1 | [Tyranni saevitia in tres pueros.] Iubet tyrannus fornacem incendi, et quantum ipse igne furoris ardebat, tanto sanctiores pueros consummabat. Nunc undantis fumi densitate coelum contegitur, nunc horrifico sonitu Chaldaei cuncti terrentur; ut magnitudo divinae severitatis per supplicia monstraretur. Saeviebat violentus inimicus, supplicium suis famulis quaesiturus. Saeviebat, non ut iustos trucidaret, sed ut suis interitum procuraret. Saeviebat, non ut crescerent poenarum augmenta, sed ut cunctis monstraretur divina potestas; ut dum impii suppliciis gloriarentur, flammarum impetu vorarentur. Saeviebant scelerati Chaldaei suppliciis praesentibus perituri, et futurorum ignari ministri iussa accelerant, parant incendia, flammas exaggerant. Crudelitas eius possidet mentem, saevitia immutat voluntatem. |
2 | [Tres pueri in fornace illaesi.] In fornacem missi sunt sancti, fugiunt flammae, cedunt ignes, incendia expavescunt. Timent ignes laedere quos fuerant iussi incolumes reservare. Ostendunt iustorum meritum, dum tyranni contemnunt imperium. Licet sanctis cum igne iocari, quibus cum hominibus non licuit commorari. Licuit in fornace Deum venerari, quem apud homines non licuit honorari. Licet flammarum mereri obsequia, qui non meruerant Chaldaeorum supplicia. Licet ignibus conservari illaesos, quos tyrannus dederat exurendos. Licet in poena esse securos, quos extra poenam non licuit esse intactos: ut ubi interitus, ibi salus; ubi supplicia, ibi invenirentur refrigeria. Accipe, hostis, a suppliciis exemplum, qui humanitatis perdidisti consilium. Fugiunt ignes iustos, quos iniuste damnasti: expavescunt flammae, et innocentes pronuntiant, quos dignos supplicio deputas: et quae saevire consueverant, dignos sanctos in fornace cernebant. Damnant hostes et absolvunt ignes. Chaldaei adiiciunt, et poenae defendunt. Homines saeviunt, et supplicia venerantur. Tyrannus putabat tantum tormenta posse saevire, quantum ipse sacrilegus existimabat se potestatem habere. Ignes iustis cedunt, ardores flammarum in refrigerium vertuntur, et institutae naturae voraces impetus obliviscuntur; ut iustos venerantes timerent, et eorum hostes persequentes punirent. Ignes iustos hospitio cum omni honore suscipiunt, et libenter obsequium praebent. Hostis mutato genere saevit, nec aliqua pietate movetur, nec humanitate blanditur. Posset vincere, si ignibus imperaret. Offeruntur ergo ignibus iusti vestitu tecti, vinculis colligati: defenduntur ardoribus iusti, et quos vis humana damnavit, ignis absolvit. Nihil cogitat, nihil metuit. Sic namque crudelitas tyrannica superata prosternitur, dum sui satellites devorantur. Cernit poenam, et servorum Dei aspicit gloriam. Iustis ignes obsequium praestant, iniustis interitum subministrant. Dum vindicat flamma, impii necantur, et iusti salvantur. |
3 | [Miraculum agnoscit tyrannus.] Cum ad fornacem tyrannus festinanter accederet, stupet laudem, miratur factum, veneratur Deum cum tribus pueris in fornace. Aspicit iusto divinoque ambitu protegi, quos nuper iusserat violentus exstingui. In illis in fornace videt, quem in illis ante non esse putaret. Quo visu territus furori addit lenitatem: fit repente confessor, qui nuper fuerat persecutor. Praedicat quem paulo ante negabat, venerari praecipit, qui venerantes damnavit. Rogat de fornace iustos procedere, precatur de igne Dei famulos prosilire. Exite, inquit, servi Dei excelsi. Nunc me defensorem Dei profiteor, cuius inimicum fuisse constat; ut cuius servos ignarus persequebar, eius inimicos ut defensor, ulciscar. Tunc de fornace egrediuntur illaesi Hebraei, laetantur incolumes, triumphant victores, quod Deo fideliter servierunt, et furorem tyranni contempserunt [Dan. III]. |