Augustinus, Sermones, 11, SERMO XL. De Elia .
1 | [Elias Salvatoris typus. Gentes in corvis figuratae. Ecclesia nigra et formosa.] In lectionibus quae nobis diebus istis recitantur, fratres charissimi, frequenter admonui, ut non sequamur litteram occidentem, et vivificantem Spiritum relinquamus. Sic enim Apostolus: Littera enim occidit, Spiritus vivificat [II Cor. III, 6]. Si enim hoc tantum volumus intelligere, quod sonat in littera, aut parvam aut prope nullam aedificationem de divinis lectionibus capiemus. Illa enim omnia quae recitantur, typus erant et imago futurorum. In Iudaeis enim figurata, in nobis gratia Dei donante completa sunt. Beatus enim Elias typum habuit Domini Salvatoris. Sicut enim Elias a Iudaeis persecutionem passus est; ita et verus Elias Dominus noster ab ipsis Iudaeis reprobatus est et contemptus. Elias reliquit gentem suam; et Christus deseruit Synagogam. Elias abiit in desertum; et Christus venit in mundum. Elias in deserto corvis ministrantibus pascebatur; et Christus in deserto mundi huius Gentium fide reficitur. Corvi enim illi qui beato Eliae iubente Domino ministrabant, Gentium populum figurabant. Propterea et de Gentium Ecclesia dicitur, Nigra sum et formosa, filia Ierusalem [Cant. I, 4]. Unde est Ecclesia nigra et formosa? Nigra per naturam, formosa per gratiam. Unde nigra? Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Unde formosa? Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor [Psal. L, 7, 9]. Unde nigra? Apostolus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Unde formosa? Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 23-25]. Vere Ecclesia Gentium corvis similis erat, quando viventem Dominum contemnebat, et ante acceptam gratiam, velut morticinis cadaveribus, idolis ministrabat. |
2 | [Deus omni bene operanti loquitur. Vidua quae Eliam suscepit, Ecclesiae figura.] Post haec iubetur Elias proficisci in Sareptam Sidoniorum, ut ibi pascatur a vidua. Sic enim ad eum Dominus dixit: Vade in Sareptam Sidoniae; ego mandavi viduae, ut te pascat ibi. Quomodo et per quem mandavit Deus viduae, cum prope nullus tunc alius esset propheta, cum quo Deus manifestius loqueretur, nisi beatus Elias? Quia licet essent eo tempore aliqui de filiis Prophetarum; ita persecutionem Iezabel metuebant, ut vix vel absconditi evadere possent. Ego, inquit Dominus, mandavi viduae. Quomodo mandat Dominus, nisi inspirando quod bonum est intus in anima per gratiam suam? Ac sic omnis homo qui boni aliquid operatur, Deus illi loquitur intus. Nemo ergo de se, sed de Domino glorietur. Numquid tunc in Iudaea non erant multae viduae? Et quid fuit, quod nulla Iudaeorum vidua beato Eliae cibum meruit ministrare; sed ad viduam gentilem mittitur, ut ab ipsa pascatur? Vidua enim ista ad quam Propheta mittitur, typum Ecclesiae gerebat; sicut et corvi illi, qui Eliae ministraverant, figuram Gentium habuerunt. Venit ergo Elias ad viduam; quia Christus venturus erat ad Ecclesiam. |
3 | [Mors spiritualis credenti necessaria.] Sed videamus, fratres dilectissimi, ubi beatus Elias viduam illam invenit. Exierat enim, ut aqua se lavaret, et ligna colligeret. Quid enim aqua et quid ligna significent, videamus. Satis enim ista duo Ecclesiae et amica et necessaria esse cognoscimus, id est, lignum et aquam. Denique sic scriptum est: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum [Psal. I, 3]. Nam in ligno crucis mysterium, in aqua ostenditur Baptismatis sacramentum. Exierat ergo, ut colligeret duo ligna. Sic enim respondit beato Eliae, cum ab ea cibum peteret. Dixit enim: Vivit Dominus, quia non habeo nisi pugillum farinae, et modicum olei in vase: et ecce ego exeo, ut colligam duo ligna, et faciam mihi cibum et filio meo; et manducabimus, et moriemur [III Reg. XVII]. Sicut ergo supra dixi, vidua illa typum habebat Ecclesiae, filius viduae figuram gerebat populi Christiani. Veniente ergo Elia, exiit vidua colligere duo ligna. Videte, fratres, quia non dixit tria, nec quatuor, nec unum tantummodo lignum; sed duo ligna colligere voluit. Ideo duo ligna colligebat, quia in typo Eliae Christum excipiebat. Duo ligna volebat colligere, quia crucis mysterium desiderabat agnoscere. Crux enim Domini Salvatoris duobus lignis aptata est. Ideo duo ligna colligebat vidua illa, quia in illum qui in duobus lignis pependit, creditura erat Ecclesia. Dixit ergo vidua illa, Colligo duo ligna, ut faciam cibum mihi et filio meo; et manducabimus, et moriemur. Verum est, fratres dilectissimi: nemo in Christum crucifixum credere merebitur, nisi huic saeculo moriatur. Nam quicumque corpus Christi digne manducare voluerit, necesse est ut moriatur praeteritis, et vivat futuris. |
