Augustinus, Sermones, 11, SERMO LIII. De verbis Psalmi XLIX, 20-23, Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, etc. .
1 | [Eleemosyna sine iustitiae studio.] Frequenter, fratres charissimi, cum Psalmista cantamus versiculum illum, per quem detractores spirituali gladio feriuntur. Sic enim ait: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quod autem dixit, Sedens, hoc ostendere voluit quod non transitorie detraxerit, nec ei subreptum sit, ut male de proximo loqueretur. Sedens, id est, ex otio: quasi ad hoc vacans, ut derogares proximo tuo. Haec fecisti, et tacui. Nemo, fratres charissimi, falsa securitate se decipiat, et putet se ante tribunal Christi non esse venturum, nec redditurum de factis propriis rationem. Veniet enim Dominus Deus noster, et non silebit. Modo enim silere dicitur, quia adhuc vindictam suspendere videtur. Haec fecisti, et tacui. Quid est, Tacui, nisi, Non vindicavi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi? Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum adhuc exspectarem, ut te poeniteret; tu et me contempsisti, et Apostolum audire noluisti ; sed secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizasti tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 4, 5]. |
2 | [Idem tractatur argumentum. Suspicatus es inique, quod ero tibi similis.] Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non statim pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum iudicem praedae socium vis habere. [De multis quae rapuisti parvas eleemosynas faciens, et adhuc peccata non deserens, quasi corruptum iudicem putas te posse redimere: cum, si etiam totum dares, et peccata ipsa non deserens, te ipsum deciperes, pecuniam perdendo, et peccata non redimendo.] Suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando veniet enim Dominus Deus noster, non silebit. Arguam te. Et quid faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides: facio ut videas te; quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero te non videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi, cum iudicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? |
3 | [Bona post dorsum, mala ante faciem sibi proponenda. Constituam te ante faciem tuam.] Quid enim vis latere te ipsum. In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut videas te; quod tu post dorsum tuum posuisti, ego ante faciem tuam ponam. Videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. [Modo enim, fratres charissimi, omnes amatores luxuriae, et qui cum delectatione faciunt iniquitatem, peccata sua post dorsum proiiciunt: si vero aliquid boni casu aliquo vel per quamlibet occasionem fecerint, ante se ponunt: et inde assidue gloriantur, et dicunt: Ego illum liberavi, ego illi benefeci, ego illi tantum dedi. Et dum bona quae per illos Deus fecit, sibi assignant, per vanitatem perdunt, quod per eleemosynam acquirere videntur. Ac sic ante tribunal Christi perditis bonis, quae ante se habebant, peccata quae post dorsum proiecerant, ante faciem eorum revocantur: et sine ullo termino sustinebunt supplicium, qui sibi, dum viverent, noluerunt providere remedium. Et haec quidem faciunt illi, qui plus diligunt praesentia quam futura. Qui vero de animae suae salute attentius cogitant, e contrario faciunt; bona quaecumque fecerint, post dorsum proiiciunt; mala autem quaecumque illis subrepserint, ante oculos ponunt: et dum de ipsis in praesenti saeculo erubescunt; et vulnerata curare, et mortua resuscitare, et sordida abluere tota fidei devotione contendunt: ut cum in die iudicii ante tribunal Christi venerint, mala quae ante faciem suam posuerant, et bonis operibus redempta sunt, auferantur; bona quae propter vanitatem post dorsum proiecerant, ante oculos collocentur, et mereantur audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ([Matth. XXV, 34]. Et licet haec ita sint, non tamen de illis desperandum est, qui adhuc mala sua non solum corrigere nolunt, sed etiam defensare non erubescunt: sicut nec illa civitas desperata fuit, de qua dictum est,] Triduum, et Ninive subvertetur [Ionae III, 4]. In ipso tamen triduo idonea fuit converti, orare, plangere, et de poena imminenti misericordiam promereri. Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire tacentem [id est, in praesenti non vindicantem]. Veniet enim, et non silebit, et tunc arguet, quando correctionis locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu, sicut iam supra dictum est, quisquis talis es, fac quod tibi minatur Dominus facere: tolle te a dorso tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis; et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi iudex, torqueat te timor, erumpat confessio, dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper [Psal. L, 5]. Quod erat post te, fiat ante te; et cum factum fuerit ante te, puniatur a te : ne tu ipse postea a Deo iudice fias ante te, et non sit quo fugias a te. |
4 | [Deum non laudant iniqui, nec iusti superbi. Intelligite] autem haec, qui obliviscimini Dominum. Non cogitabas de vita tua mala: intellige te, qui oblitus es Dominum. Ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut potens, sicut fortis, sicut ille cui resistere nemo potest. [Illi enim quos supra diximus, id est, amatores mundi, in ore suo Deum laudare videntur; sed longe aliud operibus exercere probantur: secundum illud quod ait propheta, Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me ([Isai. XXIX, 13]. Sed clamat illis Spiritus sanctus:] Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas Deum. Illis enim qui bene vivunt, prodest quod laudant; tu autem si laudas [et peccata non deseris], nihil tibi prodest, Utquid me laudas? [Audi Scripturam dicentem,] Non est speciosa laus in ore peccatoris [Eccli. XV, 9]. Si enim male vivis, et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini: sed nec te illum volo esse in templo iactantem merita sua, et occultantem vulnera sua. Si fueris iniquus, et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, non proderit laus; sed non me laudas, laudem istam esse non deputo. Rursus si fueris quasi iustus, id est, humilis et pius; et de iustitia inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, aut superextuleris te, tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat, qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri hominum? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo boni aliquid in te sit, non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse profitere. Tamen in eo ipso si te extuleris supra alium non habentem, elatus teneberis, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe bene vivere, intellige quia non corrigeris, nisi dono Dei: A Domino enim gressus hominis dirigentur [Psal. XXXVI, 23]. Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare: non enim usque ad te dives est Deus. [Quod enim tibi dedit, crede quod etiam et aliis et velit et possit dare.] Non ergo laudat, qui cum iam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit, accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum [et non vult ut et aliis sit misericors Deus]. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri hominum, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne et ibi poterat dicere, Domine, dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed iam quasi saturatus ructabat. Pauper vero ille, id est Publicanus, quid dicebat? Domine, propitius esto mihi peccatori. Ideo descendit iustificatus Publicanus magis quam ille Pharisaeus [Luc. XVIII, 10-14]. Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis, Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium, et malus est. Non dico, Non mihi hoc offert malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quis laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit. |
5 | [Adhortatio.] [Et ideo rogo vos, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adiutorio studeamus ut quomodo Deum laudamus vocibus, sic etiam bonis moribus collaudemus. Melius est enim tacere et benefacere, quam Deum laudare et peccata committere. Qui enim laudat Deum vita simul et lingua, vocibus pariter et bonis operibus, dupliciter in se provocat gratiam Dei. Si vero non praevalet Deum laudare vocibus, laudet bonis operibus, assiduis orationibus, cogitationibus sanctis. Si enim haec diligenter attendimus, et in hoc saeculo cum secura conscientia laudare Dominum possumus, et in futuro ad aeternum gaudium feliciter veniemus [542]. |