subiungens, Sic autem orabitis: Pater noster, qui es in coelis, etc. Haec oratio compendiosis verbis, id est, septem petitionibus, omnes species orationis comprehendit, quibus Deum interpellamus, aut pro appetendis bonis, aut pro vitandis malis, aut pro delendis commissis. Harum septem petitionum tres prius positae pertinent ad aeternitatem; quatuor sequentes, ad vitae praesentis necessitatem. Nam nominis Dei sanctificationem, et adventum eius quo in claritate venturus est, et completam voluntatem eius sicut in coelo et in terra, sive iustos et peccatores, sive animam et corpus, sive Christum et Ecclesiam intelligamus, quamvis ab humili adventu Christi exordium sumant, tamen nonnisi saeculi terminatione complebuntur. Et omnia tria in aeternum manebunt. Reliqua autem quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere videntur: quia et panis quotidianus et spiritualis, licet sit sempiternus, ad hoc tantum tempus pertinet, in quantum ministratur animae quibusdam signis et dictis vel scriptis; et ideo panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi mandendo glutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos dimittimus aliis, quae est inter quatuor secunda petitio. Et nunc tentationes vitam nostram infestant; et ipsa liberatio a malo ad hanc vitam pertinet; quia Dei iustitia mortem incurrimus, unde ipsius misericordia liberandi sumus. Quae cum ita sint, ipsarum petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta et maiorem generent cordis affectum, et quod petitur, ad velociorem perducatur effectum.
4 [Unde Christiani a Iudaeis distincti, inde inter se indistincti. Charitatis excitatio. Fiducia impetrandi. Cur orantes convertimur ad orientem.] Dicamus ergo, Pater noster, cui non timore, sed amore famulamur. Non hoc populo priori dictum est, ut Patrem oraret: sed Dominus insinuatus est eis, cui non filiali obediebant amore; sed servili subiiciebantur timore. Admonentur autem hoc verbo divites et nobiles, cum christiani facti fuerint, quatenus se non extollant adversus pauperes et ignobiles: quoniam simul dicunt, Pater noster, quod vere ac pie dicere non possunt, nisi se fratres esse cognoscant. Hoc nomine et charitas excitatur; quia filiis nihil charius debet esse, quam pater: et supplex affectus, cum homines dicunt, Pater noster: et quaedam impetrandi praesumptio, quod petitur; cum etiam ante petitionem tam magnum donum accepimus, ut possimus dicere, Pater noster. Quid enim iam non det filiis petentibus Pater, qui iam hoc ipsum dedit, ut essent filii? Postremo quanta cura animum eius tangit qui dicit, Pater noster, ut tanto Patre non sit indignus? Utatur ergo populus Novi Testamenti voce, populus novus ad aeternitatem vocatus, Pater noster. Oratio fraterna est: non dicit, Pater meus, tanquam pro se tantum orans; sed, Pater noster; omnes videlicet una oratione complectens, qui se in Christo fratres esse cognoscunt. Qui habitas in coelis, id est, in his quorum conversatio est in coelis [Liber rm., a se removens, revocansque ad Dominum.]. Et accommodatissima est ista similitudo, ut tantum spiritualiter distare credatur inter iustum et peccatorem, quantum distat corporaliter inter coelum et terram. Peccatori enim dictum est, Terra es, et in terram ibis [Gen. III, 19]. Cuius rei significandae gratia cum ad orandum stamus, ad orientem vertimur, unde coelum surgit: non ideo, quod ibi sit Deus, tanquam caeteris mundi partibus relictis; sed ut admoneatur animus ad excellentiorem naturam consurgere, id est, ad Deum.
5 [Enumerantur beatitudines. Timor Dei.] Iam quid petendum sit, attendamus. Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum Dei nomen; sed ut sanctum habeatur ab hominibus, et ita innotescat illis Deus, ut existiment aliquid sanctius non esse: quo magis timeant eum offendere, quia iustum est nomen Dei sanctificare, et Deum timere, de quo dicitur, Dominus nomen illi [Amos IX, 6]. Hic timor primo gradu est inter beatitudines, de quo dicitur, Initium sapientiae timor Domini [Eccli. I, 16]; et alibi, Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi [Psal. XVIII, 10].
6 [Pietas.] Sequitur, Adveniat regnum tuum, id est, manifestetur mundo. Sicut praesens lux absens est caecis; ita Dei regnum, quamvis ubique sit, deest tamen ignorantibus: vel ita, ut tu in nobis, et nos in te, te donante, regnamus. Haec petitio ad pietatem pertinet, quae est secundo gradu inter beatitudines. Si enim pietas est, qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum Dei in nos, id est, mitescamus, et non resistamus.
7 [Scientia.] Sequitur, Fiat voluntes tua, sicut in coelo et in terra: id est, sicut in Angelis, ita et in hominibus; et sicut in iustis, ita et in peccatoribus: vel, ita consentiat caro tuae voluntati, sicut consentit spiritus. Haec petitio ad scientiam pertinet, quae tertio gradu est inter beatitudines. Nam si scientia est, qua beati sunt qui lugent; oremus ut fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra: id est, ut consentiat caro spiritui; quia non aliunde tantum dolere debet humana miseria, quantum inde quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem [Galat. V, 17]: ut cum Apostolo exclamare cogamur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore huius mortis [Rom. VII, 24]?
