monumenta.ch > Augustinus > 44
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLIII. De Naaman Syro . <<<     >>> SERMO XLV. De Elisaeo, et securi in gurgite lapsa .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLIV[Abest, illuc, à Victorino Ms. Forte legendum, omnes efferuntur.]. De Elisaeo et Giezi puero [Victorinus Ms., divitiis.].

1 [Elisaeus Dominum, Giezi Iudam vel Iudaeos figuravit. Avari sunt leprosi.] Frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, beatum Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris: Giezi autem discipulus eius non incongrue Iudam traditorem, vel Iudaeorum populum intelligitur figurasse. Sicut enim Giezi ideo serviebat beato Elisaeo, ut pecuniam posset acquirere; ita et Iudas propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est: Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, portabat [Ioan. XII, 6]. Nam Giezi, qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut et dominus suus consecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus, meruit in aeternum crudeli lepra perfundi. Iudas vero pro amore pecuniae et apostolatus gratiam perdidit, et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes avaros et cupidos, intus in anima peccati lepra esse perfusos.
2 [Naaman puellae, populus Gentium acquiescens prophetiae.] Naaman vero princeps militiae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum Elisaeum sanandus advenit, populum Gentium figuravit. Puella illa quae captiva ducta fuerat de Iudaea, et suggesserat dominae suae, quod si ad beatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem reciperet; puella, inquam, illa prophetiae imaginem gessit: quia licet tempore illo in sola Iudaea gratia prophetiae floruit, tamen non potuit fieri ut non etiam ad vicinas gentes beata illa notitia perveniret. Audivit ergo Naaman puellam, et venit ad Elisaeum: audivit populus Gentium prophetiam, et venit ad Christum. Naaman veniens ad Elisaeum sanatur a lepra: et populus Gentium veniens ad Christum, ab omni peccatorum lepra purgatur.
3 [Iudaei tunc lepra percussi, cum Gentes ab ea liberatae.] Potest tamen, sicut iam dixi, Giezi etiam Iudaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur, quo ab ea Gentium populus liberatur. Denique sic infelices Iudaei in passione Domini clamaverunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]. Tunc enim peccati lepra perfundi meruerunt, quando contra coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum [Ioan. XIX, 15]. Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens: Vobis, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei; sed quia vos indignos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes [Act. XIII, 46]. Quando doctrina apostolorum ad Gentes transiit, tunc in miseris Iudaeis peccati lepra remansit.
4 [Vocationis Gentium ad fidem per Baptismum figura.] Quid tamen mandaverit beatus Elisaeus Naaman Syro, videamus. Vade, inquit, et lavare septies in Iordane. Quod autem audiens Naaman, ut lavaretur septies in Iordane, indignatus est, et nolebat annuere, et ab amicis suis consilio accepto, acquievit ut lavaretur, et purgatus est: hoc significat, quia populus Gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit; sed postea praedicantibus Apostolis ad sacramentum Baptismi fideliter venit. Dixit Elisaeus ad Naaman, ut lavaretur septies in Iordane. Videte, fratres, Elisaeus mittit Naaman ad Iordanem fluvium; quia Christus populum Gentium missurus erat ad Baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman tetigit aut baptizavit; hoc significatum est, quia Christus non per se ipsum venit ad populum Gentium, sed per Apostolos suos, quibus dixit: Ite, baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Et hoc attendite: Naaman qui populum Gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Quod vero audiens Naaman, ut lavaretur septies in Iordane, indignatus est, dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Albana et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? Hoc illo dicente, consilium dederunt servi sui, ut acquiesceret Prophetae consilio. Quid autem significet, fratres, diligenter attendite. Sanctus Elisaeus, sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris: Naaman figurabat populum Gentium. Quid vero quod de suis fluminibus sanitatem se esse recepturum credebat? Hoc indicabat, quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritis praesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi lepram habere possunt, sanitatem habere non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman humanum genus consilium Elisaei audisset, et per Christi gratiam donum Baptismatis humiliter accepisset, ab originali et actuali lepra liberari non posset. Lava, inquit, septies: dixit propter septiformem gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit [Ioan. I, 32].
5 [Qui baptizantur, nasci incipiunt.] Cum ergo in figura Baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit, caro eius tanquam pueri parvuli [IV Reg. V]. Videte, fratres charissimi, hanc similitudinem in Christiano populo compleri. Nostis enim quia omnes qui baptizantur, sive senes sint, sive iuvenes, omnes tamen infantes nascuntur. Prima generatio producit ad mortem; secunda generatio producit ad vitam. Prima generat filios irae; secunda generat vasa misericordiae: sicut Apostolus dicit, In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 22]. Quomodo ergo Naaman, cum esset senior, septies lavando mundatus est quasi parvulus; ita qui factus est peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velut lepra perfusus, gratia Baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis lepra peccati remaneat: et qui fuerat criminum ponderibus semper incurvus, ad exemplum Naaman salutari lavacro renovatur ut parvulus; ita ut in eo impleatur illud quod de Christo ad Ecclesiam Apostolus ait, Ut exhibeat sibi Ecclesiam non habentem maculam vel rugam [Ephes. V, 27].
6 [Magna Domini munera non nobis iudicium pariant, sed profectum.] Quod autem posteaquam mundatus est Naaman, munera obtulit beato Elisaeo, et ille accipere noluit: Christi in hoc gratia figurabatur, quae ideo gratia dicitur, quia gratis datur. Sic enim Dominus in Evangelio discipulis dixit, Infirmos curate, mortuos suscitate, daemones expellite: gratis accepistis, gratis date [Matth. X, 8]. Et quia omnia sacramenta et mysteria Domini nostri, quae in Iudaeis erant praefigurata, in nobis videmus esse completa: etsi non possumus quantas debemus, vel quantas possumus, Deo gratias referamus, qui nobis tanta bona nullis praecedentibus bonis meritis largiri dignatus est; et pro salute nostra non solum discipulos misit, sed etiam per se ipse descendit, et pro nobis flagella et opprobria et reliquas, quas legimus, iniurias patienter excepit. Vulneratus est, ut vulnera nostra curaret; mortuus est, ut nos de morte perpetua liberaret; ad inferna descendit, ut nos de faucibus crudelissimi draconis eriperet; resurrexit, ut nobis spem resurrectionis tribueret; in coelum ascendit, ut quo eum sequi deberemus, ostenderet. Quid ergo retribuemus Domino, pro his muneribus quae cogitare non valemus, nedum vobis valeamus explicare, nisi ut, sicut iam dixi, quantas possumus gratias iugiter referentes, ipso auxiliante studeamus, ut munera vel beneficia sua non nobis iudicium pariant, sed profectum. Etiam implere praecepta illius laboremus: ut cum dies iudicii venerit, ab auditu malo liberati, illa ad nos vox desiderabilis dirigatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Id. XXV, 34]: ad quod nos Dominus sub sua protectione perducat. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLIII. De Naaman Syro . <<<     >>> SERMO XLV. De Elisaeo, et securi in gurgite lapsa .
monumenta.ch > Augustinus > 44