monumenta.ch > Augustinus > 51
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO L. De beato Iob, I . <<<     >>> SERMO LII. De beato Iob, III; et de verbis Psalmi XCVII, 5, 6, Psallite Domino in cithara, etc. .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO LI[Recensitus ad duos cl. ad gr. rm. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias 36 ex Homiliis 50.]. De beato Iob, II [Possidius in Indiculo, cap. 9, sermonem hunc proculdubio notat istis verbis, «De lectione Isaiae, Domine, quis credidit auditui nostro?» Mutilus itaque sermo est, nec priore tantummodo parte; sed posteriore etiam, qua Donatistarum haeresis redarguebatur, minutus esse intelligitur ex n. 5, ubi sic habet: «Incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris caecitatem Iudaeorum, sic et in sponsa miraberis caecitatem haereticorum.» Quibus verbis Augustinus non obscure pollicebatur tractaturum se de subsequenti Isaiae capite, Laetare, sterilis, etc. Dilata locum tabernaculi tui, etc. Atque id quod Propheta de Ecclesiae per omnes gentes extensione dixisset, hac ipsa concione mox videndum significabat n. 2 et n. 6: «Audietis illud,» inquit, «et ab isto propheta,» etc. Non pauci tales in 50 Homiliarum classe fuerunt minus integri sermones, in quibus impostorum fraudem fallaciamque quidam non iure conqueritur. Nam qui in ecclesia legendi essent Augustini tractatus, necessario plerumque decurtabantur, iisque exordium aptabatur et idonea conclusio. Sic huicce sermoni 44 appositam aliunde praefationem esse vides vel ex versiculo Isaiae, qui altera parte est versionis Vulgatae, cum in reliquo capite Augustinus sequatur LXX. Conclusionem porro ex Caesario acceptam opinamur.].

1 [Iob in prosperis et in adversis victor. Thesaurus iusti fides.] In lectione quae nobis lecta est, fratres charissimi, audivimus quod gloriosissimus Dei athleta contra hostem callidissimum admirabiliter praeliatus sit: et secundum quod Apostolus ait, Spectaculum Deo et Angelis eius et hominibus [I Cor. IV, 9] dignum non sine ingenti admiratione audire, et quodam modo oculis fidei videre meruimus. Vidimus beatum Iob non solum contra felicitatem mundi, sed etiam contra paupertatem et asperrimos dolores, et contra filiorum orbitatem fortiter et feliciter dimicantem. Qui cum esset dives, nullum contemptum habuit; cum penuriam pateretur, neminem blasphemavit, nec contra Dei dispensationem murmurare praesumpsit: sed locuples dicebat, Domus mea omnibus viatoribus patuit, et de velleribus ovium mearum calefacti sunt humeri infirmorum [Iob. XXXI, 19 ] [et 20]. Postea vero, cum paupertate premeretur, in angustiis loquebatur, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est [Id. I et II]. Fortiter colluctatus est diabolus; sed athletam Dei superare non potuit. Immanes suscitavit fluctus; et firmissimam petram commovere non valuit. Machinationes suas adhibuit; et turrim validissimam non prostravit. Arborem concussit; et decutere poma non valuit: et ramos quidem confregit, sed radici nihil nocuit. Parietem perforavit, sed thesaurum auferre non potuit: thesaurum autem dico non auri et argenti, sed fidem iusti. Hunc enim eius thesaurum diabolus diripere festinabat, quando eum omni facultate nudatum plaga intolerabili cruciabat. Vidisti augmentari fluctus, vidisti petram firmissimam, vidisti turrim inexpugnabilem, vidisti Deum glorificatum, et diabolum confractum: et quali nomine hunc iustum appellem, ignoro. Athletam eum vocem? Sed praecellit tantarum copia coronarum. Petram eum dicam? Sed firmiorem video. Militem appellabo? Sed robustiorem cerno constantia. Turrim eum nominabo? Sed eminet sapientia. Arborem eum dicam? Sed decorosior invenitur. Fructum illum appellem? Sed pretiosior demonstratur. Thesaurum eum nominabo? Sed copiosior esse dignoscitur. Et quali vocabulo appellem sanctum illum, non invenio.
2 [Et dives potest esse bonus, et pauper beatus. Pauperum contemptus quam cavendus.] Audiant haec divites, audiant haec pauperes, quemadmodum hic beatus vir in divitiis suis et felicitate benignus dispensator exstitit divitiarum, et in tentatione paupertatis patienter et fortiter toleravit. Vides igitur non esse impossibile divitem esse in operibus bonis, et pauperem per patientiam egestatis posse esse beatum. Nolo mihi dicas, quia paupertatem timeo. Paupertatem times, et peccatum non metuis? Nolo timeas paupertatem: sed iniquitatem time, quae mater est tormentorum. Dominus a te stipendium postulat, et dare ei non vis. Cum enim audis eum dicentem, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, utique si tribuas pauperi, Christo feneras. Si contrahis a paupere manum tuam, quomodo et qua fiducia in illa die et tu a Domino misericordiam postulabis? Nonne arguet te, dicens: Vidisti me nudum, et non operuisti; esurientem, et non pavisti [Matth. XXV, 40, 43]? Quid tu ad haec respondebis, et quam veniam deprecaberis? Nonne conscientia tua reum te faciet, et obmutesces? Et tu quidem multis et pretiosis vel exquisitis deliciis interdum usque ad crapulam satiaris; et pauperi unde esuriem repellat, vel cibum simplicem dissimulas erogare. Vestibus etiam nimium pretiosis indutus incedis; et pauperi nudo nec vilissimum tribuis vestimentum. Domum tuam in omni pompa componere vel ornare contendis; forsitan nec in angulo eius peregrinum vel pauperem recipis. Sed qui talis est, cum ei irrevocabilis advenerit finis, si poenitentia non subvenerit, perget ad inferos nudus bonis operibus, remanente domo cum omni ornatu suo in testimonium avaritiae suae. Unusquisque enim praetereuntium dicet: Haec domus illius fuit raptoris, praedonis, avari. Quantas viduas afflixit, quantos orphanos denudavit, quantos miseros fecit, ut hanc domum tantis expensis de iniquitate quaesitis erigeret!
3 [Nobilium non dignitas culpanda, sed fastus. Homo quam Deo charus.] Sed dicit aliquis: Nobilis sum, et in honore constitutus. Nobilitatem nemo reprehendit, de istis dignitatibus nemo disputat, quae a Deo bene hominibus conceduntur. Divites ergo in honoribus constitutos, si iuste et caste et misericorditer vixerint, reprehendere nemo debet. Illi vero dolendi sunt et lugendi, qui inflati superbia dignitatum, putant se immortales cum ipsa dignitate futuros; et non considerant conditionem suam, quia de terra sunt, et in pulverem redigentur, et pro parva laetitia vitae huius (si tamen laetitia vel vita dicenda est), perpetua sustinebunt tormenta. Attendis pauperem, et despicis, et non recogitas quoniam homo est, sicut et tu: homo chara et amica possessio Dei, homo cuius causa firmatum est coelum, et extensum est mare, fundata est terra; propter quem sol oritur et occumbit, luna crescit et deficit, astra micantia surgunt. Tune ergo contemnis hominem pauperem, propter quem Deus talia et tanta constituit; ad extremum, ut adhuc amplius dicam, propter quem Dei Filius humanam carnem assumpsit, opprobria et flagella sustinuit, crucem pertulit, et flagelli amaritudinem sensit, mortem gustavit, ad inferna descendit, et eos qui a diabolo detinebantur obnoxii, sanguinis sui pretio liberavit? Ecce quanta et qualia humano generi pietas divina concessit. Videte ergo si iustum est ut a nobis pauper quisque despiciatur, cui tot beneficia pietas divina largitur.
4 [Dei in pauperes favor.] Amemus ergo, fratres charissimi, et non despiciamus pauperes vel peregrinos; ne nos ille despiciat qui propter nos pauper factus est, cum esset dives [II Cor. VIII, 9]. Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia ab initio nullum pauperem despicere voluit Deus. Nam sicut in Scripturis divinis frequenter et diligenter audistis, ut superbiam et vanitatem mundi reprimeret Deus, non elegit rhetores, non eloquentes, non consules, non divites, non potentes, quibus verbi sui secreta committeret: sed aut opiliones, sicut Patriarchas et beatum David; aut piscatores, sicut beatum Petrum, vel reliquos Apostolos; ut per infirma destrueret fortia, et per humilia excelsa et superba deiiceret. Amemus ergo pauperes, ut cum illo partem habere possimus, qui dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29]. Nam quia genus humanum per superbiam mortale vulnus acceperat, Christus medicamentum humilitatis exhibuit. Noli ergo despicere humilem pauperem: qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Qui enim divites sunt, imitentur beatum Iob humiliter largas eleemosynas facientem. Non extollantur in prosperis: et si sinistrum aliquid, Domino permittente, pertulerint, non deprimantur adversis; et in nullo contra Dei iudicia murmurantes, sed humili et pia conscientia cum beato Iob dicant, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, in cuncta saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO L. De beato Iob, I . <<<     >>> SERMO LII. De beato Iob, III; et de verbis Psalmi XCVII, 5, 6, Psallite Domino in cithara, etc. .
monumenta.ch > Augustinus > 51