8 [Fortitudo.] Sequitur quarta petitio, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest et simpliciter intelligi de corporali cibo, et spiritualiter de pane divini verbi. Si de corporali agitur, non extendit petitionem suam in longum iste orator; praeceptum sequitur evangelicum, ubi dicitur, Nolite cogitare de crastino. Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi [Matth. VI, 34]. Sic et beatus Apostolus monet, Habentes victum et legumentum, his contenti simus [I Tim. VI, 8]. Si vero spiritualiter accipias panem istum, vel ipsum Christum intellige, qui est supersubstantialis animae panis; quia omnem superat substantiam, qui de se ipso ait, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]: vel ipsum intellectum verbi divini, qui nobis necessarius est ad reficiendas ruinas animae, donec cognominatur hodie. Haec petitio ad fortitudinem pertinet, quae quarto loco ponitur ascendentibus ad summam beatitudinem. Si enim fortitudo est, qua beati fiunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam; orandum nobis est, ut detur nobis iste panis quotidianus, quo confertati ad illam perfectam saturitatem venire possimus.
9 [Consilium.] Sequitur, Et dimitte nobis debita nostra. Forte peccavit in te aliquis, dimitte illi veniam a te petenti; ne dum fratri negas misericordiam, tibi claudas Patris indulgentiam, dicente Iacobo apostolo, Iudicium enim sine misericordia ei qui non fecit misericordiam [Iacobi II, 13]. Petitio haec refertur ad consilium, quod quinto loco ponitur inter gradus beatitudinum. Si enim consilium est, quo beati sunt misericordes; dimittamus ergo debitoribus nostris debita sua; et sic oremus, ut dimittantur nobis debita nostra, id est, peccata nostra, propter quae differimur ab impetranda venia, nisi eam acceleret fratrum indulgentia.
10 [Intellectus.] Sequitur, Et ne nos inducas in tentationem; id est, ne patiaris nos induci in tentationem. Aliud est enim tentari, sine quo nullus probatus est iustus; aliud in tentationem induci, id est, a tentatore induci. Hoc est ergo quod oramus, ut non permittat nos Deus tentari supra id quod possumus; sed faciat cum tentatione proventum, ut possimus sustinere [I Cor. X, 13]. Petitio haec pertinet ad intellectum, qui sexto loco ponitur in numero beatitudinum. Si enim intellectus est, quo beati sunt mundo corde, id est, qui purgatum habent oculum mentis a terreno pulvere; oremus non induci in tentationem; id est, non habere duplex cor, sed unum et simplex appetere bonum.
11 [Sapientia.] Sequitur, Sed libera nos a malo; non tantum in quod induci possumus, sed etiam ab illo in quo inducti sumus, quo peracto nihil restabit lugendum. Huic petitioni congruit sapientia, quae septimum inter beatitudines obtinet locum. Nam si sapientia est, qua beati sunt pacifici, id est, qui ordinatis moribus suis cogunt omnia servire spiritui; orandum est itaque nobis, ut liberemur a malo. Ipsa enim liberatio liberos nos facit, id est, filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba, Pater [Rom. VIII, 15]. Amen autem in his petitionibus significat indubitanter a Domino conferri quod petitur, si ultimae conditionis pactum firmiter teneatur.
12 [Tria peccatorum remedia. Triplex peccandi ratio.] Haec tria remediorum genera spiritualiter commendavit nobis coelestis Medicus, eleemosynam videlicet et ieiunium et orationem, quibus tanquam medicinalibus antidotis, possemus inveterata mala curare, praesentanea pellere, et servando salutem futura cavere. Et congrue tria sunt genera curationis, sicut tria praecedunt genera corruptionis. Omne enim peccatum aut fit in anima per consensum pravae suggestionis ad violandum Dei templum: aut fit male utendo corpore ad laedendum proximum, quod est facinorosum: aut fit male utendo corpore ad corrumpendum se ipsum, quod est flagitiosum. Facinora enim licet per corpus fiant, qualia sunt homicidia, rapinae, furta; non tamen corpus facientis afficiunt vel corrumpunt. De quibus dixit Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Flagitia vero et per corpus fiunt, et corpus afficiunt et inficiunt. De quibus dicit Apostolus, Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat [I Cor. VI, 18]. Merito ergo facinora quae extra corpus fiunt, eleemosyna tanquam exteriori purgantur medicina: quia sicut facinus nocuit proximo, sic eleemosyna quae extra nos est, et per corpus tamen datur, prodesse debet proximo. Flagitia vero congrue medicinali mundantur parcimonia; quia sicut caro laeta traxit ad culpam, sic afflicta reducere debet ad veniam. Si qui vero sunt quibus haec medicamenta non congruant, ut vel eleemosynam dare non possint propter nimiam paupertatem, aut ieiunare propter stomachi imbecillitatem, habent tertium genus medicinae, a quo se excusare non poterunt, nisi qui morbos animae suae sanare contempserint. Hoc ergo medicamentum, quod nulli sanae menti deesse potest, studiose et pie frequentemus, implentes illud apostolicum praeceptum, Sine intermissione orate [I Thess. V, 17]. Hoc enim antidotum ita omnibus morbis occurrit, ut assiduatum morbos omnes depellat, et omnia corrupta integritati restituat, praestante Domino nostro Iesu Christo; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc. . <<<     >>> SERMO LXV. Rursum in Matthaei cap. VI, 9-13: De oratione Dominica .
monumenta.ch > Augustinus > 64