monumenta.ch > Augustinus > 57
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO LVI. De verbis Psalmi CXXXV, 1, Confitemini Domino, etc., necnon Proverbiorum, cap. III, 11, 12, Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, etc. . <<<     >>> SERMO LVIII. In eumdem locum Proverbiorum, cap. XXXI, V. 10-31 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LVII[Editi: Vae pastoribus qui pascunt se solos! Numquid oves pascunt pastores? At manuscripti, iuxta LXX, O pastores Israel, etc.]. De muliere forti et de Ecclesia, in Proverbiorum cap. XXXI, 10-31 [Aliquot Mss.: Et sunt multi, qui Christiani et non Praepositi, perveniunt ad Deum.].

1 [Verbum Dei cordis fervore fovendum.] Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum consuetudinem fidelium cum silentio et quiete ea quae vobis praedicantur, accipiatis. Animus enim noster quando, donante Deo, aliquid potuerit de lectione sanctarum Scripturarum concipere, spiritualem nidum in cordibus vestris desiderat invenire. Et ideo velut castissimi turtures divina verba sancti Spiritus fervore in nidum cordis vestri fovere contendite, nec permittatis ut in vobis semen verbum Dei peccatorum frigore congelescat, propter illud quod scriptum est, Abundavit iniquitas, refrigescit charitas [Matth. XXIV, 12]. Estote magis, sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes [Rom. XII, 11]. Quomodo enim columbae vel turtures postquam genuerint ova, si illa permiserint refrigerari, perdent fructum illorum; ita et vos, si conceptum verbum Dei per oblivionem refrigerari permittitis, desiderabilem fructum habere non potestis. Praestate in vobis nidum sermonibus sanctis, secundum quod scriptum est, Turtur invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos [Psal. LXXXIII, 4]. Et quoniam nobis Scriptura Salomonis commendat mulierem magnam, habentem magnum virum, dicens, Mulierem fortem quis inveniet? ideo de hac secundum tenorem pauca quae Deus dignatur suggerere, auribus vestris cupimus intimare.
2 [Ecclesia catholica latere non potest. Mulierem fortem quis inveniet?] Difficile est invenire eam, et difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte quae abscondi non potest [Matth. V, 14]? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est. Ipsa est enim ovis illa quae perierat. Et revera, fratres, Ecclesia catholica est, quae iam illustrata est, quis ergo eam non videt? Quando latebat quis eam inveniebat? Sicut enim iam dicta est ipsa civitas; ita et ovis quam perditam quaesivit pastor. Ipse pastor mons est: ovis ergo in humeris eius civitas est in monte. Facile est eam videre collocatam in monte. Quomodo autem eam invenires, cum lateret inter vepres et spinas utique delictorum suorum? Ibi eam quaesisse magnum, ibi invenisse mirabile est. Haec eius difficilis commendatur inventio, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? id est, Ecclesiam. Quis non videt eam iam a Christo inventam, iam eminentem, iam conspicuam, iam gloriosam, iam ornatam, iam lucidam; et, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam? Mulierem istam Ecclesiam qui quaesivit et invenit, Christus agnoscitur. Et postquam eam invenit, non solummodo de spinis peccatorum suorum eripuit, sed etiam lapidibus pretiosis ornavit: ideo de ipsa dicitur, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Volo aliud commendare Charitati vestrae, quantum capitis, quantum timeo, quantumque timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi et semper fuerunt, docti scilicet, abundantes scientia et eloquentia et omni instructione Legis. Pretiosi plane isti lapides sunt; de ipsis fuit Cyprianus, de ipsis fuit Ambrosius [Omnes Mss., nec in eo.], et caeteri eorum similes. Ex eorum numero quidam erraverunt ab ornatu huius mulieris.
Augustinus HOME

bke16.218r