monumenta.ch > Augustinus > 38
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXVII. De David et Isai patre suo, et de Golia . <<<     >>> SERMO XXXIX. De iudicio Salomonis inter duas meretrices: contra Arianam haeresim .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXVIII[Mss. loco, mala tua praeterita, habent, malitiae tuae praeteritae; aut malitiam tuam praeteritam.]. De plaga populi propter David, et de altaris aedificatione in area Areuna Iebusaei [Mss., Sequentia audi: Facile tribuant, etc.].

1 [Iudaeorum reprobationis, et electionis Gentium figura.] Modo cum Regnorum lectio legeretur, audivimus quod cum Dei plaga saeviret in populo Iudaeorum, angelus Domini qui percutiebat, steterit iuxta aream Areuna Iebusaei: et ait Dominus angelo percutienti populum, Sufficit, nunc contine manum tuam; et cessavit plaga a populo. Areuna, fratres charissimi, rex erat Iebusaeorum, et partem aliquam possidere videbatur in Ierusalem: quia licet omnes in circuitu nationes subditae fuerint regi David; non tamen permisit Deus, ut Iebusaei ad integrum delerentur: sicut et ipse alibi dicit, Et ego non delebo omnes Gentes, ut in ipsis experiar, utrum timeant me [Iudic. II, 21, 22]. Dicit ergo propheta ad David: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebusaei. Rex vero ille paganus populum Gentium figurabat. Advertite, fratres, quia in Iudaeorum terra non inventus est locus dignus, ubi altare Domini poneretur; sed in terra Gentium locus eligitur, ubi et angelus videtur, et Domini altare construitur, et sic ira omnipotentis Domini mitigatur. Iam tunc figurabatur, quod in Iudaeorum cordibus ad offerendas spirituales hostias locus dignus non possit inveniri; sed Gentium terra, id est, Christianorum conscientia eligitur, ubi templum Domini collocetur. Quam rem Apostolus evidenter ostendit, dum Iudaeos increpat, dicens: Vobis, inquit, oportuit loqui primum verbum Dei; sed quia vos indignos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes [Act. XIII, 46]. Hoc est dicere, Quia Christum repulistis, et dignum locum non praeparastis in quo altare Domini poneretur, in terra Gentium, id est, in cordibus omnium populorum altare Domini collocamus. Et inde est quod nobis idem apostolus clamat: Templum Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Et ideo attendite, fratres charissimi, quia tunc gentilis regis terra eligitur, quando populus Iudaeorum Dei plaga percutitur: quod in passione Domini videmus esse completum. Nam quando Iudaeorum populus crucifigens Dominum reprobatur, tunc in area Gentium, id est, in omni terra, altare Domino consecratur. Angelus ergo Domini in area regis gentilis stetit; et verus angelus, id est, Christus, Gentium populum visitavit.
2 [Idem tractatur argumentum.] Rex ergo ipse obtulit beato David aream et boves ad holocaustum; sed rex David accipere noluit, nisi prius pretium daret: et hoc in adventu Domini Salvatoris impletum est. Nam quia gratia nullis praecedentibus meritis, gratis datur; Gentium corda sibi assumere noluit, nisi prius pro eis pretium sanguinem daret. Quid ergo dedit? Quinquaginta, inquit, siclos argenti [II Reg. XXIV]. In quinquagenario numero, et gratia Spiritus sancti intelligitur, et peccatorum remissio designatur. Nam quinquagesimo die Spiritus sanctus Apostolis mittitur; et in veteri Testamento quinquagesimus annus remissioni et indulgentiae consecratur. David quidem illi argentum dedit; noster vero David, cuius ille typum tenebat, pretiosum sanguinem fudit. Ergo ut aream pagani regis David emeret, siclos quinquaginta obtulit; et verus David Christus, ut in area Gentium altare sibi constitueret, quinquagesimo die gratiam Spiritus sancti et peccatorum indulgentiam dedit. Et ideo, fratres, quia in nobis et de nobis templum sibi dignatus est facere, in domo sua non patiatur iniuriam: quia si a peccatis nostris iniuriam pertulerit, cito discedit; et vae miserae animae, de qua ille discedit! Sine dubio enim qui a lumine deseritur, a tenebris occupatur. Ita ergo cum ipsius adiutorio agere studeamus, ut tam pium Dominum non solum hospitem recipere, sed etiam perpetuum habitatorem habere mereamur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r