monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLVII. De beato Tobia . <<<     >>> SERMO XLIX. De Iudith, II .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLVIII[Ad tres bn. ad quatuor cl. ad cb. f. fl. fs. g. l. m. pr. rm. vd. Am. Er. Par. Lov. recognitus.] [Note: Alias, de verbis Apostoli 27.]. De Iudith, I [Huius serm. excerptum exstat in Flori collectione ad I Cor. I.].

1 Non sufficit mortalis eloquentia iustorum omnium orationes eximias atque triumphos gravidasque referre virtutes, quas omnipotens Deus dedit eis quibus solet conferre victoriam, qui viros ac feminas vigere permisit, qui et flammam camini refrigerio dispersit, et insidiosos exercitus capite sublato nudavit. Nam cum Holofernes ille filiorum Israel, imo sui capitis inimicus, exterarum gentium sibi ius vindicaret, atque obsidione, armis, ignibus quoque pugnaret, necnon et multarum gentium campos carnis messibus oneratos in cinerem pascente flamma converteret; Iudith sanctissima, cuius precibus patuit coelum, orationis arte arma victricia fabricavit, quibus adversa confligeret, et pavescentes viros femina vindicaret. Squalebat civitas obsidione barbarae feritatis: ita enim universa languebant, ut in manibus hostium iam tradi commodius iudicarent, quam perniciosae famis populatione vexari. Ecce Iudith post precem et saccum, post cinerem ad cultus puellares redit, spes omnium populorum procedit, sollicitos populos redditura securos sua sapientia consolatur, quae promittens victoriam quam omnis natio miraretur, portam sibi paululum remotis obicibus postulat aperiri. Prodiit secura unius puellae comitatu contenta, et hostium securis gressibus properavit in castra. Intra muros sollicita fuit, secura fit dum ad timenda pervenit. In qua femina insidiosae pulchritudinis novitatem hostilis exercitus vehementer expavit, ut in eius obsequio vires amitterent, arma proiicerent, et colla curvarent.
2 Deducitur ad praetorium subiectis ordinibus fraus Holofernis, et lugentis victoria civitatis. Quam cum videret Holofernes, solutus est sensibus, animam cum capite perditurus. Iacuit enim dedecus iuvenum mulieris vultu captivus; licuit mulieri exarmare iuvenes, et debellare victores, sollicitam defendere civitatem, et barbarum subvertere bellatorem. Decepit sincera corruptum, fefellit casta pollutum, pudica peimit adulterum, sobria iugulat ebriosum. Illa enim tam barbaros animos insidiosi sui vultus fraude confuderat, ut eum ligaret multarum arte fabularum, ut redderet inter exercitus victum, et inter arma captivum. Paratur convivium regi, Iudith interesse iubetur. Illa consentit, ut vincat: accedit ad convivium, nihil de cibis aut de poculis hostium gustatura, quae suis utensilibus voluit esse contenta. Quamvis ille bellator armorum tam castissimae feminae male sanus attenderet vultum: illa tamen, quare venerat, de eius capite cogitabat; quo sublato defectis civibus subveniret, et multa capita tueretur, defenderet, vindicaret.
3 At ubi convivii sagina fines excessit, et gravis calicibus somnus successit, videns Iudith inimici corporis inclinatas ebrietate cervices, surgens ipsius cruentum arripuit collum, comam quoque barbari capitis manu occupavit. Domine, inquit, confirma brachium meum. Et percussit tertio in collo eius; et amputavit caput eius. Exiens foras, tradidit puellae caput Holofernis, et misit illud in peram. Et post pusillum exivit foras quasi ad orationem secundum consuetudinem. Ecce castitas. Orationis favore castitas pudorem proprium servavit intactum et quietum, decepitque alienum. Iacet inclusum cadaver, et iam foris est caput. Cum palmifera castitate Iudith ad cives sollicite festinat: nec prohibetur regressu, cui quasi ad orationem anteire fuerat concessum. Iam recipit attonita civitas tantae victricis reditus triumphales, iam luctus convertuntur in gaudium, iam portae plenissima securitate panduntur, iam pendet muris victoribus caput. Omnis erat in civitate victoria, et in hostilibus castris tremor erat et fuga [Iudith. X-XV]; Iudith in civitate cum securis secura. Ubi enim assiduis pulsatur orationibus coelum, potentia semper calcatur armorum. Ecce gloriosae feminae castitatem servavit oratio; et hostem servare non potuit multitudo. Lugentem civitatem una femina valuit vindicare; et tantus exercitus regem non potuit custodire.
Augustinus HOME

bke16.218r