Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLV. De Elisaeo, et securi in gurgite lapsa .
1 | [Lapsus humani generis figura.] Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod eunte beato Elisaeo cum filiis Prophetarum ad Iordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam: et ille de cuius manu corruit, clamavit ad beatum Elisaeum, Heu domine mi, et ipsam mutuo acceperam! Post haec in loco ubi securis illa corruerat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum [IV Reg. VI, 4-7]. Elisaeum, fratres dilectissimi, typum habuisse Domini Salvatoris, frequenter Charitati vestrae suggessimus. Sed et in puero, qui erat de filiis Prophetarum, cui securis de manu lapsa est, non incongrue Christus Dominus intelligitur. Securis illa quae cecidit, Adam sive totum genus humanum significasse dicitur. Tenebat ergo filius Prophetarum securim in manu sua; et Dominus ac Salvator noster humanum genus quod creaverat, in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu Prophetae in profundum corruit; ita et genus humanum de manu Dei omnipotentis per superbiam se excussit, et cecidit, et in fluvio luxuriae vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo iacebat, quia genus humanum in omnium criminum abyssum infelici ruina corruerat; sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi: et iterum, Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me [Psal. LXVIII, 3], et reliqua. Fluvius enim ille ubi securis cecidit, significat praeterfluentem et fugitivam et in abyssum descendentem voluptatem, vel luxuriam saeculi huius. Fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes vel inhiantes fluere dicuntur; ideo securis illa in fluvio et in limo iacebat oppressa. |
2 | [Figura reparationis illius. Relapsus cavendus.] Veniens ergo Elisaeus, misit lignum, et natavit ferrum. Quid est lignum mittere, et ferrum in lucem producere; nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus erigere, ac de omnium peccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit illud, et rediit ad utiles usus domini sui. Ita et de nobis factum est, dilectissimi fratres, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum iterum ad manum vel ad potestatem Domini reduci meruimus. Et ideo, quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne iterum superbiendo de manu Domini corruamus. Et quia nullis praecedentibus meritis de tenebris producti sumus ad lucem, de morte ad vitam revocati, de multis erroribus in viam reducti, curramus dum lucem habemus, ne praetereuntia salutis tempora negligamus: nec nos delectet mundi huius male dulcis et nimium periculosa laetitia; ne iterum de operibus sanctis, et de iustitiae via, quasi de manu Domini corruentes, ad luxuriosum mundi huius fluvium recurramus, et in omnium peccatorum limo, infelici iterum ruina, mergamur: sed audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite [Coloss. III, 1 ] [et 2]. Quare dicit, Si resurrexistis, nisi quia cecideramus? Et alibi idem Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus [Ephes. V, 14]. Quasi non tibi videtur ad securim in limo iacentem clamare? Surge, inquit, qui in profundo gurgite dormis; et per crucis mysterium illuminabit tibi Christus. |
3 | [Qui peccat, destruit templum Dei.] Iam ista omnia, fratres charissimi, per Baptismi sacramentum, Deo auxiliante, sic agere studeamus, ut nobis beneficia Domini nostri non iudicium pariant, sed profectum. Et ita dulcedinem charitatis, puritatem cordis, et castitatem corporis teneamus, ne in nobis Dei sacramenta patiantur iniuriam. Si enim verum est, imo quia verum est, quod dicit Apostolus, quia templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis [I Cor. III, 16], quoties aliquod peccatum aut cogitando, aut loquendo, aut operando perficimus, templum Dei destruimus, et ei qui in nobis habitat iniurias irrogamus. Et ideo si quis in se templum Dei aut turpibus cogitationibus sordidavit, aut luxurioso sermone polluit, vel quibuscumque criminibus forte iam usque ad fundamenta destruxit; dum tempus est, cum Dei adiutorio studeat reparare perdita, erigere lapsa, destructaque construere: ut cum dies iudicii venerit, etsi coronam non meretur accipere, vel ad peccatorum mereatur indulgentiam pervenire. Quod autem dixi, vel ad peccatorum indulgentiam, pro humilitate quae nobis satis est necessaria, videor suggessisse. Nam medicus ille coelestis compunctis poenitentibus, et eleemosynas largius facientibus non solum veniam, sed etiam coronam recompensare consuevit. |
4 | [Conclusio.] Ergo, fratres charissimi, etsi negligens, tamen qualiscumque praeco veritatis a Domino constitutus, quod et vobis expedit audire, et me oportet dicere, si non quantum debeo, vel quantum possum, suggero, clamo, admoneo. Qui contemnit praeconem, timeat iudicem. Nullus ex vobis ante tribunal Christi se excusare poterit, non se fuisse admonitum, ut omnibus vitiis resisteret, et virtutibus operam daret. Et quia vobis quid vitare vel fugere debeatis, frequenter ostensum est, et quid agere vel expetere debeatis, assidua praedicatione monstratum est; sic Deo auxiliante agite, ut vobis admonitio nostra magis ad praemium quam ad iudicium ante tribunal aeterni Iudicis proficiat. Quod ipse vobis concedere dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |