1 | [Iusti in saeculi insidiis Deo liberante victores.] Quotiescumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, vel diversae calumniarum emerserint causae, quid homo pestilens cogitet, quid diabolus machinetur, non metuet iustus, quia cum ipso est Christus. Eligatur homo miles in praelio constitutus, officia semper exercere virtutum. Unum ergo de duobus amplectitur: aut patefactis insidiis, eius innocentia in populo clarescit; aut persequentibus inimicis praeventus, cum conditionem mortis excesserit, molestiis saecularibus liberatus, portum securitatis intrabit. Daniel propheta nec in lacum proiectus leonum timore perculsus expavit; sed inter ista bestiarum ora consistens, Dominum tota mente placavit, et tyrannicas dispositiones illaesus evasit. Zacharias pontifex magnus, pro cultu Dei, pro legibus sacris, pro censura in templo sacerdotali rebellem increpans populum, mortem constanter accepit, et detestabilis acies Iudaeorum eius cruore pavimentum infecit. Zacharias martyr triumphat, et Daniel confessor exsultat: unus moritur et triumphat, alter evadit et regnat. Sed nec femineus sexus suis fraudatur exemplis, qui pudicitiae ornatum salubriter reservavit. |
2 | [Susannae periculum et liberatio.] Susanna illustris, decus pudicitiae, vicit impudentiam iudicum, petulantiam seniorum compressit audacem; ne castitas in ea pateretur iniuriam. Stabat Susanna in iudicio falsorum mendacibus oppressa testimoniis damnatorum: stabat non tanquam rea, sed pro castitate firmiter moritura. Ibat ergo pudica ad supplicium, non adulterorum corpus, in quo extrema libido exarserat, et diabolus inflammaverat. Quod protexerat virtus, et ornabat pudor, illaesum ibat in mortis exitium. Egregium portabat caput, cuius vultum integra conscientia sublimabat ad coelum. Propter damna pudoris, salutis vota compressit; et cui fuerunt chara praemia castitatis, vitae gaudium non amisit. Contempsit unum; et consecuta est totum: et quae mori voluit, cum gloria castitatis evasit; et quam sententia prava deiecerat, illustris conscientiae integritas erigebat, metusque Dei et imminentis sacri iudicii indubitata credulitas. O amor honestatis et Legis! Susanna adulterii conscientiam graviorem iudicavit, quam poenam. Cum duceretur, non dolebat de supplicio; quoniam gaudebat de testimonio falsidico. Innocens accusatur per sententiam; sed nutu Dei suspenditur poena; ut iudicantium falsitas denudaretur, et innocens purgaretur. Infirmus sexus contra viros surgit fortior, expugnat libidinem castitas et honestas, impulsu luxuriae horrenda prosternitur improbitas. Susanna propriam virtutem animi servavit, et iudicium populorum constanter excepit. Conflantur de innocente falsa crimina. Ille enim munitus est, qui Deum habuerit defensorem. Denique Daniel propheta instinctu Dei commonitus, Redite in iudicium, exclamavit. Stupet populus pro iudicio repentino; revocatur addicta; falsos testes pavor invadit. Gemit diabolus, quod ipsius commenta nudantur: gaudent Angeli de pudoris integritate comperta, quod defendatur in terris veritas fatigata. Interrogatum est quo in loco Susanna facinus, quo arguebatur, admisit. Hic, Sub lentisco, dicit; ille, Sub prino. Cum ergo eorum discrepant prolata responsa, sic repugnantia dictorum facta nudantur, ut vigore mentis increpato populo, testibus confusis veritas ostenderetur. Gaudet populus de pudoris integritate: triumphat maritus, quod fidam invenerit coniugem: laetatur familia, quod nihil invenerit in ea quod puniat, quod adulterii factum non invenerit, nec homicidium diabolus quod procurabat, impleverit [Dan. XIII]. |