Augustinus, Sermones, 11, SERMO XLI. De Elisaeo, I .
1 | [Manichaei Vetus Testamentum unde blasphemant. Prophetae Elisaei aevo contempti. Parvulorum percussio misericordiae magis quam crudelitatis fuit. Severitatis huius exemplum de Novo Testamento.] Cum divina lectio legeretur, audivimus quod praetereunte beato Elisaeo pueri irridentes clamaverunt, Ascende, calve. Ob quam rem, orante Elisaeo, egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt quadraginta duos pueros [IV Reg. II, 23]. Inimici Dei et hostes animae suae immundissimi Manichaei, qui Scripturam Veteris Testamenti non solum recipere nolunt, sed etiam rabido ore blasphemare praesumunt, solent dicere: Quae fuit tanta crudelitas in Elisaeo, ut propter iocularia verba infantum, quadraginta duos pueros fecerit lacerari? Et ideo qualiter eorum insaniae respondendum sit, breviter Charitati vestrae suggeremus. Tempore illo quo beatus Elisaeus in Iudaea fuit, tam ille quam reliqui Prophetae, non solum non honorabantur ex maxima parte populi, sed etiam irrisui et opprobrio habebantur, et velut insani atque arreptitii credebantur: in tantum, ut eo tempore quo beatus Elisaeus unum de filiis Prophetarum mitteret, ut Iehu ungeret in regem, principes qui sedebant cum Iehu, dicerent: Quid ad te venit insanus iste [Id. IX, 11]? Prophetam Domini videbant, et eum esse arreptitium blasphemabant, Nam in illo tempore sancti Prophetae ita in grandi contemptu et opprobrio habebantur, ut etiam beato Elisaeo, qui tanta miracula faciebat, sicut supra diximus, pueri indisciplinati clamarent, Ascende, calve; ascende, calve. Quam rem etiam parentibus suis instigantibus fecisse credendi sunt. Manifeste pueri illi non clamarent, si hoc eorum parentibus displiceret. Dolens ergo beatus Elisaeus de interitu populi, imo sanctus Spiritus per beatum Elisaeum volens reprimere superbiam Iudaeorum, fecit venire duos ursos, et laceraverunt quadraginta duos pueros; ut percussis parvulis maiores reciperent disciplinam, et mors filiorum fieret disciplina parentum; et Prophetam quem mirabilia facientem nolebant amare, discerent vel timere. Sed ita perseveraverunt Iudaei in malis suis, ut sibi de medicamentis vulnera facerent; et inde acquirerent mortem, unde poterant obtinere salutem. Converterunt enim sibi lucem in tenebras, et dulcedinem in amaritudinem commutaverunt. Denique impletum est in illis quod scriptum est, Percussi filios vestros, et disciplinam non recepistis [Ierem. II, 30]. Nemo ergo beato Elisaeo ore vipereo derogare praesumat: quia hoc quod de pueris illis factum est, non tam ipse propria virtute, quam per illum Spiritus sanctus fecisse credendus est. Sed hoc, sicut dixi, pro grandi pietate et ineffabili misericordia factum est; ut quia Deo humiliter praedicantibus Prophetis Iudaei nolebant credere, vel cum severitate vindictam irrogantem metuerent, et timentes mortem corporum, vel sic salutem requirerent animarum. Quam rem non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo per beatum Petrum apostolum in Anania et Sapphira legimus fuisse completam: quos ideo Petri sententia damnavit, ut nullus in oblationibus vel muneribus suis Spiritui sancto mentiri praesumat. |
2 | [Iudaeorum insania in passione Domini. Punitio eorum per Titum et Vespasianum futura figuratur. Quot Iudaei tunc perempti, quot captivi.] Et quidem, fratres charissimi, secundum litteram ita credendum est, ut supra suggessimus, quod beatus Elisaeus non iracundiae morbo commotus, sed zelo Dei succensus, ad corrigendum populum Iudaeorum parvulos illos permisit lacerari; non ut vindicaret, sed potius ut illos corrigeret: tamen in hoc facto etiam passio Domini Salvatoris praefigurata fuisse evidenter ostenditur. Nam quomodo pueri illi indisciplinati clamaverunt beato Elisaeo, Ascende, calve; ascende, calve; ita et insensati populi Iudaeorum vero Elisaeo Christo tempore passionis voce sacrilega clamaverunt, Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]. Quid est, Ascende, calve; ascende, calve? nisi, Ascende crucem in loco Calvariae. Et hoc attendite, fratres, quia sicut sub Elisaeo quadraginta duo pueri lacerati sunt; ita et post quadraginta duos annos passionis Dominicae, venerunt duo ursi, Vespasianus et Titus. Et hoc considerate, fratres, quia in solemnitate Paschali facta est obsidio Iudaeorum; ut iusto Dei iudicio ex omnibus provinciis congregati Iudaei, in ipsis diebus poenam sibi debitam sustinerent, in quibus verum Elisaeum Dominum et Salvatorem nostrum in cruce suspenderant. Illo enim, id est, quadragesimo secundo anno a die passionis Domini nostri, quasi divina manu acti Iudaei, Ierosolymis, sicut solebant, ad celebrandum Pascha convenerant. In historiis legimus, quod tunc tricies centena millia hominum ex Iudaeis Ierosolymis fuerint congregata: ex quibus ferro et fame undecies centena millia leguntur esse consumpta, et centum millia iuvenum Romam perducti sunt in triumphum. Duobus enim annis obsessa est civitas illa, et tanta multitudo mortuorum de civitate proiecta est, ut muris ipsa cadavera coaequarentur. Istam ergo vastationem figurabant illi duo ursi, qui quadraginta duos pueros propter irrisionem beati Elisaei lacerasse dicuntur: et impletum est quod dixerat Psalmus, Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX, 14]. Quia, sicut dictum est, post quadraginta duos annos a duobus ursis, Vespasiano et Tito, gens illa sacrilega quod merebatur, excepit. |
3 | [Iudaeorum infelicitate moniti, fidem rectam tenentes et charitatem integram conservantes, servire Domino laboremus.] Et quia infelices Iudaei propter superbiam repudiari et despici, ac per totum mundum dispergi meruerunt; nos quibus tanta beneficia pietas divina concessit, cum omni humilitate fidem rectam tenentes, et ut superbia in nobis locum invenire non possit, charitatem integram cum omnibus hominibus conservantes, usque ad finem vitae nostrae mundo corde et casto corpore servire Domino laboremus: ut post laborem bonorum operum, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]: quia bene administrasti vitam temporaneam, accipe sempiternam; quia custodisti pretium sanguinis mei, sume consortium regni mei. Ad quod regnum vos pietas divina perducere dignetur, quae vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |