monumenta.ch > Augustinus > 62
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXI. De Pace, in illud Evangelii Matthaei cap. V, V. 9, Felices pacifici, etc. . <<<     >>> SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXII[In Mss., ad christiani firmitatem.]. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 43-48, et cap. VI, 1-6, Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, etc. [Tres Mss., accedit. Pauloque post Am. Er. et Corbeiensis Ms. habent, colligetur consolatione illa.].

1 [Inimicus quomodo diligendus. Proximus quis.] Gradum esse aliquem in Pharisaeorum iustitia, quae ad Legem pertinet, hinc intelligitur, quod multi homines eos etiam a quibus diliguntur, oderunt, sicut luxuriosi filii parentes coercitores luxuriae suae. Ascendit ergo aliquem gradum, qui proximum diligit, quam vis adhuc oderit inimicum. Eius autem imperio, qui venit Legem implere, non solvere, perficiet benevolentiam et benignitatem, cum eam usque ad inimici dilectionem perduxerit. Nam ille gradus quamvis nonnullus sit, tam parvus est tamen, ut cum Publicanis possit esse communis. Nec quod in Lege dictum est, Oderis inimicum tuum, vox iubentis iusto est accipienda, sed permittentis infirmo. Sic autem diligendus est inimicus, non in quantum inimicus; sed in quantum homo est: ut ei hoc velis provenire, quod tibi; id est, ut ad regnum correctus revocatusque perveniat. Proximus est autem omnis homo. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis et mortalitatis, et etiam spe coelestis haereditatis; quia nescimus quis quid futurus sit, quoniam aut Iudaeus, aut haereticus, aut Paganus: forte enim per misericordiam Dei convertetur ad Deum, et inter sanctos primum locum habere merebitur. Quod in Lege Dominus non inimicos, sed inimicum praecipit odiri; ut qui spirituales erant in Lege, solum diabolum odio haberent, cuius odium Christus non venit solvere, sed adimplere.
2 [Praecepta Dei non sunt impossibilia. A dilectione nemo se potest excusare. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros, benefacite illis qui oderunt vos.] [Multi praecepta Dei sua imbecillitate, non sanctorum viribus, aestimantes, putant esse impossibilia quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus non odisse inimicos, caeterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae David fecit in Saül et Absalon. Stephanus quoque martyr pro inimicis se lapidantibus deprecatus est: et Paulus anathema esse cupit pro persecutoribus suis. Haec autem Iesus et docuit et fecit, dicens: Pater, ignosce illis] [Luc. XXIII, 34]. [In reliquis operibus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere: in habenda vero dilectione nullus se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere, Non possum ieiunare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Propter infirmitatem corporis mei non possum a vino et carnibus abstinere: numquid potest dicere, Non possum diligere? Potest aliquis dicere, virginitatem se non posse servare; potest dicere non posse res totas vendere, et pauperibus erogare: numquid potest dicere, Non possum diligere inimicos? Non enim ibi aut pedes laborant currendo, aut aures audiendo, aut manus operando lassantur; ut nos per ipsam excusationem liberare conemur [582]. Non nobis dicitur, Ite ad orientem, et quaerite charitatem: navigate ad occidentem, et invenietis dilectionem. Intus in corde nostro est, ubi redire iubemur, dicente propheta, Redite, praevaricatores, ad cor [Isai. XLVI, 8]. Non enim in longinquis regionibus invenitur, quod a nobis petit.] Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Quid aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, Ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur [II Tim. II, 25, 26]?
