monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLI. De Elisaeo, I . <<<     >>> SERMO XLIII. De Naaman Syro .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLII[Editi, detractoribus. Victorinus codex, deceptoribus. Alii Mss., de temporibus.]. De Elisaeo, II [Editi, in his quibus fatigamur. At Mss., in his fatigamur: supple, iussis Domini.].

1 [In Elisaeo Christus exhibetur. In vidua paupere, Ecclesia. Illa a debitis per oleum, haec a peccatis per charitatem soluta.] Sicut de beato Elia diximus, fratres charissimi, quod typum habuerit Domini Salvatoris: ita et sanctum Elisaeum confidenter et secure asserimus Salvatoris nostri imaginem praetulisse. Clamavit enim ad beatum Elisaeum, sicut in lectione divina audistis, vidua quaedam, et voce flebili supplicavit, dicens: Vir meus mortuus est, et ecce creditores veniunt, et volunt mihi tollere filios meos. Ille autem interrogavit eam, quid haberet in domo sua. Respondit mulier, et ait: Vivit Dominus, quia non habeo, nisi modicum olei, quo ungar. Et dixit Elisaeus: Pete vasa a vicinis tuis, et clauso ostio, mitte ex illo oleo in omnia vasa; et cum plena fuerint, vende, et redde creditoribus tuis. Vidua ista, fratres charissimi, typum Ecclesiae praeferebat; sicut et illa quae meruit beatum Eliam excipere. Vidua ergo ista, id est, Ecclesia, debitum grave contraxerat, non solidorum, sed peccatorum. Debitum habebat, et creditorem crudelissimum sustinebat: quia se diabolo multis peccatis obnoxiam fecerat. Sic enim et propheta praedixit: In peccatis vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram [Isai. L, 1]. Vidua ergo illa pro tam grandi debito captiva quodam modo tenebatur. Captiva erat, quia redemptor nondum venerat. Sed posteaquam viduam istam verus redemptor Christus Dominus visitavit, ab omnibus debitis liberam fecit. Unde enim illa vidua liberata sit, videamus. Unde, nisi de augmento olei? In oleo misericordia intelligitur. Ergo viduae illi ideo debitum creverat, quia oleum misericordiae peccando perdiderat. Considerate, fratres: defecit oleum, et debitum crevit; crevit oleum, et periit debitum: creverat cupiditas, et periit charitas: redit charitas, et perit iniquitas. Veniente vero Elisaeo Christo Domino, vidua, hoc est, Ecclesia, per augmentum olei, id est, donum gratiae et misericordiae, vel charitatis pinguedine, de peccatorum debito liberatur.
2 [Vasa vacua, Gentes.] Quid tamen ei beatus Elisaeus dixerit, videamus. Pete vasa multa a vicinis et proximis tuis, et clauso ostio infunde in vasculis vicinorum. Qui erant isti vicini, nisi Gentium populi? Et licet vidua illa Ecclesiae typum habuerit, tamen vidua erat; et ideo vicini illi unde vasa petebantur, populum Gentium figurabant. Quae tamen vasa vacua exhibebantur, ut oleum misericordiae accipere mererentur: quia omnes Gentes, antequam donum gratiae consequantur, fide et charitate et bonis operibus vacuae esse probantur. Denique omnes qui ad salutare Baptismum consequendum Ecclesiae offeruntur, et chrisma et oleum benedictionis accipiunt; ut iam non vasa vacua, sed Deo plena, et templum Dei esse mereantur.
3 [Amor proprius inops et indigens. Charitas dives, et omnibus abundans. Erogando crescit.] Considerate ergo, fratres charissimi: quamdiu vidua illa oleum in vasculo proprio habuit, nec sibi sufficiebat, nec debitum reddere poterat. Verum est, charissimi, qui se solum diligit, nec sibi sufficit, nec peccatorum suorum debitum reddit: cum vero in alienis vasculis, id est, omnibus vicinis et propinquis, et omnibus omnino hominibus coeperit oleum charitatis infundere, tunc et sibi sufficere, et ab omnibus se debitis poterit liberare. Et vere, fratres, talis est natura sancti amoris et verae charitatis, ut erogando crescat; et quantum in aliis plus expenditur, tantum in se abundantius cumuletur. Cibum corporis si volueris egenti tribuere, ad praesens quod illi dederis, tu habere non poteris: panem charitatis si dederis centum hominibus, integer manet; si universo mundo largiri volueris, tibi nihil deficit: imo non solum non deficit, sed omnium illorum quibus largitus fueris, lucrum tibi multipliciter crescit. Verbi gratia, unum panem charitatis habebas; si nemini dedisses, ipsum solum haberes: mille hominibus dedisti, mille panes acquisisti; quia tanta est possessio charitatis, ut et singulis tota sit, et omnibus integra esse possit. Ergo et aliis dedisti, et tu nihil penitus perdidisti: imo non solum non perdidisti, sed sicut iam dixi, quidquid aliis a te collatum est, tu centupliciter acquisisti. Ergo, fratres charissimi, agnoscite viduam non alio, nisi de oleo, a suis creditoribus absolutam; et intelligite Ecclesiam catholicam non aliunde, nisi per oleum misericordiae Dei, de suis fuisse criminibus liberatam.
4 [Vasa charitatis, homines, implentur cum amantur.] Sed hoc attendite, fratres, quod mulier illa quamdiu habuit vasa, ubi oleum infunderet, tamdiu oleum crevit. Nam dixit filio suo, Affer mihi vas. Et ille respondit, Non habeo. Et ait Scriptura stetisse oleum, posteaquam ubi poneret, non invenit. Sic, dilectissimi fratres, tamdiu charitas augetur, quamdiu tribuitur. Et ideo etiam ex industria debemus vasa quaerere, ubi oleum possimus infundere: quia probavimus quod dum aliis infundimus, plus habemus. Vasa charitatis, homines sunt. Si charitatis oleo volumus abundare, non solum bonos, sed etiam malos debemus diligere: bonos, quia boni sunt; malos, ut boni fiant. Habet enim hanc virtutem oleum charitatis, ut et bonos meliores faciat, et malos de peccatorum tenebris ad lucem veritatis reducat.
