1 | Quotiescumque bellicus rumor terribili fama crebrescit, aut horrisono tubarum clangore, vel raucisono aeris cantu increpuerit lethiferum murmur, feminis ac debilibus formidolosa imago mortis occurrit: intrepida virorum fortium pectora solent laudis amore flagrare, atque bellica sorte, ubi funesto imbre densati praeliantes mortifera obumbratione texerint partes consertas sub stridulo telorum cursu, eventu iam errantes lethifero, praecipiti ardore triumphales propinquant ad palmas. Iudith bellator animus alienum pectus obsedit. Illa abiecta formidine feminarum victoriam in periculis quaerens, nec mortem in periculis timuit, nec ambiguitatem formidavit. Cum igitur Bethuliae moenia Holofernes hostili obsidione calcaret, et avertens tractus aquarum, prima indiceret certamina siccitatem; Iudith flens sui coniugis foedera acerbo discidio rupta lugubri lamentatione servabat. Quae ut reperit captivandae civitatis inducias postulatas, mox ei privatum dolorem congeminavit civitatis communis dolor. Quae exorata, consurgens abluit aqua corpus suum; imponens sibi ornamentum, pendulas aureas divitias suspendit, et manibus lapillatos circulos splendentes induxit, fluentes sinus purpureae vestis gemmato collegit pectore, casto vultu prius dimicatura quam ferro. Monilium tela pudori semper adversa, hostem ferire didicerunt. Gentis suae vindex sumpsit ornamentorum arma, non de bello nuptias subitura; sed de civitate bellatrix procedit sponsa. Nec fuit levitas ornatus, qui ad homicidium tanti capitis aptabatur. Pergit divino Spiritu ducta, et singularis ancillae solatio contenta. Species custodit, quae blanditur; et ne violenter pudicitia custodita laedatur, Holofernem alloquitur, ut desiderium inane concipiatur: Ego, inquit, ancilla tua, misit me Dominus Deus facere rem, in qua nurabitur omnis qui audierit eam; quoniam ancilla tua Deum coeli observo; et nunc ibo per noctem, et orabo ad Dominum coeli: et nuntrabit mihi quando faciet haec, et ducam te per mediam Iudaeam, et ponam sedem tuam in media civitate, et canis non mutiet lingua sua contra te, quoniam mihi haec ostensa sunt a Domino. Non decuit pudicam mentiri, non intelligentibus dixit, perfecit actibus quod promisit. |
2 | Dum regi alto sermone imaginariis verbis blanditur, bellator animus lascivia solvitur, in amore armorum torpent vires innumerabiles militum, luxu regifico nuptiarum pompa nullo nubente construitur, cuncti ebrietate solvuntur. Non delicata matrona pugnavit, sed sopor tibi quem ferias praeparavit. Constructo thalamo concitatur ad ducem pronum amore, victum somno, elisum virum in strato; bellatoris crines implicuit pulchritudine digitorum, post teneritudinem fusi, ebeni capulum quaerit. Mucro matronam non terruit, sed armavit, quae ita pugnavit. Coruscus ensis caput abstulit hosti, persolvitur, in patriis moenibus victoria suspenditur [Iudith X-XV]. Armis stupentibus cunei densantur, praepostero ordine triumphant. Sequitur bellum, vino fusi, soluti somno, in certamen nec clamore provocante consurgunt, teguntur armis coruscantibus montes. Quid, alienigena, fremis? quid bella componis? quid aciem paras, habens quem in cubiculo quaeras? Omnem varium furoris impetum retine, tantum vobis reliquimus ducem, agnoscendam partem habemus in porta pendentem. Tantam animus de Deo suscepit largitatem, quantam credulitas sibi poterit vindicare. |