Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLIII. De Naaman Syro .
1 | Cum Naaman regis Syriae princeps perfusus lepra fuisset, cumque horrendae plagae maculoso affectus contagio, et sibi iam et cunctis horreret; dolebat rex Syriae talis se viri privatum auxilio, per quem plurima confecerat bella, gentes domuerat, victorias perpetrarat, et de manu hostium, Syrorum populum liberaverat. Tunc audit Naaman apud Israelem populum Elisaeum esse prophetam sanctissimum, mirandis virtutibus praeditum, et stupendis operibus nominatum; per quem posset et causae periculo liberari, et perniciosa varietate tergi. Mox suum pergit ad regem, commendari se litteris Israelitarum regi deposcit. Confestim in hunc modum rex ad regem litteras mittit. Misi, inquit, ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra ipsius. |
2 | Has litteras cum rex a rege missas acciperet et legisset, scidit vestimenta sua, dicens: Videte, inquit, videte quoniam malitiam iste conquirit: misit enim ad me hominem, ut curem eum a lepra ipsius. Numquid Deus sum ego, ut mortificare aut vivificare possim? O fides Naaman principis! o istius perfidia regis! Naaman Syrus fideliter festinat ad Deum; et rex perfidus suum discindit vestimentum. Diffidunt qui noverant; et qui non noverant, credunt. Domestici repugnant; et externi festinant. Rex Syriae credit posse fieri quod audierat; et rex Israel non credit fieri posse quod noverat. Alieni currunt ad auxilium; et proprii coeleste denegant donum. Qui praedicare debuit, destruit; et qui destruere potuit, festinavit: ut tanto gloria potior esset externis, quanto perfidia innotuerat regis. |
3 | Tunc ad Elisaeum cum regis commotio pervenisset: Mitte, inquit, ad me, mitte Naaman Syrum: ut sciat quia est Deus in Israel. Adducitur itaque ad ostium hominis Dei Naaman Syrus cum quadrigis et equitibus, et potentatu magnifico. Ad quem exivit homo Dei, dicens: Vade, et baptizare in Iordane septies; et mundaberis. Quo audito, Naaman commotus proripuit se, dicens: Ego dicebam quoniam exiet ad me homo Dei, et imponet super me manum suam, et invocabit Dominum Deum suum; et curabit me a lepra mea. Si enim aquis me mundari oportet, nonne meliores sunt aquae penes nos? Tunc dixit ad eum quidam ex suis: Numquid difficile verbum est, quod locutus est Propheta ad te? Quare non facis quod dixit? Tunc reversus est Naaman, et descendit in Iordanem; et baptizatus septies, ascendit inde mundatus: et facta est caro eius quasi caro infantis pueri. Tunc miratur Naaman, tunc stupet, tunc Prophetam conspicit, tunc coelum attendit. Miratur uno iussu adfuisse virtutem, miratur operatum Deum, miratur detersum tanti temporis vitium, miratur sese corpore mutatum et mente. Perniciosa ab eo contagio pellitur, et optata sanitas reparatur. Totus homo naturae redditur; quia perfecta virtus in Propheta sanctissimo operatur. Gaudet Naaman, Propheta laetatur; ab utroque Dominus collaudatur. Gaudet Naaman se quod optaverat, percepisse; et quod perdiderat , invenisse. Gaudet Propheta in opere; et laetatur populus in virtute. Gaudet Iudaea, quod venientibus ad se praestet auxilia: dicunt et Gentes, in Israel esse quod apud se invenire non possunt. Seminatur per Gentes gloria Dei. Qui curatus est, praedicat; qui sensit, annuntiat: nec iam dubium habetur quod dicitur, quando Syria, quod in Naaman conspicit, protestatur. |
