monumenta.ch > Augustinus > 58
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LVII. De muliere forti et de Ecclesia, in Proverbiorum cap. XXXI, 10-31 . <<<     >>> SERMO LIX. De tribus pueris missis in fornacem ignis .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LVIII[Lov. et aliquot Mss, a plebe distribuitur. Alii, a plebe Dei tribuitur.]. In eumdem locum Proverbiorum, cap. XXXI, V. 10-31 [Mss. fl. et r., ad sustentandam vitam temporalem.].

1 [Ecclesia in multis figurata.] Ecclesia catholica, fratres charissimi, non solum post adventum Domini et Salvatoris nostri praedicata est; sed etiam ab initio mundi multis figuris et sacramentis secretioribus designata. Nam et in sancto Abel Ecclesia catholica fuit, et in Noe, et in Abraham, et in reliquis usque ad adventum Domini Salvatoris: de ipsa enim ait Salomon, Mulierem fortem quis inveniet? Quod dixit, quis inveniet, difficultatem inveniendi, non impossibilitatem oportet intelligi. Mulier ista fortis, Ecclesia est. Quomodo non est fortis, quae ab initio mundi tantis tribulationibus fatigatur; et tamen non vincitur? Mulierem fortem quis inveniet? Quis alius, nisi Christus? Non autem eam fortem invenit; sed inveniendo fortem fecit. Nam ut eam inveniret, nonaginta novem dimisit in montibus, et quaesivit unam quae erraverat, et humeris suis impositam ad ovile proprium revocavit [Luc. XV, 4, 5].
2 [Lana et linum quid significent. Lanam et linum fecit manibus suis.] Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeris forte a nobis, quid sit lana, quid linum? Lana carnale aliquid, linum vero spirituale significat: quia in ordine vestimentorum interiora sunt linea vestimenta, lanea vero exteriora. [Lana etiam de commixtione animalium nascitur. Linum vero sine carnis voluptate de terra procreatur; ideo castitatis imaginem praeferre videtur: in tantum ut sacerdotes Veteris Testamenti ex praecepto Legis, propter castitatis indicium, lineis femoralibus uterentur. Ergo in lana carnale aliquid, in lino vero spirituale significatur. Pro laude etiam ponuntur.] Invenis enim hominem porrigentem manu eleemosynas pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: laneam vestem, quae videri potest, habet; interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi conscientia mea, Deum colo, Deum adoro; quid mihi opus est ad ecclesiam ire, aut visibiliter Christianis misceri? lineam vult habere sine tunica. Non novit neque commendat talia opera mulier ista. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile. Multi inveniunt; sed non faciunt utile manibus suis. Cum libenter auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis.
3 [Quid colum et fusum. Brachia sua firmavit in fuso.] De fuso isto, quod Dominus dederit, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. In fuso lanificium signat, in lanificio bonum opus tanquam castae mulieris et matronae impigrae. Diligenter tamen attende in lanificio duo instrumenta, colum et fusum. In colo lana involuta, quae filo ducenda transeat in fusum. Quod in colo involutum est, adhuc in sinistra, et nondum in fuso est [Sic Florus et Mss. Editi vero, in magna indigentia victus, in confessione veritatis.]: quod in fuso collectum est, iam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso sit, non in colo. In colo enim est quod facturus es; in fuso quod fecisti. Vide ergo si habes aliquid in fuso. Ibi enim firmantur brachia tua, ibi erit fortis constantia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Quod pendet in colo, ad fusum traiiciendum est: non autem quod collectum est in fusum, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fuso, quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi.
4 [Christus dupliciter et simpliciter laudandus.] Sequitur, Manus suas aperuit pauperi. Eia, fratres, exercete lanificium sanctum. Si quis habet plenum cellarium, plenum horreum; omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. [In sinistra sunt, quamdiu pauperibus non erogaveris: at ubi coeperis eleemosynam facere, transferuntur ad dexteram, et fit opus, unde vestis fieri possit.] Omnes domestici eius vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit vir eius habens coniugem talem? [Quis est iste vir, nisi Christus? aut quae est coniux, nisi Ecclesia [568]?] Vestiti sunt, quotquot in Christo baptizati sunt. Et boni servi et mali vestiti sunt. Non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur et dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum bene vestitus. Duplicia pallia fecit viro suo. Pallia laudes sunt, fides et confessiones. Laudas Deum, laudas hominem. Dupliciter laudas, et simpliciter laudas: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, non ut sis fictus. Photinus, a quo haeretici Photiniani appellantur, quasi simplex pallium fecit viro suo. Solum enim hominem credidit, Christum Deum colere noluit. Existit alter texens viro suo pannosum pallium. Ait enim, Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens: hoc Manichaei dicunt. Photiniani dicunt, Homo tantum est; Manichaei dicunt, Deus tantum est. [Ecce de quali ecclesia quam pretiosa vestimenta procedunt. Et propterea de illa scriptum est quod] duplicia pallia fecerat viro suo. Duplicia pallia; confitemur enim Deum in homine, et hominem in Deo. De bysso et purpura vestimenta spiritualia praeparavit. De bysso candidam confessionem, de purpura gloriosam passionem. Byssum, cum Deum confitemur, agnoscimus: purpuras in martyribus collaudamus. [5. Eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram. Nos, fratres, quibus Deus tantum bonum conferre dignatus est, ut nec de Iudaeis, nec de haereticis nasceremur, sed catholicae Ecclesiae filii esse mereremur; quantum possumus, Deo gratias referamus, qui nobis fidem rectam, et sibi placitam inspirare vel insinuare dignatus est: et totis viribus (quia fides sine operibus nos salvare non potest) ad spirituale lanificium illud nostros animos praeparemus. Iugiter ideo eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram: ut per eleemosynas pauperum stolam unusquisque nostrum praeparet in aeternum, ut, sicut dicit Apostolus, in coelesti convivio vestiti et non nudi inveniamur ([II Cor. V, 3]: ne nobis dicatur, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem [Matth. XXII, 12]? sed magis ab auditu malo liberati, illam felicem et desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod praeparatum est ab origine mundi [Id. XXV, 34]; quod ipse praestare dignetur.]
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LVII. De muliere forti et de Ecclesia, in Proverbiorum cap. XXXI, 10-31 . <<<     >>> SERMO LIX. De tribus pueris missis in fornacem ignis .
monumenta.ch > Augustinus > 58