3 [Praecepto de diligendis inimicis nil in Scripturis adversum. Quinam sint pro quibus non orandum. Peccatum ad mortem.] Sed hic merito movet, quomodo huic praecepto Domini non sit adversum, quod et in Prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, quae maledictiones putantur: sicuti est illud, Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum [Psal. LXVIII, 25], et caetera quae ibi dicuntur: et Ioannes apostolus ait, Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis [I Ioan. V, 16]. Ubi primo videndum, quia Prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis: qui maxime solent figura imprecantis futura praedicere, sicut figura praeteriti temporis, ea quae ventura erant, saepe cecinerunt. Deinde in Apostoli verbis intelligendum esse quosdam fratres, pro quibus non orare nobis praecipitur; cum Dominus etiam pro persecutoribus nostris nos orare iubeat. Quae solvi quaestio non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, inimicorum persecutione graviora. Fratres autem Christianos significari, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitur [Editi, dicunt, Quid nos vultis? Abest, dicunt, a Mss.]. Peccatum autem non ad mortem est, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitati debita, per infirmitatem aliquam animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Nondum enim gratia Spiritus sancti participes facti, societatem sanctae fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur [Act. VII, 59]; quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Apostolus vero Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia frater erat; et ad mortem, id est, fraternitatem invidentia oppugnando, peccaverat. Pro his autem qui non abruperant amorem, sed timore succubuerant, orat ut eis ignoscatur. Sic enim dixit: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Deus secundum opera illius; quem et tu devita: valde enim restitit sermonibus nostris. Deinde subiungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur [II Tim. IV, 14-16]. Et nota quod Apostolus non ait, Reddat; sed, Reddet illi Deus secundum opera eius: quod verbum praenuntiantis est, non imprecantis; sicut de illa hypocrisi Iudaeorum est dictum, cui eversionem imminere cernebat, Percutiet te Deus, paries dealbate [Act. XXIII, 3].
4 [Quid orent sancti petentes vindictam. Peccati regnum quomodo evertendum.] Quaeritur autem quomodo huic praecepto, quo nobis iubetur, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, illud non est contrarium, quod in Apocalypsi legitur, martyres orare Deum, ut vindicentur [Apoc. VI, 10]? Sed hoc quempiam movere non oportet. Quis enim audeat affirmare, cum illi sancti candidati se vindicare petiverunt, utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa est sincera et plena iustitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Ad cuius eversionem nititur Apostolus, dicens: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore [Rom. VI, 12]. Destruitur autem et evertitur peccati regnum, partim correctione hominum, ut caro spiritui subiiciatur; partim depravatione perseverantium in peccato, ut ita ordinentur, ut iustis cum Christo regnantibus molesti esse non possint. Quis ergo convincit sanctos, non talem suam vindictam a Domino esse deprecatos?
5 [Qui sint filii Dei.] Quod autem consequenter positum est, Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est: ex illa regula intelligendum est, qua Ioannes dicit, Dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Unus enim naturaliter Filius est, qui nescit omnino peccare: nos autem potestate accepta efficimur filii, in quantum ea quae ab illo praecipiuntur implemus. Unde apostolica disciplina adoptionem appellat, qua in aeternam haereditatem vocamur, ut cohaeredes Christi esse possimus [Rom. VIII, 17] [Galat. IV, 5]. Filii ergo efficimur regeneratione spirituali, ut adoptemur in regnum Dei, non tanquam alieni, sed tanquam ab illo facti et conditi. Itaque non ait, Facite ista, qui estis filii: sed, facite, ut sitis filii Patris vestri. Nos autem cum patimur inimicos, hoc clamare debemus, Pater, ignosce illis. Phrenetici enim sunt, a contrario spiritu possidentur, ut nos persequantur; et maiorem persecutionem a diabolo patiuntur. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Scriptum est, Orietur timentibus vobis nomen Domini sol iustitiae, ut etiam pluviam accipias irrigationem doctrinae veritatis [Malach. IV, 2]; quia et bonis et malis apparuit, bonis et malis evangelizatus est Christus. Sive istum solem mavis accipere non solum hominum, sed etiam pecorum corporeis oculis prolatum; et istam pluviam, qua fructus gignuntur, qui ad refectionem corporis dati sunt: quod probabilius intelligi existimo: ut ille sol spiritualis non oriatur nisi bonis et sanctis; quia hoc ipsum est, quod plangunt iniqui in illo libro, qui Sapientia Salomonis inscribitur, Et sol non ortus est nobis [Sap. V, 6]: et illa spiritualis pluvia non irriget nisi bonos; quia malos significabat vinea, de qua dictum est, Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6].