5 [Clauso ostio vel aperto quis agat.] Quod autem ait Scriptura, clauso ostio viduam illam oleum in vasculis infudisse; hoc significavit, ut unusquisque eleemosynam clauso ostio faciat, id est, pro solo Dei amore; non ideo ut laudetur ab hominibus, sed ut apud Deum invenire gratiam mereatur. Qui enim pro laude humana eleemosynam facit, aperto ostio facit; quia apertum omnibus patet. Qui vero pro sola vita aeterna et pro remissione peccatorum bona opera fecerit, etiamsi publice faciat, clauso ostio facit: quia de illa eleemosyna non hoc quaerit quod videtur, sed quod non videtur. Laus enim humana videtur; aeternum praemium non videtur. Sed audi quid dicit Apostolus: Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna [II Cor. IV, 18]. Securus ergo unusquisque eleemosynam faciat, tantum ut pro illa gloriam humanam non requirat.
6 [Mulier Sunae ex sterilitate ad foecunditatem transiens, Ecclesiae typus.] Post haec audivimus, quod dum beatus Eisaeus transiret per Sunam, quaedam mulier magna susceperit eum, et dixerit ad virum suum: Animadverto quod homo iste vir Dei sit: faciamus illi caenaculum, et ponamus ei in eo lectum, mensam, sellam et candelabrum; ut quando venerit, maneat ibi. Et mulier illa sterilis erat, sed orante Elisaeo, genuit filium. Sic et Ecclesia, antequam Christus veniret, sterilis fuit. Et sicut illa, orante Elisaeo, genuit filium; ita et Ecclesia, veniente ad se Christo, genuit populum Christianum. Sed filius mulieris illius, dum Elisaeus absens esset, mortuus est: sic et filius Ecclesiae, hoc est, populus Gentium, antequam Christus veniret, peccatis mortuus erat. Descendente de monte Elisaeo, filius viduae huic vitae redditur; descendente de coelo Christo, filius Ecclesiae, id est, populus Gentium suscitatur: sed hoc qualiter factum sit, videamus.
7 [Praeceptum non resalutandi in Scriptura quid vetet. Ut puer Elisaei, sic nec Moyses potuit vitam reddere.] Mortuo enim filio suo, mulier illa abiit, et vestigiis se sancti Elisaei prostravit. Beatus vero Elisaeus dedit baculum suum puero, et dixit ad eum: Vade, et mitte baculum meum super faciem pueri. Si te salutaverit homo, non resalutes eum [IV Reg. IV]. Hoc loco, fratres, videte, ne alicui subrepat impia cogitatio, et dicat quod augurium beatus Elisaeus observare voluerit; et ideo iusserit puero suo, ut salutantem se in via non resalutaret. Frequenter hoc in Scripturis legimus: sed pro celeritate est dictum, non pro aliqua superflua et sacrilega observatione praeceptum, ac si diceret, Ita velociter ambula, ut nullis fabulis in via occupari aut retardari praesumas. Abiit ergo puer, et misit baculum super faciem pueri; et penitus non surrexit. Puer iste typum habuit beati Moysi. Misit enim eum Deus cum baculo in Aegyptum: sed baculus sine Christo flagellare Aegyptum potuit; de originali vero vel actuali peccato liberare vel resuscitare non potuit. Nihil enim, dicente Apostolo, ad perfectum adduxit Lex [Hebr. VII, 19]. Opus erat ut qui baculum miserat, ipse descenderet. Baculus sine Elisaeo nihil valebat; quia crux sine Christo nihil poterat.
8 [Elisaeus se inclinans puerum, Christus se humilians mundum resuscitavit.] Venit ergo beatus Elisaeus, et ascendit in coenaculum; quia venturus erat Christus, et ascensurus crucis patibulum. Inclinavit se Elisaeus, ut puerum resuscitaret; humiliavit se Christus, ut mundum in peccatis iacentem erigeret. Misit Elisaeus oculos super oculos, manus super manus. Videte, fratres, quantum se vir ille perfectae aetatis contraxit, ut parvulo mortuo et iacenti congrueret. Quod enim Elisaeus in puero praefiguravit, hoc in toto genere humano Christus implevit. Audi Apostolum dicentem, Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem [Philipp. II, 8]. Quia parvuli eramus, parvulum se fecit; quia mortui iacebamus, pius se medicus inclinavit: quia et revera, fratres, nemo potest iacentem erigere, si se noluerit inclinare. Quod autem puer oscitavit septies, septiformis gratia sancti Spiritus ostenditur, quae humano generi, ut resuscitetur, in adventu Christi tribuitur. De ipso Spiritu dicit Apostolus, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius [Rom. VIII, 9]. Ipsum etiam Spiritum Dominus dedit discipulis, quando insufflavit et dixit, Accipite Spiritum sanctum [Ioan. XX, 22]. Os enim quodam modo super os posuit, quando insufflando Spiritum dedit. Gratias ergo agamus piissimo Redemptori, qui nos nullis praecedentibus meritis suscitavit; et non solum de morte perpetua eripuit, sed etiam adiuvante gratia ipsius, si bene egerimus, aeterna praemia repromisit. quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XLI. De Elisaeo, I . <<<     >>> SERMO XLIII. De Naaman Syro .
monumenta.ch > Augustinus > 42