monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXIV. Quod iusto Dei iudicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint . <<<     >>> SERMO XXXVI. De Gedeon .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXV[Sic Victorinus Ms. At editi, ignota quaerentes. Iudex si pronuntiet exsilium, tremor est: Deus mortem minatur, et laetitia est!]. De eo quod Iesus praecepit populo, ut parati essent ad transeundum Iordanem; et de subversione murorum Iericho [Editi, in imagine Dei. Abest, Dei, a Victorino Ms.].

1 [Moyses figura Legis. Iesus figura veri Iesu. Trinitatis fides ad Baptismum.] Sicut frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, Moyses non solum typum Christi, sed etiam figuram Legis intelligitur habuisse. Denique in monte ubi Dominus transfiguratus est, Moyses et Elias loquebantur cum eo [Matth. XVII, 3]: et in illis duobus Lex et Prophetia significatae sunt. Mortuo ergo Moyse, Iesus suscepit imperium; et cessante Lege, Dominus noster verus Iesus totius mundi obtinuit principatum. Iesus ergo ille, qui typum Domini praeferebat, veniens ad Iordanem, dixit ad populum, Parate vobis cibos ad diem tertium [Iosue I, 11]. Diem tertium, fratres charissimi, Trinitatis agnoscimus esse mysterium. Quos ergo cibos praeparare debemus, ut ad diem tertium veniamus? Videtur mihi quod cibus iste fides intelligi debeat: Christianis enim fides est, per quam in Trinitatem creditur, et ad sacramentum Baptismi pervenitur. Quod ergo tunc Iesus ille dixit populo suo, hoc nunc et verus Iesus per ministros suos dicit populo Christiano. Quid est enim aliud dicere, Parate vobis cibum ad diem tertium; nisi, Trinitatis suscipite sacramentum? Post haec Iordane transito, quasi Baptismi completo mysterio, populus Israel terram repromissionis ingreditur. Verum est, fratres charissimi, nisi quis per Baptismi sacramentum transierit, terram verae repromissionis, id est, aeternam beatitudinem non videbit.
2 [Exploratores duo, duo praecepta.] Mittit tamen Iesus duos exploratores ad civitatem Iericho, et suscipiuntur a meretrice [Iosue II]. In his duobus missis duo praecepta intelliguntur geminae dilectionis. Quia et revera quid nobis aliud annuntiant illi quos mittit verus Iesus, nisi ut diligamus Deum, diligamus et proximum? Dixit ergo Iesus, Praeparate vobis cibos, et estote parati in diem tertium. Sicut enim tunc praeparatis cibis, die tertio ventum est ad Iordanem fluvium; ita et nunc in Ecclesia catholica assumptis spiritualibus cibis fidei, spei et charitatis, pervenitur ad Trinitatis mysterium et Baptismi sacramentum.
3 [Lapides in Iordane, Patriarchae; in castris positi, Apostoli.] Tulit autem Iesus duodecim lapides, et posuit in Iordane: et ex ipso Iordane tulit alios duodecim, et fixit in loco castrorum [Id. V]. Illi duodecim qui missi sunt in Iordanem, videntur mihi typum habuisse Patriarcharum: illi vero qui levati sunt de Iordane, figuram habuisse Apostolorum. Post mortem enim Moysi, sepultis Patriarchis, Apostoli surrexerunt. Sic et in Psalmo legimus: Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram [Psal. XLIV, 17]. Sic sepultis Patriarchis Apostoli surrexerunt. Iesus duos mittit exploratores: quia verus Iesus docturus erat, quomodo sepulto seniore populo in deserto, iunior populus Iesu duce in terram repromissionis inducatur.
4 [Iudaeorum et Gentium figura.] Nam senior ille populus typum habuit Iudaeorum; iunior vero populus figuram habuit Gentium. Ille populus senior, transito mari Rubro, sepelitur in eremo: iunior vero populus ad hoc transit Iordanem fluvium, ut accipiat regnum. Verum est, fratres; nemo beatitudinem regni coelestis accipit, nisi prius per Baptismi sacramenta transierit. Nam de illo seniore populo non amplius quam duo meruerunt terram repromissionis intrare: et in ipsis duobus aliquid figuratum esse cognoscimus. Sicut enim supra dictum est, duo sunt praecepta dilectionis, quae Christianum populum, ut vitam aeternam percipiant, invitant. Ita illi duo fuerunt, qui Iudaeorum populo consilium dabant, quod si in Deum crederent, feliciter terram repromissionis introirent.
