1 | [Plenus amor Dei excludit amorem saeculi. QuĂ® cor et caro in Deum exsultent.] Secundum apostolum, fratres charissimi, qui satis diligit saeculum, non habet plenum divini amoris affectum. Sic enim audistis legi: Qui diligit saeculum, non est perfecta charitas Dei in illo [I Ioan. II, 15]. Ac per hoc tunc perfecte incipit christianus futuram et aeternam vitam diligere, cum vitam praesentem coeperit non amare. Et ideo statim sequitur in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Confirmat quod supra dixerat, Deum se amare, non saeculum. Exsultavit in Deum vivum; non exsultavit in hoc mundo, nec exsultavit in aliqua oblectamenta quae mundi sunt, id est, non in divitiis, non in honore, non in luxuria, non in ebrietate, non in vanitatibus mortuis, et cito cum omni suo amore morituris, sed in Deum vivum. Quare non dixit, In Deum tantum, sed addidit, In Deum vivum? Ut ostenderet scilicet quia totum quod non pertineret ad Dei cultum, deberemus habere quasi mortuum. Simulque considerate hoc dicto subtilitatem sermonis sacri: Cor meum, inquit, et caro exsultaverunt in Deum vivum. Numquid non sufficeret dicere, Cor meum exsultavit in Deum vivum, nisi addidisset, et caro mea? Videamus ergo quomodo in Deum et cor simul et caro hominis exsultat. Quomodo, nisi ut homo et carne et corde Deo serviat? Cor enim exsultat in Deum, quando honesta et sancta cogitat, quando religiosa opera et Deo placita concupiscit. Caro autem exsultat, quando pudica est, quando sobria, quando nulla impuritate polluitur, quando nullis immundis actibus sordidatur. Videte enim e diverso et agnoscite, quam vera sint quae dico: si viderit aliquis vestrum hominem iniusta dicentem, numquid dicere potest quod cor illius exsultet in Deum vivum? Aut si quis alium viderit ebriosum, impudicum, fornicatorem, numquid dicere potest quod caro eius exsultet in Deum vivum? Nulla enim caro exsultat in Deum, quae vivit in vitio. Ideo ergo Propheta dicebat, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; quia et corde retinebat plenam religionis fidem, et carne servabat devotam corporis sanctitatem. |
2 | [Christus, turtur et passer. Vox turturis, doctrina castitatis. Christi domus, Ecclesia. Pulli, Christiani.] Nec sine causa in consequentibus statim Psalmista subdidit, dicens: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. In turture et passere Salvator noster significatur, fratres charissimi. Passer enim, ut scitis, perparva avis est; turtur autem, ut legimus, pudicissima. Et ideo Salvator noster passer dictus est, quia docuit primus humilitatem; tartur dictus est, quia docuit primus castitatem. Unde etiam in Canticis canticorum propheta dicit, Vox turturis audita est in terra nostra [Cant. II, 12]. Vox turturis, doctrina intelligitur Salvatoris. Audire coepit, puritatem castitatis adamavit. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae est enim domus Christi, nisi Ecclesia Dei? Quae est domus Christi, nisi conventus populi christiani? Hanc ergo domum Salvator cum ingenti pietate quaesivit, et invenit; hanc peculiariter diligit. Merito peculiariter diligit, quam peculiariter suo sanguine comparavit. In hac ergo domo Salvator congregat pullos suos. Quos ergo credimus Christi pullos? Quos, nisi populos christianos? Denique qui sint Domini nostri pulli, ipse hodie conventus vester ostendit. Dum enim aspicio vestram congregationem, congregasse in ecclesia pullos video Salvatorem. Quamvis legamus in aliis libris scriptum, ut supra dixi, Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos; sed utrumque in persona Ecclesiae bene convenit: id est, quod nos Salvator et congreget et reponat. Congregat enim nos, ut doctrinam illius audiamus: et reponit, ut ab insidiis diaboli tuti esse possimus. Quod ut faciat, et quotidie faciat, precemur Deum Salvatorem nostrum; cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |