Augustinus, Sermones, 11, SERMO LVI. De verbis Psalmi CXXXV, 1, Confitemini Domino, etc., necnon Proverbiorum, cap. III, 11, 12, Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, etc. .
1 | [Confessionis necessitas. Dei ad indulgendum propensio. Confitemini Domino,] fratres charissimi, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. Remedia purgandi facinoris Spiritu sancto instruente addiscimus; non aliter veniam posse mereri, nisi nostra facinora fuerimus Deo iubente confessi. Quid enim celat peccator, quod Deo teste commisit? Quid erubescit fateri, qui peccatis non erubuit coinquinari? Diluat ergo confitendo, quod peccando infecerat; satisfactione abluat, quod delictorum maculis sordidarat: sit cautior post delictum, qui ante delictum fuerat segnior; sequatur in bonis actibus Christum, qui in malis diabolum sequebatur. Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est. Non vult ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet: optat solvere confitentes, ne contumaces punire cogatur. Quare admonitio Dei faciat sollicitum, ne severitas faciat punitum. Peccatorum enim nos meritis flagellari frequenter, nemo prudens qui abnuat, nemo stultus qui non intelligat. Vult enim Deus admoneri frequenter, quos putat esse correctos : vult tentationum severitate corrigere, quos sua patientia viderit esse depravatos ; vult, inquam, hactenus reformare peccantes, delinquentes corrigere, vocare errantes, et ad spem recuperandae salutis ipsos iam mortuos suscitare. Gaudet enim Deus, si correctos viderit quos emendat: laetatur et si iustos immulatos in melius conspexerit quos flagellat. Ex illo ergo affectu et terrorem, et minas, et verbera in peccatores missa proficere ad pravos corrigendos, quam ad reos puniendos exoptat. Vult enim Deus misereri cunctorum, vult ignoscere, vult se exhibere propitium, si quem mutatis actibus viderit esse correctum. Si dereliquerint, inquit, filii tui legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis [Psal. LXXXVIII, 31-34]. |
2 | [Flagella Dei, beneficia sunt et remedia. De indolentia dolendum.] Haec sunt remedia quibus consulit Deus, haec est medicina qua hominum curantur vulnera; his emendantur utilitatibus, vitia corriguntur, hominum malitia refrenatur. Beneficia haec sunt divina, non verbera; nec ut noceant divinitus irrogantur, quae ad hoc veniunt ut hominibus paterna clementia consulatur. Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo [Apoc. III, 19]. Et iterum: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris, cum ab eo correptus fueris. Quem enim diligit Deus, corripit : flagellat autem omnem filium quem assumit. Igitur si omnem ad hoc flagellat ut corrigat, ad hoc autem corrigit, ut Patri, id est, Deo dignum exhibeat; timeat qui non flagellatur, ne filius esse non possit: timeat quem corrigere Deus non vult in saeculo, quia eum supplicio destinavit post saeculum: timeat qui adhuc in saeculo gaudet et laetatur, ne in aeternum contristetur et ploret: timeat qui cum iustis in saeculo non dolet, ne cum peccatoribus in supplicio perenni se laceret. |
3 | [Affliguntur peccatores, ut emendentur; et iusti, ut probentur ac proficiant.] Sed si peccatores, inquit, delictorum suorum merito ista in saeculo patiuntur; cur nonnunquam et sancti viri pariter et aeque cum peccatoribus afflictantur , nisi quia ad emendationem peccatoribus, iustis ad probationem ista proficiunt? Ut enim peccatores his remediis corriguntur a malis; ita iusti hactenus augentur in bonis. Illos enim emendat Deus, ut corrigat; hos vero probat, ut augeat: illos a culpa revocat; hos sanctiores sibi reservat. Illic peccata corriguntur, hic merita virtutis augentur - illic recordatio poenitens, hic purae mentis laetitia gaudens. Ille indulgentiam divinam exoptat; hic praemia promissa iam cogitat: ille pium iudicem veniam postulat; hic iustum remuneratorem exspectat: ille sollicitus, ut possit impetrare quod postulat; hic securus, quia potest quod meretur accipere. Nam peccantes saltem emendatione Deus conterit, ne inveniat malitia crescente quod vindicet: odit enim supplicium, qui ante praestruit , ne condemnet. Gaudeat christianus in adversis; quia aut probatur, si iustus est; aut si peccator est, emendatur. Contristetur sane, quem flagella corrigere divina non possunt: timeat futuri iudicii supplicium, qui in saeculo praesenti iudicis contempsit remedium. Gaudeat peccator, si cum iusto in saeculo contristetur, ut post saeculum cum eodem muneretur. Vos, inquit Dominus, plorabitis et plangetis; saeculum autem gaudebit. Vos tristes eritis; sed tristitia vestra in laetitiam veniet [Ioan. XVI, 20]. Quis non brevi tempore contristari exoptet, ut in aeternum laetitia perenni cum Christo triumphet? quis non praesentis temporis fletus pensare gaudio futuro desideret? Exiguum, momentaneum et breve est, quidquid boni malive in saeculo est. Tentatio vos, inquit, non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patitur vos ferre plus quam potestis; sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis tolerare [I Cor. X, 13]. Sed etiam tribuit Deus securitatem, et ad tempus fragilitati nostrae indulget . |
4 | [Militi Christi semper vigilandum. In pace magis vigilandum.] Sit miles Christi armatus, sit sollicitus, sit cautus, sit de Deo solo securus. Vigilet in pace cautior, quam in bello vigilare consuevit: non sit securitate remissus, ne aliqua ex parte subrepat inimicus. Sobrii, inquit, estote et vigilate; quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, aliquem devorare quaerens circuit [I Petr. V, 8]. Quanto hostis vigilat, ut noceat; tanto christianus vigilet, ut vincat. Nunquam enim vigilantibus obrepit inimicus; nunquam sollicitos circumvenit hostis. Neque enim tunc tantum cavendus est, quando bellum Dei servis indicit: in pace magis vigilandum est nobis; exercendus animus, exercenda virtus, mentis intentio Dei timore firmanda. Facit enim hostis securos, quos cupit esse captivos; facit, inquam, securos, ut incautos subigat , sopitos et inermes opprimat, vulneret eos quos vigilare minime perspexerit. Si quis miles sub imperatoris conspectu certamen cum hoste inierit; quanta instantia, quanta virtute pugnabit, ut placere illi cui militat, possit! Nec stipendium promotionemve poterit adipisci, nisi superans hostem fortiter vicerit . Vigila, christiane, sub oculis Dei, ut perfecta victoria coroneris; pugna cum diabolo, qui iam armalus es Christo: tecum est Deus, qui te optat vincere, tecum est Christus, qui te desiderat munerari. Contemne praesentia, ut percipias futura: temporalia sperne, ut aeterna possis accipere. Possidebis coelum, quod diabolus possidere non potuit; habebis paradisum, unde inimicus exclusus est: accipies aeternitatem, quam praevaricator hostis amisit. Illum ad terram perfidia deiecit; te in coelum fides imponit: ille contemnendo coelesti virtute privatus est; tu serviendo angelica maiestate suffultus es: illi aeterna sunt supplicia destinata; tibi divina sunt praemia praeparata: ille perfidus cum perfidis interibit; tu sanctificatus cum sanctis regnabis; ut qui fueras temporalis et mendicus, sis aeterna gloria decoratus. Nec quidquam in saeculo formidabis; quia auctorem formidinis diabolum cum saeculo respuisti . Amen. |