monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLVI. De fame Samariae . <<<     >>> SERMO XLVIII. De Iudith, I .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLVII[Ms. Colbertinus, non ut aliis sit consolatio.]. De beato Tobia [Sic potiores Mss. At Remigiensis, tanta est promissio quae nos hortatur. Editi, tanta promissio quem non hortatur?].

1 Beatus Tobias, qui panem suum noverat frangere esurienti, mercedem celerem mercenario praeparat laboranti. Patienter lectione percepta, quae nuper est recitata, admirabamur patris filiique tractatum, quemadmodum angelus monet, quem aestimabant terrenum sub coelesti gloria mercenarium. Ad hoc enim caecitatis incurrit exitium, ut angelum susciperet medicum, qui divinis facibus incensus sic anhelavit: Honesta est oratio cum ieiunio et eleemosyna. Oratio iusti, clavis est coeli. Ascendit precatio, et descendit Dei miseratio. Licet alta sit terra, altum coelum; audit tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat conscientiam. Cum sensibus loquitur, si sit solus noster gemitus. Sufficit auribus imber oculorum, fletus citius audit quam voces. Oratio invidi solet de auribus propulsari. Erat patris et filii anima una, dum esset proprietas membrorum, erat illis singularis germanitas animorum. Fili, inquit, dimittamus istum hominem adiicientes ad mercedem placitam; quia nobis multa opere suo contulit bona. Et filius relato tractatu alloquitur patrem: Pater, numquidnam isti tam benedicto operario merces tantum placita debet pensari, cuius bonus ducatus non potest aestimari? Parum illi honoris reddemus, si eius meritis mensuram figamus. Numquid ipse id tantum exhibuit, quod placuit? Hoc placuerat, ut mihi regionem et virum, cui argentum commendasti, demonstraret. Primo iter quasi coeleste carpens, et mihi et tibi paravit necessarium de pisce collyrium: me deduxit, argentum recepit, Saram mihi uxorem desponsavit. Mercede placita tantum est dignus, qui mihi tanquam coelestis exstitit paranymphus; et, quod plus est, bone pater, oculorum tuorum maculas albugine detracta curavit, et totam domum nostram illuminatis oculorum tuorum lampadibus illustravit? Clarius modo video, quia te videntem aspicio. Nonne iste, optime pater, dignus est media substantia? Iste talis ductor atque provisor, medicus atque custos, ut dixi, mediae substantiae, quam ipse mecum pertulit, accipiat portionem, qui mihi ducatu suo tantam praebuit pietatem. Placet bono patri sapientis filii responsio. Rogare coepit mercenarium, ut mercedis suae sumat effectum. Frater, inquit, accipe quod tuum est; et tunc vade salvus. Recipe mercedem tuam; quia praebuisti mihi et filio meo bonam misericordiam. Tolle, ut dixi, mediam substantiam, quam cum meo filio reportasti: nam gratia quam tibi debemus, non potest ponderari.
2 Continuo angelus gaudet de cogitata mercede, qui missus fuerat gratis facere pietatem. Tobis, inquit, vel Tobia, quid de mea mercede satis superflue cogitatis? Habete quod vobis donavit Pater ille coelestis. Ego minister sum curationis, ille auctor sanitatis. Nescitis cuius mercenarii ope perfrui meruistis. Defunctos captivitatis sepelire non timuisti, Tobis: ascenderunt ad Dominum opera tua; quia relicto prandio, reddidisti mortuum sepulturae. Ego Domino medullata intuli sacrificia pro venerabili sepultura, ego directus sum operarius fori coelestis. Mortuum sepelistis, et mortis aculeum non timuistis. Ipse sepultus pro vobis voce tacita proclamavit. Probationis fuerat caecitas oculorum, unde patientia tua clarius meruisset de coelestibus ornamentum. Ego sum Raphael, unus ex septem Angelis, qui assistimus ante claritatem Dei. Non indigeo fructu humanae mercedis: divitem me facit conversatio maiestatis. Dives est ille qui me misit, gratis iussit impendi, qui gratis ipse concessit. Nec ipsum honorem gratiarum mihi deputetis; quia nihil meis viribus percepistis. Deum benedicite, et illi confitemini, et ipsum glorificate, quia vobiscum fecit bona [Tob. XII].
3 Subito patefacto mysterii coelestis honore, voce Raphaelis angeli attoniti, Tobis et Tobias collapsi in terram proruerunt, vocem tremulam penitus occultaverunt, quia vocem insolitam audierunt. Quid meruistis, pater Tobis filiusque Tobia? Mercenarium habere coelestem, et tanquam operarium locare terrestrem? Celavit vobis angelus nomen: Azarias sum, inquit, Ananiae magni filius [Tob. V, 18]: et non dixit, Ego sum Raphael angelus. Celavit in primo nomine dignitatem, ne faceret locatori terrorem. Si enim diceret, Ego sum angelus, non esset Tobiae mercenarius. Servata est dignitas nominis; ut postremo magnitudo claresceret dignitatis. Videte, charissimi, quantum sit eleemosynae meritum: angelum meruit habere operarium. Videtis quantum proficit, mortuos sepelire; ut oblatio eius per angelum Raphaelem ad coelestem ascenderet maiestatem. Videtis, quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Facit purgationem oculorum, liberat a tenebris peccatorum. Tobis via sua deducitur; Sara tot viris contristata, per angelum matrimonio copulatur.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLVI. De fame Samariae . <<<     >>> SERMO XLVIII. De Iudith, I .
monumenta.ch > Augustinus > 47