4 | Tunc laetus Naaman Elisaeo offert munera, tunc sanitatis voto dona ut accipiat, deprecatur. Accipe, inquit, accipe munera quae offero tibi: quae dono, tribuo libenter, assume. Non enim pretium curationis est istud quod tribuo; nec sanitatem perceptam isto munere redimo: quippe cum sanitas istam quam merui, pretio nec poterit redimi, nec ullo munere inveniri. Mihi, inquit Elisaeus, quod offers non accipio; quod ingeris, ut alienum recuso. Nec enim ipse tibi sanitatem, qua laetus es, praestiti; nec perniciosum vitium in te ego ipse correxi, nec naturae, ut aestimas, reddidi: sed est potens in coelestibus Deus, cuius imperio servio, officio pareo, servituti insisto, cui soli tuus dicandus est animus, praeparandus est sensus, tribuendus est famulatus. Huic enim si soli servieris, aut si obsequia illi debita manciparis: quanta mereberis, coniice, cui antequam servieris, tantam merueris sanitatem. |
5 | Mox Naaman cultus sibi divinos indicit, superstitiosos abscindit. Mox se Deum venerari testatur, et detestari idolum profitetur. Mox se quem agnovit, Dominum colere, et figmenta quae coluerat, abhorrere proloquitur. Nunc, inquit, cognovi quia Dominus colendus est solus. Nunc primum addidici quia unus venerandus est Deus: caeteri enim dii Gentium nec salvare poterunt, nec nocere; quippe qui humano indigentes auxilio, auxilia ipsi praestare non possunt. Nec enim servare poterunt qui servantur, aut vitam tribuere qui non vivunt, aut sanum quempiam colentium facere, qui se non possunt de non colentibus vindicare. Tunc Naaman proficiscitur in Syriam laetus, tunc ad suos properat sanus. Laetantur omnes qui cum eo tristes advenerant, gaudent cuncti qui eius valetudinem exhorrebant, magnalia Dei secum cuncti loquuntur, virtutes eius universi cum invicem fabulantur. |
6 | Statim Giezi Prophetae puer secum loquitur, dicens: Quoniam dominus meus a Naaman Syro noluit quidquam accipere, ego pergam; ut quod ille noluit, sumam. Pergit propere, festinanter accurrit: quem cum post se festinantem pueri Syri conspicerent, ac domino nuntiarent; mox Naaman suorum statuit currus, vehicula retrahit, animalia flectit, ipse properus ac festinans in obviam redit, causas exquirit, ad se properandi rationes exposcit. Ille simulator ac fallax aptat mendacium, falsum componit: dicit a Propheta sibi esse mandatum, quasi argenti aliquid mitteret, quod advenientibus ad se Prophetarum liberis tribuisset. Instanter Naaman puero duplum quam petierat dedit, quod Prophetae supplex ipse ac deprecans dare non quivit. Quo accepto in sequestri deposito, Elisaeo apparuit, atque in eius conspectu solito more consistit. Ubi, inquit Propheta, fuisti, vel quid rei ac negotii gessisti? Nusquam, inquit, isthinc discessi; nusquam a tuis conspectibus abfui. Tunc Propheta sanctissimus erumpit in vocem: Nonne cor meum, inquit, fuit tecum? Scio quemadmodum properarit Naaman in obviam tui, a quo accepisti argentum: et possidebis ex eo agros, et vineas, et oliveta, servos et ancillas; et lepra Naaman Syri applicabitur tibi et semini tuo usque in aeternum. Et statim discessit ab eo leprosus sicut nix [IV Reg. V]. O admiranda potentia Dei! o sublime meritum Elisaei! Uno in tempore duplex virtus ostenditur, et gemina potestas Prophetam sanctissimum demonstrat. Curatur Naaman Syrus; et lepra Giezi perfunditur servus. Syro fides attulit gloriam; et servo perfidia intulit poenam: ille de Syria veniens, quod desideravit, accepit: hic de Prophetae exiens domo, plagam sibi de perfidia acquisivit. Naaman curatur et gaudet: Giezi vulneratur et deflet. Alius suis redditur sanus; alius cunctis ostenditur maculatus: alius exemplum virtutis ostenditur; alius meritum fallaciae demonstratur. Curatur fide, qui fuerat maculatus; et maculatur perfidia, qui fuerat sanus. Naaman invitat ad Deum; Giezi profertur singulis in exemplum. Per Naaman Dominus collaudatur; per Giezi iudicium coeleste metuitur. Inde salus nascitur, hinc metus: inde gloria petitur, hinc fraudis molestia formidatur: ut his exemplis et fidei pretium, et perfidiae supplicium cunctis gentibus monstraretur. |