5 [Iericho typus mundi. Sacerdotalis tuba. Tubae sonus terroris est, non oblectationis.] Post haec ad civitatem Iericho ventum est, et muri eius clamore populi et sono tubarum usque ad fundamenta deiecti sunt [Iosue VI]. Iericho, fratres, typum habuit mundi huius. Sicut enim tunc canentibus tubis muri illius ceciderunt; ita et nunc oportet ut civitas mundi, id est, superbia, cum suis turribus, avaritia scilicet, invidia atque luxuria, simulque cum populis, id est, omnibus concupiscentiis malis, assidua sacerdotum praedicatione destruatur atque dispereat. Non ergo oportet, ut sacerdotes in ecclesia taceant; sed audiant Dominum dicentem, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum [Isai. LVIII, 1]. Clamare ergo iubemur; et vehementer clamare nec parcere voci, ut parcamus saluti. Ne parcas, inquit, id est, peccatoris iniquitati: ne tacendo pereas [In Victorino Ms., et dixisti Deo, Inaurire lacrymarum mearum; id est, Auribus percipe, etc.], et dum verecundiae eius consulis, non consulas sanitati, ne vulnera illius quae clamando resecare poteras, reticendo in peius enutrias. Clamare ergo iubemur; et, ne quis se non audisse dicat, aut quemquam vox lateat sacerdotis, vehementer clamare. Et ne forte hoc ipsum non sufficeret, addidit, dicens: Sicut tuba exalta vocem tuam. Scitis quod tubae sonus non tam oblectationis esse soleat, quam terroris; nec tam delectationem praeferre, quam inferre formidinem. Tuba itaque peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et corda concutiat; nec delectet cantu, sed castiget auditu: ut strenuos quosque hortetur in bonis, et remissos terreat pro delictis. Nam sicut in praelio tuba formidolosi militis mentem deiicit, et animum viri fortis accendit; ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, et mentem iusti corroborat: et uno eodemque sono ista adhortatio, quemadmodum si fortior fuerit, ad vincendum illi terrorem incutit; ita si tardior fuerit, relaxat ad peccandum. Haec enim consuetudo tubae est, ut delinquentium opera dissipet, et sanctorum facta confirmet.
6 [Per tubas muri Iericho ruunt, per praedicationem iniquitas.] Denique per sacerdotales tubas Iericho muri, qui intra se continebant peccatorem populum, corruerunt. Non illos pulsavit aries, non expugnavit machina; sed, quod mirum est, sacerdotalis sonus ac tubae terror evertit. Muri qui adversus ferrum inexpugnabiles exstiterant, sacra tubarum voce collisi sunt. Quis enim non stupeat in illo facto sono saxa disrupta, fundamenta irrationabilium rerum clangore esse quassata; et ita universa collapsa, ut cum victores nihil manu laederent, apud adversarios nihil stabile remaneret? Sed quamvis muros illos nemo contingeret, expugnabantur tamen forinsecus sono iustorum, intrinsecus peccatorum. Sic enim aequo Dei iudicio et iustis aperuerunt viam, et defensionem perfidis negaverunt. Sed haec omnia in figura facta esse, non dubium est. Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud praefigurasse credimus, quam huius temporis sacerdotum praedicationes, quae non cessant peccatoribus terribili sono austerum iudicium nuntiare, tristem gehennae interitum praedicare, et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare? Sicut enim tunc tubarum clangor destructis caementorum muris ad populi interiora pervenit; ita nunc praedicatio sacerdotum destructis pravis cogitationibus ad animae nuda pertransit. Et sicut sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit et captivavit; ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subiugat et captivat: sicut dicit beatus apostolus Paulus, Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi [II Cor. X, 4 ] [et 5]. Videte igitur si non sacerdotum linguae, iuxta dictum Apostoli, quaedam sunt arma verborum, quibus destruitur vana cogitatio, et inflata superbia captivatur. Septem ergo diebus, sicut Scriptura dicit, muri Iericho sacerdotalibus tubis circumdati ceciderunt. Unde nos spiritualibus spiritualia comparantes [I Cor. II, 13], dicimus quod hoc septenario numero nunc per sacerdotes Dei non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut in singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur; ita septem dierum circulo totius mundi spatia distinguuntur, per quae sacerdotalium praedicationum tubae ipsi saeculo excidium annuntiant, et iudicium comminantur: sicut scriptum est, Quoniam mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum [I Ioan. II, 16 ] [et 17]: donante ipso qui vivit et regnat per saecula.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXIV. Quod iusto Dei iudicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint . <<<     >>> SERMO XXXVI. De Gedeon .
monumenta.ch > Augustinus > 35