Augustinus, Sermones, 11, SERMO LV. De eo quod scriptum est in Psalmo CXVIII, 66, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me .
1 | [Quid orandum. Bonitati necessaria disciplina, et utrique scientia.] Inter caetera quibus beatus David infirmitatibus nostrarum medetur animarum, sub quadam trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam peritissimus magister, erudiit, dicens: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Domine. Sollicitius itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum virtutes tribui rex propheticus deprecatur: Bonitatem, et disciplinam, inquit, et scientiam doce me, Domine. Vere novit recte vivere, qui recte novit orare. Non enim petiit mundanarum divitiarum thesauros, non regna finitima, non tempora prolixiora vivendi; sed bonitatem se doceri simul et disciplinam poposcit. Bonitas enim facit amabilem disciplinam, et disciplina efficit inculpabilem bonitatem. Nec quemquam latere puto, quia bonitas sine disciplina delictorum mater est, et disciplina sine bonitate tristis quaedam amaritudo vivendi. Scientiam praestari sibi pariter implorat, ut noverit scienter sapienterque distinguere qui sint termini bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram; ne forte aut nimiae remissionis vitio bonitas inconsulta foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate crudelescat. Vis, frater, bonus esse peccanti? Benigne quidem facis: sed ut vere sis bonus, vigorem ei adhibe disciplinae; ut tua illi bonitas proficiat ad salutem. Quem utique si nulla coercentis censurae increpatione terrueris, perniciosa erit ei haec bonitas tua; quia permittis perire peccantem, quem potueras salvare correctum. Rursum, si nimio disciplinae rigore nullam scientia bonitatis praetenderis medicinam; dum rigorem tuum refugit peccans, peccati aegritudinem non curabis. Et quae tandem vivendi ratio erit, quaeve iustitia erit, ut solutior lenitas cohibentiam praebeat peccatori, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem? Ut autem bonitatis huius disciplinaeque magisterium in nostris fuisse maioribus, plenius perfectiusque discamus, pauca de pluribus venerabilium patrum recenseamus exempla. |
2 | [Has virtutes in se exhibuit Petrus.] Implevit sine dubio bonitatis ac disciplinae istius formam beatus Petrus, cum, sicut vere bonus, oblatos sibi dicitur curasse infirmos; et ut disciplinae coelestis amator, iusta ultione punisse mendaces perhibetur. Nimirum bonitatis eius gratiam testatur Aeneas ille debilis, qui claudus ab infantia, sedens in porta templi Domini atque mendicans, in nomine Christi Iesu, Apostoli curantis imperio antiquam accepit sanitatem [Act. IX, 34]. Probaverunt et disciplinae eius severitatem Ananias et Saphira, qui distrahentes agrum quem vendere nemo cogebat, dum de pretii quantitate mentiuntur Apostolo, mortem sibi falsitate mercati sunt [Id. V, 1-11]. Quo facto edocuit gloriosissimus Petrus, inesse sibi bonitatem ac disciplinam, dum remedium praestat infirmo, et competentem sumit de mendacibus ultionem: quod eum recte sancteque fecisse coelestis iudicii consensus ostendit. De perfectione vero scientiae eius quis ambigat, qui Christum Dominum vivi Dei Filium esse, de coelo sibi Patre revelante, cognovit? Et quia bonitas ac disciplina scientiaque non deerat, pascendas illi Dominus suas commendavit oviculas [Matth. XVI, 16-19]. |
3 | [Paulus similiter.] Tenuit bonitatem ac disciplinam etiam gloriosissimus Paulus, qui, ut eius scripta testantur, discipulis suis et virgam correctionis et spiritum mansuetudinis praetendebat; propter quod faciebat eum omnibus et amabilem bonitas, et disciplina terribilem. Nam etiam inter ipsa mundi primordia ut bonitatem ac disciplinam Christi doceret ecclesias, et removeri iussit peccantem a communione sanctorum [I Cor. V, 5], et eumdem recipi correctum [II Cor. II, 6-9]. De scientia autem eius quid nos dicemus, cum omnes eum noverint in coelestibus didicisse, quae doceret in terris? Ibi talia se memoravit edoctum, qualia loqui mortalibus non liceret [Id. XII, 1-4]. |
4 | [Item Ioannes Baptista.] Habuit nihilominus bonitatem et disciplinam testis dominicus et baptista Ioannes, qui resipiscentes a peccatis suis propheticae pietatis affatu poenitentiae baptismo diluebat; atque ut vere legalium praeceptorum custos immobilis, et Herodem regem de illicita accusabat uxore, et cunctis ad se concurrentibus purgatioris vitae praecepta mandabat. Scientiae autem illius plenitudinem quis potest agnoscere, qui quod pro salute mundi venit e coelo, primus omnibus revelavit? |
5 | [Peroratio.] Videte itaque, fratres, quo orandi compendio et qua paucitate verborum perfectionem vivendi venerabilis Propheta quaerebat. Brevissimo namque sermone conclusit, quidquid spiritualium habet multitudo virtutum. Si ergo ille Prophetarum praecipuus hanc doceri se a Deo sanctioris vitae viam tantopere precabatur; quid facere nos oportet, qui et tardi sensus infirmitate torpemus, et noxia remissioris vitae consuetudine depravamur? Nos, inquam, magis orare debemus, dicentes, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce nos, Domine: quatenus in nobis bonitas malitiam vincat, vitia ac voluptates disciplina coerceat, et ignorantiae caecitatem scientia veritatis illuminet. Si enim scieris omnipotentem Deum Patrem Filiumque eius unigenitum unius esse substantiae, Spiritum quoque sanctum pari credideris aeternitate regnantem, nulla unquam te vel Paganorum vana persuasio, vel Arianorum perfida turbabit impietas. Si futuri iudicii scientia cor tuum mentemque repleverit, habebis in tuis moribus disciplinam. Rursus, si disciplinae ipsius mensuram regulasque servaveris, congruam tenebis in omnibus bonitatem: quia bonitas est temperamentum disciplinae, et disciplina condimentum est bonitatis. Cave ergo, frater, ne ita velis bonus videri, ut abiicias disciplinam; aut ita arduam secteris disciplinam, ut removeas bonitatem. Quibus beatus David idcirco scientiam precatur adiungi, ut directo mentis nostrae iudicio scire possimus, qualiter in nobis esse possit et districtior bonitas, et blandior disciplina. |