Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXVI. De Gedeon .
1 | [Praedestinationis adumbratio.] Hodierna die audivimus, fratres, quod cum sub arbore quercu , Gedeon filius Ioas tritici messem virga caederet, Angelo promittente audire meruerit, ut a potestate, inimicorum in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum, si est electus ad gratiam; cum sub umbra iam tunc sanctae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato Incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: qui tanquam virga veritatis exercitati, superflua veteris hominis cum eius actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur. Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat. |
2 | [Redemptionis nostrae figura. Christus petra relate ad carnem.] Gedeon vero cum audisset, quod per eum Dominus plebem suam a multitudine hostium liberaret , obtulit in sacrificium haedum caprarum, cuius carnem, secundum praecepta angeli, et azyma supra petram posuit, et ea iure perfudit. Quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est . Quo indicio declaratum videtur, quod petra illa typum habuerit corporis Christi: quia scriptum est, Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra; petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit. Iam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Iesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret; nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, ius ad illecebras cupiditatum; sicut scriptum est, Quia concupivit populus cupiditatem pessimam: et dixerunt, Quis nobis dabit carnes [Num. XI, 4]? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua exivit ignis, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait, Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49]. |
3 | [Sacrificiorum veterum abolitio revelata. Christus haedus, ovis, vitulus. Crucis mysterium.] Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et septennem alium immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia abolenda esse Gentilitatis sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro religione populi deferendum. Etenim vitulus ille typum Christi praeferebat. Septem autem annorum erat, quia in Christo septem spiritualium plenitudo virtutum, ut Isaias dixit, habitabat [Isai. XI, 2]. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 56]. Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur: haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia; vituli, quod immaculata sit victima. Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit ad praelium; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu gravium hostium esse liberandum [Iudic. VII, 7]. Trecenti enim in graeca T, tau, similitudinem crucis ostendunt. |
4 | [Ros in vellere, tum in area; fides primum in Iudaea, exinde apud Gentes.] Et tamen licet fortis esset et fidens, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine, ecce ego pono lanae vellus in area, et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita factum est. Sed adiecit postea, ut rursus ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere [Iudic. VI, ] [et VII]. Ros enim in vellere fides erat in Iudaea: quia sicut ros verba Dei descendunt. Unde et Moyses ait: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et sicut ros verba mea [Deut. XXXII, 2]. Ergo quando totus orbis infructuoso aestu Gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere, id est, in Iudaea. Postea vero quam oves quae perierant domus Israel: unde puto figuram iudaici velleris adumbratam: oves, inquam, illae fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Iudaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda Gentium derivavit. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit. At vero Iudaei Prophetas suos et consiliarios perdiderunt. Nec mirum, si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus ne pluant super vineam istam [Isai. V, 6]. Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram [Psal. LXXI, 6]. Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae Spiritus rore divini rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu. Venit ergo iam ros, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens: et ideo iam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus. Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon: quia verum et spiritualem rorem etiam Gentes nationesque erant fidei perceptione bibiturae. |
5 | [Ad quid vellus in area.] Non tamen otiose Gedeon vellus nec in campo posuit, nec in prato; sed in area, ubi messis est tritici (messis enim multa, operarii autem pauci : eo quod per fidem Domini in Ecclesia futura esset messis fecunda virtutum. Nec illud otiosum est, quod exsiccavit vellus Iudaicum, et rorem eius misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse ex eo rore pedes lavit. Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur Christus, qui sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare [Id. XX, 28] . |
6 | [Recapitulatio.] Rogo vos, fratres, ut non moleste accipiatis, quod propter tardiores quosque et simplices aliquoties ea quae dicuntur, breviter replicamus. Qui enim litterati et docti sunt, Deo propitio sine labore intelligunt quae dicuntur: reliquis vero, id est, idiotis atque simplicibus, nisi brevis recapitulatio facta fuerit, timeo ne ex his quae dicuntur parum capere possint. Gedeon, fratres charissimi, typum gessit Domini Salvatoris. Et quia trecenti secundum graecum computum crucem faciunt, ita tunc Gedeon in trecentis viris Iudaeorum populum de crudelissimis gentibus eripuit; quomodo postea Christus per mysterium crucis totum genus humanum de potestate diaboli liberavit. Torcular enim ubi messem terebat, propter assiduas tribulationes, Ecclesiae typum gessit. Messis quae caedebatur, Christianum populum significavit, quem adveniens Christus virga disciplinae vel baculo crucis suae a paleis, id est, a peccatis omnibus separavit. Nam et angelus ille qui venit ad eum, et ipse in typum Domini Salvatoris accipitur. Arborem sub qua stetit, et virgam quam tenuit, crucem significasse manifestum est. Petra illa, super quam Gedeon obtulit holocaustum, Christus erat: sic enim ait Apostolus, Petra autem erat Christus. Haedus ille qui oblatus est, humanum genus peccatis obnoxium designavit. Quod angelus virga sua tetigit petram, et exiit ignis, et consumpsit haedum illum: crux tetigit Christum, et de petra, quae erat Christus, ignis exiit charitatis, qui humani generis peccata consumpsit. De se ipso enim verus Gedeon Christus in Evangelio ait, Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur? Taurus vero quem occidit, et ipse Dominum figurabat, qui pro redemptione generis humani oblatus est. Quod autem septem annorum erat, septemplicem gratiam Spiritus sancti, qui in Christum venit, significasse videtur. Vellus quod in area posuit, et rogavit Dominum, ut in solo vellere esset ros; et in omni terra siccitas, et factum est ita; et iterum rogavit, ut vellus remaneret siccum, et in tota area esset ros: vellus significavit populum Iudaeorum, area autem in toto mundo populum omnium Gentium. Et quia primo tempore ros verbi Dei in sola Iudaea fuit, et totus mundus in siccitate remanserat; ideo primum ros in vellus venit, et area sicca fuit; postea vero quando Iudaei Christum Dominum occiderunt; per passionis iniuriam expressum est vellus, et remansit Iudaeorum populus aridus et siccus, et in totam aream, id est, in universum mundum, ad omnes gentes, non solum ros, sed etiam pluvia verbi Dei et Apostolorum flumina pervenerunt. Denique in universa terra quasi area, rore gratiae spiritualis irrigatur Ecclesia; et infelix Synagoga ab omni humore vel pluvia divini verbi sicca remansit et arida. Ut haec ergo spiritualis pluvia, et ros divinae gratiae perseveret in nobis, omnia quae praedicantur, salubriter cogitemus, et nobis invicem in colloquendo velut munda animalia ruminemus: ut utilem succum, unde anima nostra in aeternum vivere possit, habere possimus, et talibus deliciis saturati cum propheta dicere mereamur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine [Psal. CXVIII, 103]! Sed tunc in nobis dulcedo verbi Dei poterit permanere, si hoc etiam aliis plena et perfecta charitate frequentius referendo voluerimus ingerere; ut non solum de nostra, sed etiam de aliorum salute lucra nobis spiritualia possimus providere: auxiliante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |