Augustinus, Sermones, 11, SERMO LXI. De Pace, in illud Evangelii Matthaei cap. V, V. 9, Felices pacifici, etc. .
1 | [Pacis fructus. Concordia fratrum. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.] Meritum christianae virtutis vilescit in cunctis, si unitatem non habeat pacis, nec pervenit ad vocabulum filii, nisi per nomen pacifici. Pax est, quae exspoliat hominem servitute, dat nomen ingenuum, mutat cum conditione personam; ex famulo liberum, filium facit ex servo; [Deum patrem vocat, et commutat servum in filio, amicum facit ex Deo, patrem reddit ex Domino. Sic sic facit, qui non vult perire, quod facit. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. En filius Dei esse incipit, qui pacificus esse coepit. Non vult filius dici, qui pacificus noluerit inveniri: negat sibi patrem Deum, qui haeres pacis esse nequivit [575]. Severum sensurus est Deum, quem clementem blandumque dedignatus est patrem. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Gaudeamus hoc nomine quasi filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Quanta est huius pacis retributio, haereditatem possidere cum Christo, substantiam Patris habere cum Filio, coeleste regnum participari cum Domino, et in consortium perpetuitatis admitti cum Domino? Quae sit haec pravitas morum, invidere melioribus, atque in sordidioribus inhaerere, adoptati victoriam perdere, ac nolle haereditatem regnorum coelestium possidere? Etenim filium se Dei et cohaeredem denegat Christi, qui recusaverit Patris regimine gubernari. Pax concordia est fratrum, sicut scriptum est: In tribus placuit spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier consentientes sibi [Eccli. XXV, 1 ] [et 2].] Concordia ergo fratrum, voluntas Dei est, iucunditas Christi, perfectio sanctitatis, iustitiae regula, materia doctrinae, morum custodia, atque in rebus omnibus laudabilis disciplina. Pax suffragium precum est, supplicationum facilis atque impetrabilis via; quia desideriorum omnium competens est plenitudo [sicut scriptum in Apostolo ([Philipp. IV, 7]. Pax ergo conventionis amabilem Deo facit in fratribus, quae charitatis indicat testimonium]. Pax dilectionis mater est, concordiae vinculum, ac purae mentis indicium manifestum: quia sibi exigit de Deo quod velit, quidquid voluerit petat, et quidquid voluerit sumat. |
2 | [Christum spernit qui pacem non custodit.] Pax praeceptis regalibus conservanda est, Domino Christo dicente, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. [Qui discipulus Christi est, Christi praecepta servat: servare mandatum, est pacem in omnibus custodire. Nam dividere unitatem, non est magistrum sequi; sed eius mandatum calcare. Sequi enim Christum, est habere pacem: et non sequi quod pacis est, hoc est hoc habere in magistro ex parte quod diligas, et ex parte quod damnes. Illud est amare doctorem, doctoris mandata in omnibus custodire, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Libet, fratres, in pace protrahere moras; delectat hoc dixisse frequenter, et iterum atque iterum praeconari, Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos dimitto, in pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare quod desiderabat rediens in omnibus invenire. [Consultum voluit esse cui dederat, qui usque ad regressum suum servare quod praestiterat, imperabat. Quid ergo facturus est homo, cum venerit Deus, et quaesitum non invenerit quod donavit? qua excusatione usurus, qui pacem servare non potuit? Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Regale mandatum servate: divina vox est. Inveniam quod dimisi. |
3 | [Pax opus Dei; discordia, diaboli.] Plantare pacem radicitus, Dei est; evellere penitus, inimici. Amor fratris ex Deo est; odium ex diabolo constat. Propter quod damnanda sunt odia; quia scriptum est, Qui oderit fratrem suum, homicida est [I Ioan. III, 15]. Cohibeamus iram; quia scriptum est, Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio [Matth. V, 22]. Amanda est pax, et diligenda concordia. Ista sunt quae generant charitatem; et scitis secundum Apostolum, quod Deus charitas est [I Ioan. IV, 8]. Sine Deo est, qui non habet charitatem. [Paternus affectus non potest non amare, quod docet.] Pax plebis, gloria est sacerdotis: et parentum laetitia, perfecta charitas filiorum . Sacerdotis est, admonere quod decet; plebis est, audire quod monet. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; gregis est audire, ut faciat . Utraque conveniant; et universa salvata sunt: nec Deus invenit in plebe quod puniat, nec sacerdos potest habere quod doleat. Servemus mandata, quae vitae sunt; teneat se profundae pacis nexibus colligata fraternitas, et salutari vinculo charitatis, mutua se dilectione constringat; quia dilectio magnanimum facit. [Suavis est dilectio, non zelatur, non aemulatur. Dilectio non est falsiloqua, non inflatur, nihil dedecoris admittit, non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat malum, non gaudet in iniustitia; congaudet autem veritati. Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet ([I Cor. XIII, 4-7]]. Dilectio ergo omnibus votis ac desideriis amplectenda est, quae tot bona potest habere, quot praemia. Custodienda omnibus viribus pax est; quoniam Deus semper in pace est. Non habeat locum quo obrepat inimicus, ne in tritici segetem valeat zizania seminare, et securo iam rustico et spe longi laboris eluso exspectatus fructus in ipsa messis maturitate subducatur; aut vinum vetustate suavius, in acriori subito perfidia demutatum in effusae faecis se permixtione coniungat; aut inter dulcia mella, felle venena amariora suffundat [aut inter vernantes floribus campos ac pratorum varietate gemmatos, tribulorum interiectione animas grati odoris occidat]. Procul contentiones, procul lites et odia, procul maledicta mittantur: et quia laqueus mortis est lingua susurronis ac bilinguis, parcat unusquisque animae suae, ne in supplicium suum vincula sibi mortis adducat. Amate pacem; et tranquilla sunt omnia: ut et vobis praemia et nobis gaudia reservetis, ut Ecclesia Dei in pacis unitate fundata, perfectam teneatis disciplinam, per Iesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen. |