monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXVIII. De plaga populi propter David, et de altaris aedificatione in area Areuna Iebusaei . <<<     >>> SERMO XL. De Elia .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXIX[Abest non a Mss.]. De iudicio Salomonis inter duas meretrices: contra Arianam haeresim [Alias, 11 inter Homilias 50.].

1 [Ecclesia catholica et haeresis Ariana in duabus meretricibus. Filii aequalitas ex omnipotentia et bonitate Patris demonstratur.] De duabus meretricibus, dilectissimi fratres, quae ad iudicium Salomonis venerunt, unde nobis ad vesperam lectio recitanda est; ex quibus una quae erat non solum luxuriosa, sed etiam crudelis et impia, clamabat ad regem, ut dividi iuberet infantem: nunc si libenter accipitis, de ipsis quid sancti Patres nostri exposuerunt, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Illa enim quae clamabat, ut puer integer servaretur, Ecclesiae catholicae typum gerebat: illa alia crudelis et impia, quae clamabat ut puer divideretur, Arianam haeresim designabat. Catholica enim quasi mater piissima omnibus haereticis clamabat: Nolite Christum minorem facere Patre, nolite unitatem dividere, nolite unum Deum diversis gradibus dividendo, veluti idola Gentium in vestris cordibus fabricare, totum nobiscum possidete: si vultis habere pacem, nolite unitatem scindere. Non enim si vos totum tenueritis, nobis nihil remanet. Tanta est illius omnipotentia, ut eum omnes totum possideant, et singuli totum. Sed impia et crudelis haeresis clamat: Non, sed dividatur. Quid est, Dividatur; nisi, Non Filius aequalis sit Patri? Dum enim Filio subtrahit aequalitatem, et bonum omnipotentemque denegavit Patrem. Deus enim Pater, si potuit filium sibi similem gignere, et noluit; non est bonus: si voluit, et non potuit; non est omnipotens. Certi estote, fratres mei, quia huic sententiae nullus unquam Arianorum poterit respondere; sed quoties constricti fuerint verissima ratione, velut anguis lubricus ad alias quascumque quaestiones callidas et tortuosas refugiunt.
2 [Haereditas testamento Christi relicta.] Ergo, fratres charissimi, testamentum profero, verba testatoris refero. Si habet quod dividatur, ibi invenio: si non habet quod dividatur, ex ipso testamento illis resisto. O infelix haeretice, quid habet testamentum? Audi, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Haec est Christianorum haereditas. Et quis est ipse testator? Lege testamentum, et invenis. Cum propheta de Domino loqueretur, ait: Magnificabitur usque ad terminos terrae, et iste erit pax [Mich. V, 4 ] [et 5]. Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]: non divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse est haereditas, ipse testator; ipsum quaeris dividere? Quid partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habes.
3 [Dei divisio.] O Ariana haeresis crudelis et impia, erubesce! Iudicante Salomone, meretrix ne unum vivum, ne undecumque conceptum etiam natum proderet, non dimisit dividi filium suum; et tu dividis Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia; quia mater: tu, haeresis, impia; quia non mater. Quod paris, praefocas; quod non parturis, congregas. Viscera tua duruerunt; illius tremuerunt. Quid dicit illa, quae typum gerebat catholicae matris? Date illi puerum, et nolite dividere eum [III Reg. III]. Filius meus est: sed melius apud illam migret natus, migret totus; tamen apud me maneat maternus affectus. Date illi puerum, non auferantur vota, membrorum illius integritas non dividatur, ne mihi pietas auferatur. Quod dicit, Date illi puerum, et nolite dividere; ecce et ego dico, Totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem, divide haereditatem. Sine praeiudicio dico. Et quomodo habeo dividere? Audi: Pater maior me est, Filius minor, Spiritus creatura. O partes! o iustitia! o aequitas! Facio partem; quia divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, iam non est pax. Sed quomodo apud te pax illibata est, apud quem fides integra non est? Unde quia mecum vis possidere, et pacem vis dividere, haereditatem non vis dividere?
4 [Servanda unitas in Domino.] Postremo, si more tuo non paci, sed perfidiae studes; vade, interpella iudicem Christum, videamus quid tibi dicturus est. Dic ei quod in Evangelio dictum est: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Sine dubio respondet tibi: Amice, quis me constituit iudicem aut divisorem [Luc. XII, 13, 14]? Vis dividere pacem, et quaeris habere iudicem pacem; iudex tuus nolo esse. Pax sum, consentientibus assideo, litigantes fugio. Si enim omnibus Christianis meis per unam voluntatem unum cor habere concedo, quomodo inter me et Patrem divido unitatem, qui omnibus fidelibus meis unum cor et unam tribuo charitatem? Quid ait Dominus Philippo? Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, ego veni Patri meo te adiungere, tu noli me separare. Quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV, 9]. Tanta est in nobis similitudo, tanta unitas, tanta charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Per quam unitatem vos Dominus sibi iungere et conservare dignetur: praestante eodem Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXVIII. De plaga populi propter David, et de altaris aedificatione in area Areuna Iebusaei . <<<     >>> SERMO XL. De Elia .
monumenta.ch > Augustinus > 39