monumenta.ch > Augustinus > 63
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 43-48, et cap. VI, 1-6, Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, etc. . <<<     >>> SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, VI, Cum ieiunatis, etc. et de Oratione dominica, cap. VI, V. 1-18 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXIII[Corbeiensis Ms., sed errant, revocarent illos; sed pereunt, quaererent illos.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc. [In editione Ulim. et Lov. omissum est, nisi; reluctantibus editis aliis et Mss.].

1 [Eleemosyna in publico, et tamen in occulto.] Evangelica lectio, fratres charissimi, quae nobis modo recitata est, videtur mihi quod secundum litteram non possit intelligi: et ideo Deo auxiliante requiramus, qualiter ad eius spiritualem sensum pervenire possimus. Sic enim ait Dominus, Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: et iterum, Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in absconso. Quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse Dominus iterum dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]? Quomodo hic dicit, Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; cum alibi dicat, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona? Diligenter attendite, fratres, et intellectum divinae Scripturae humiliter et sapienter requirite. Non enim sibi ipse Dominus in Evangelica lectione contrarius esse potest. Nam quia eleemosynam et occulte fieri ipse dixit, et publice ipse admonuit, ut sibi praecepta eius non videantur esse contraria, intellectum sobrium quaerit. Qui enim ideo facit eleemosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, etiamsi occulte fecerit, publice facit; quia laudem ab hominibus quaerit. Qui vero eleemosynam pro solo amore Dei facit, ut ad opus bonum illum reliqui imitentur, et non ipse, sed Dominus collaudetur, etiamsi publice faciat eleemosynam, absconse facit; quia pro eleemosyna illa non hoc quod videtur, sed quod non videtur desiderat; nec ab hominibus laudem, sed mercedem a Deo optat accipere.
2 [Ieiunium publicum. Quid dextra, quid sinistra.] Hoc etiam et de ieiunio debemus accipere. Cum enim ipse Dominus dicat, Unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris ieiunans hominibus [Id. VI, 17]. ergo contra Christi praecepta facimus, qui publice ieiunium indicimus, et vidente toto populo pariter cum ipso ieiunamus? Et in hoc sensu oportet intelligi, ut nemo pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, vel pro misericordia divina ieiunet: et unusquisque interroget conscientiam suam; et si pro solo Deo facit eleemosynam, securus et publice faciat, ut quicumque viderint, imitentur. Nam et illud quod dicit Dominus, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ad hoc quod supra diximus, pertinere cognoscitur. In dextera enim intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro laude humana dederis eleemosynam, totum sinistra facit, dextera omnino nihil facit: si vero pro remissione peccatorum et amore vitae aeternae eleemosynam dederis, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; nisi, Quod facit amor Dei, non corrumpat aut perdat vanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciat, si ei manus dextera doluerit? Numquid de sinistra eleemosynam dare non potest? Aut si vult captivum redimere, quomodo aut sacculum solvere, aut arcam aperire poterit, si sinistram manum dexterae suae non iunxerit? Aut si peregrinum optat excipere, et secundum praeceptum Domini sanctorum pedes abluere, non video quomodo hoc nesciente sinistra manu possit impleri.
3 [Orationes publicae. Qui fiant clauso ostio. Quo loco temporalia roganda.] Ad hoc pertinet etiam illud quod dixit, Cum oratis, nolite in angulis platearum orare: sed intra, inquit, in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Ecce ipsi bene agnoscitis quia non hoc semper secundum litteram poterit impleri. Nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis nostris oramus; sed etiam publice ad ecclesiam convenimus, et simul cum omni populo genua flectimus Et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii sumus, qui dixit ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? Non ita est. Unde etiam et iste sensus superiori sententiae conveniens est. Qualiter ergo hoc intelligi debeat, attende. Si quando oras Deum, et hoc ab illo petis quod videtur, publice et aperto ostio oras; quia hoc a Deo vis accipere quod videtur. Si vero pro indulgentia peccatorum et pro vita aeterna volueris supplicare, etiamsi publice oraveris, clauso ostio oras; quia non petis quod videtur, sed quod non videtur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt [II Cor. IV, 18]. Si temporalia quaeris, sicut iam dixi, publice et aperto ostio oras: si aeterna quaeris, secreta est oratio tua; quia non quae videntur, sed quae non videntur optas accipere. Qui ergo illa quae non videntur, in veritate quaesierit, et illa quae videntur, Deo remunerante percipiet; quia non mentitur qui dicit, Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis [Matth. VI, 33]. Nec hoc sic dicimus, ut pro rebus temporalibus Deum non oremus; id est, pro sanitate corporum, aut pro pace temporum, aut pro abundantia fructuum. Debemus et ista a Deo petere; sed secundo et tertio loco: ut primas partes in omni intentione nostrae orationis, amor animae et desiderium vitae aeternae obtineat. Oremus ergo pro corpore; sed sine ulla comparatione amplius pro anima supplicemus. Et ideo, charissimi, quoties vobis ista evangelica lectio legitur, ordine quo supra suggessimus, intellectum eius debetis accipere: ut sive in eleemosynis, sive in ieiuniis, seu in orationibus, sive in dextera vel in sinistra, hoc servare studeamus, ut quidquid agimus, non pro vanitate vel cupiditate saeculi, sed pro amore aeternae beatitudinis faciamus. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 43-48, et cap. VI, 1-6, Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, etc. . <<<     >>> SERMO LXIV. De verbis Evangelii Matthaei, VI, Cum ieiunatis, etc. et de Oratione dominica, cap. VI, V. 1-18 .
monumenta.ch > Augustinus > 63