4 | [Suscitationis Gentium figura. Haec fit a tota Trinitate.] Vidua ergo illa, sicut diximus, Ecclesiam figurabat; filius viduae typum Gentilis populi praeferebat. Filius viduae defunctus iacebat; quia et filius Ecclesiae, id est, populus Gentium multis peccatis et criminibus mortuus est. Orante Elia filius viduae suscitatur: veniente Christo filius Ecclesiae, id est, populus Christianus de carcere mortis reducitur. Elias inclinatur in oratione, et vivificatur viduae filius; et Christus procumbit in passione, et suscitatur populus Christianus. Quod autem tribus vicibus beatus Elias ad resuscitandum puerum incurvatus est; hoc etiam antequam ego dicam, credo quod Charitatis vestrae praevenit intellectus. Nam quod tribus vicibus inclinatur, mysterium Trinitatis ostenditur. Viduae enim filium, id est, populum Gentium, nec solus Pater sine Filio, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, sed tota Trinitas suscitavit. Denique hoc etiam in sacramento Baptismatis demonstratur, dum tertia vice vetus homo mergitur, ut novus surgere mereatur. |
5 | [Gratiae per adventum Christi conferendae figura. Praedicavit Christus annos tres et menses sex.] Post haec ostendit se beatus Elias regi, et ascendit in montem Carmeli, et posuit caput suum inter genua sua, et oravit ut Dominus daret pluviam super terram. Et dixit ad puerum suum: Respice contra mare. Et renuntiavit puer, se penitus nihil vidisse. Et ait illi: Vade, et considera septies. Septima autem vice renuntiavit et dixit: Video nubeculam parvulam, quasi vestigium hominis, ascendentem de mari [III Reg. XVIII]. Et subito contenebrati sunt coeli, et facta est pluvia magna. Elias ergo, sicut diximus, figuram habuit Domini Salvatoris. Elias oravit, et sacrificium obtulit; et Christus pro universo mundo se ipsum immaculatum sacrificium tradidit. Elias oravit in monte Carmeli; et Christus in monte Oliveti. Elias oravit, ut pluvia in terram veniret; et Christus, ut in cordibus humanis gratia divina descenderet. Quod autem dixit Elias ad puerum suum, Vade, et considera septies; septiformem sancti Spiritus gratiam, quae danda erat Ecclesiae, designabat. Et quia ipse dixit se vidisse nubeculam parvulam ascendentem de mari; carnem Christi figurabat, quae in mari mundi istius nascitura erat. Quamobrem, ne forte aliquis dubitet, nubem illam vestigium hominis habuisse, dixit: illius utique hominis qui dixit, Quem dicunt homines esse Filium hominis [Matth. XVI, 13]? Sicut ergo orante Elia post tres annos et sex menses pluvia de coelo descendit; ita et in ad ventu Salvatoris tribus annis et sex mensibus, quibus praedicare dignatus est, pluvia verbi Dei totum mundum feliciter irrigavit. Et sicut tunc in adventu Eliae omnes sacerdotes idolorum interfecti sunt et deleti; ita in adventu veri Eliae, id est, Domini nostri Iesu Christi, observatio sacrilega Paganorum destructa est. |
6 | [Recapitulatio.] Haec breviter Charitatis vestrae sensibus intimantes, velut pauca capitula, quasi quaedam indicula, fidei vestrae oculis demonstramus, per quae sancta desideria vestra ad perscrutanda divina mysteria salubriter incitentur: et ut spirituale pabulum sanctis animabus vestris iugiter ruminandum salubri consilio procuremus, ne forte de memoria excidat, si iubetis, recapitulationem ex his quae dicta sunt, faciamus. Sicut ergo supra diximus, sanctum Eliam intelligite typum habuisse Domini Salvatoris. Denique sicut Dominus posteaquam multas virtutes exercuit, posteaquam passus est, resurrexit et ascendit in coelum: ita et Elias post mirabilia quae per eum Deus fecit, igneo curru elevatur ad coelum. Quod Elias deseruit Iudaeam, significavit quod Christus reliquerit Synagogam. Corvi qui Eliae ministraverunt, sicut iam dictum est, figuram gentilis populi monstraverunt. Vidua illa quae eum in Sarepta suscepit, typum gessit Ecclesiae. Duo ligna quae colligebat, crucis mysterium figurabant. Haec ergo, fratres charissimi, si sincera, sicut credimus, benignitate suscipitis, et velut munda animalia assidua cogitatione in vestris cordibus ruminatis, implebitur in vobis illud quod scriptum est. Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis [Prov XXI, 20]: regnante ipso Deo nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |