1 | Promptiorem me ad loquendum vestra Sanctitas praemonet; etiam dudum de Scripturis insinuata omni cum devotione dicendi fiduciam tribuit, quem Deus gratanter vobis audire monstravit. Sic et nos vestra Sanctitas de Iob dicentem accipiat, ut audire se tanquam rusticum credat. Non fuco sermones infectos dicere arbitretur, qui illius magisterio simpliciter dicere profitetur. Adversus Iob diabolus pugnam impetravit, cuius filios ruina cum exstingueret; factus est post divitias inops, post familias solus, post numerosam sobolem, nullius pater, patrimonio naufragus, in corpore edaces poenas uno robore fidei sustinebat. Divitiae in inopiam ceciderunt. Hic nova expergiscitur nuditate: nullus fuit proximus; quia rara est miseris amicitia. Corporis sanitas vulneribus immutatur, gaudium in dolorem convertitur, nullus artus qui non flagellis valetudinum agitetur. Denique sub sterquilinio iacuit praeclara iustitia, et cum vulnerata caro probaretur in membris, incolume pectus servabat interius. Nihil erat a capite usque ad pedes, quod non affligeret poena. Undique circumvallantibus poenis stetit: et unde fervebat diaboli invidia, inde sumpta est fatigata victoria. In corpore torquebatur, et spiritu probabatur. Vermibus corpus inquietis doloris tolerabat geminata supplicia, quam fluxae carnis putredinem praedurabat fecunda calamitas: non noctibus quies, non diebus requies. Torquebatur, et orabat. Aliud postulabat hostis, aliud precabatur vociferatio confessoris. Dissolutis nervis, saniei profluvium asperior testa radebat, atrox cruciatus mutabat. Reges non agnoscebat, et confossum corpus in stercore recumbebat. In naufrago corpore incolumis iustitia tutatur, et periclitantibus membris, auctori vulnerum pectus servatur. Omnia, excepto spiritu, occupaverat hostis. |
2 | Non fuit qui reciprocum redderet munus mercedibus; delicata matrona in alienis domibus servit, quae imperare consueverat. Ubi post solis occasum diurna supplicia dure transigebat, quietem exspectabat, et fatigatis matrona digitis, succedentem diem lacrymantibus oculis deducebat. Orbata in moerore filiorum mulier locatur ut serviat, nec ad lacrymas vacat. Adhuc matrona iam vidua, ubique mercenaria, nusquam domina; nec sterilis, nec mater, uteri sui laniatus deflet: Ecce, inquit, marite, quae pateris: dic aliquid adversus Deum, et morere. Peccavit sola, quae viro misericordiam denegabat; oblivisci uxorem Iob in filiis didicerat, et omnibus membris fluens, solus animus fideliter repugnabat. Bellator mundi in uno viro torquetur, dum torquet et poena, revertitur in auctorem. Ecce, inquit Dominus, tradam illum tibi: animam illius tantummodo custodi [Iob I ] [et II]. Secure pugnat, qui hoste metuente servatur. Sic hostis furebat, ut timeret: infligit dolorem crudelitas; et deficit in suis viribus. Poena fugata revertitur sanitas, et cicatricibus felicior redditur medicina. Celerius curat Dominus, quam vulnerat inimicus. In gaudia gemitus migravere, et in fossis vulnerum numerabantur monumenta victoriae. Propter Iob regina, propter quem et mercenaria. Duplici regreditur fenore, ut amissa possent duplo recipere. |