6 [Qui sint Publicani, Ethnici. Inimici plus diligendi quam amici. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis?] Filios et parentes amat latro, amat et leo, amat et draco, amant et ursi, amant et lupi. Si enim amantes non diligimus filios vel parentes, peiores leonibus vel supra dictis bestiis sumus. Si vero amantibus vicem reddimus, adhuc nihil ab istis bestiis distare videmur. Nonne et Publicani hoc faciunt? Publicani sunt, qui sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes, et fraudes, et furta, sceleraque et periuria. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et Ethnici hoc faciunt? Ethnici ex graeco in latinum interpretantur Gentiles. Ἔθνος enim graece gens dicitur. Si ergo, inquit, etiam peccatores, Publicani, Ethnici erga dilectores suos natura duce norunt esse benefici; quanto magis vos, quibus ut gradus professionis eximior, ita cura necesse est sit veritatis uberior, latiori sinu dilectionis amplecti debetis et non amantes? Nam diligere inimicos Deus praecipit. Et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangis affectu, non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans iniuriosi: quia gentium est, amantes amare; et commune est, diligere diligentes. Plus diligendi sunt inimici quam amici. Qui enim inimici sunt, corpori adversantur, et animae praeparant aeterna praemia: quia qui carnalia nostra et terrena rapiunt, coelestia nobis et spiritualia congregant. Nonne magis diligendus est quam odiendus, qui nobis dat aeternas opes? Amici vero carnis nostrae nobis suavia suadere contendunt, quae animae nostrae praeparant aeternam mortem.
7 [Idem tractatur argumentum. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.] Quis autem haec facit, nisi plene perfecteque misericors? Quo uno consilio miseria devitatur, opitulante illo qui ait, Misericordiam magis volo quam sacrificium [Osee VI, 6]. Perfectio namque misericordiae, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimicorum porrigi non potest. Ideoque sic concluditur, Estote vos perfecti, sicut et Pater vester perfectus est: ita tamen, ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.
8 [Praecepta observantur dupliciter. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Cavete,] inquit, iustitiam vestram facere coram hominibus: id est, hoc animo iuste vivere, et ibi constituere bonum vestrum, ut vos videant homines. Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est: non si ab hominibus videamini, sed si propterea iuste vivatis, ut ab hominibus videamini. Nam et Apostolus dicit, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem [Galat. I, 10]: cum alio loco dicat, Sicut et ego omnibus per omnia placeo [I Cor. X, 33]. Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spe futuri iubet: neque sectari vel hominum favorem ostentatione bonitatis, vel iactantiam religionis, orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum; quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus exspectat, mercedem sit receptura. Iustitia non aliud est, quam non peccare: non peccare autem, Legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere continetur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et omnia quae iubentur implere contendas. Hoc est enim quod Psalmista dicit, Recede a malo, et fac bonum [Psal. XXXIII, 15]. Si a malo recesseris, et non feceris bonum, transgressor es Legis: quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed in bonorum perfectione completur. Neque hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed ut spoliatos operias tuis.
9 [Hypocrita. Nemo sine hypocriseos labe. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et vicis, ut honorificentur ab hominibus.] Hypocrita graeco sermone simulator interpretatur: qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. Nomen autem hypocritae translatum est a specie eorum, qui spectaculis tecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo niveoque colore et caeteris pigmentis, habentes simulacra oris, lintea gipsata, et vario colore distincta, nonnunquam colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent, et populum, dum in ludis agerent, fallerent, modo in specie viri, modo in forma feminae et reliquis praestigiis. Quae species argumenti translata est in his qui falso incedunt vultu, et simulant quod non sunt. Sed hypocriseorum maculam non habere, aut paucorum aut nullorum est. Nam quicumque vult se videri quod non est, hypocrita est. [Qui tuba canit faciens eleemosynam, hypocrita est. Qui in synagogis et in platearum angulis orat, ut videatur ab hominibus, hypocrita est. Qui ieiunans demolitur faciem, ut ventris inanitatem demonstret in vultu, et hic hypocrita est. Ex quibus omnibus intelligitur hypocritas esse, qui faciunt quodlibet, ut ab hominibus glorificentur. Mihi videtur et ille hypocrita esse, qui dicit fratri suo, Dimitte ut tollam festucam de oculo tuo: nam propter gloriam hoc facere videtur, ut ipse esse iustus videatur. Unde ei a Domino dicitur, Hypocrita, eiice prius trabem de oculo tuo ([Luc. VI, 42]. Non itaque virtus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Et si a recta semita paululum deviaveris, non interest utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram; cum verum iter amiseris. Signanter autem dicit, Receperunt mercedem suam: hoc est, non Dei, sed suam.] Laudati enim sunt ab hominibus, quorum causa exercuere virtutes.
10 [Quid sinistra; quid dextra. Dextrae et sinistrae alia explicatio. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera.] In dextera intelligitur amor Dei; in sinistra, vanitas vel cupiditas mundi. Si pro humana laude dederis eleemosynam, totum est sinistra: si vero pro remissione peccatorum, totum dextera facit. Quid est ergo, Nesciat sinistra quid faciat dextera; nisi, Quod facit Dei amor, non corrumpat inanitas vel cupiditas mundi? Nam si hoc aliquis secundum litteram impleri posse credit, quid faciet? Si enim manus dextera doluerit, numquid de sinistra eleemosynam dare non debet? In superioribus, Cavete, inquit, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus: ubi iustitiam generaliter nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua iustitiae opus quod per eleemosynam fit: et ideo connectit dicendo, Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te. Ad hoc respicit quod superius ait, Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut scilicet, videamini ab eis, Quod autem sequitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; ad illud respicit quod supra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo, illi? Quid ergo mihi iubet? Te igitur, inquit, faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra eorum quid faciat dextera. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In eis autem hoc culpatum est, quod ita faciunt, ut laudes hominum quaerant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi praecepta divina. Nesciat ergo sinistra quid faciat dextera: id est, non se misceat conscientiae tuae laudis humanae appetitio, cum in eleemosyna facienda divinum praeceptum contendis implere. Ut sit eleemosyna tua in absconso. Quid est in absconso, nisi in ipsa bona conscientia, quae oculis humanis demonstrari non potest, nec verbis aperiri? Multi foras faciunt eleemosynam, et intus non faciunt, qui vel ambitione, vel alicuius temporalis rei gratia, misericordes volunt videri. Et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi. Rectissime omnino et verissime. Si enim praemium ab eo exspectas, qui conscientiae inspector est, sufficiat tibi ad promerendum Deum ipsa conscientia.
11 [Cubiculum. Ostium. Quae sint orationis alae. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus.] Neque hic ab hominibus videri nefas est: sed ideo haec agere ut videaris, et fructus in eis exspectetur placendi hominibus. Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae graecae a latitudine nominatae: πλάτη enim latum dicitur. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Et hinc ostendit Dominus in se prohibere, ut ea merces appetatur, qua gaudent stulti, cum laudantur ab hominibus. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum, et clauso ostio, ora Patrem in absconso. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secretum. Hinc Psalmista dicit, Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini [Psal. IV, 5]. Et claudentes ostia, orate, inquit, ad Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea quae foris sunt, improbe se immergunt, et interiora nostra aperiunt. Foris autem dicimus esse omnia temporalia et visibilia, quae per ostium, id est carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrant, et turbae vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum; ut oratio spiritualis dirigatur ad Patrem, quae fit in intimo cordis, ubi oratur Pater in absconso. Qui vero vult orationem suam volare ad Deum, faciat illi duas alas, id est, eleemosynam et ieiunium, et ascendat celeriter, et exaudietur. Et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. Et hoc tali clausula terminandum fuit. Non enim monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque ut superius, ut eleemosynam faciamus, sed quo animo faciamus: quoniam de corde mundando praecipit, quod non mundat nisi simplex intentio in aeternam vitam, solo et puro amore sapientiae.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LXI. De Pace, in illud Evangelii Matthaei cap. V, V. 9, Felices pacifici, etc. . <<<     >>> SERMO LXIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. VI, 1-6, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 62