Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXIV. Quod iusto Dei iudicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint .
1 | [Chananaei iuste e terris expulsi.] In lectionibus quae nobis recitatae sunt, fratres charissimi, audivimus quod mortuo Moyse, Iesus susceperit principatum, et transito Iordane, expulsis vel interfectis Chananaeis, terras eorum filiis Israel tradiderit possidendas [Iosue I, etc.]. Quoties lectiones istae, fratres charissimi, de Testamento Veteri recitantur, solent Pagani, vel maxime immundissimi Manichaei, ore sacrilego blasphemare, et dicere: Quae iustitia Dei fuit, ut filios Israel per violentiam de terra Aegypti tolleret, et postea expulsis Chananaeorum gentibus, terras eorum eis tradiderit possidendas? Unde ne forte simplices quosque vel imperitos ista murmuratio profana decipiat, quantum possum, breviter, Deo auxiliante, Sanctitati vestrae demonstrare cupio ab antiquis Patribus traditam verissimam rationem; et ostendere quia Deus noster non solum misericors, sed et iustus est, et iudicia eius plerumque sunt occulta, nunquam tamen iniusta. |
2 | [Prima ratio, iniusta possessio. Altera ratio, graves reatus.] Tradunt maiores nostri, quod quando filii Noe omnem terram inter se invicem diviserunt, terra ista quae dicitur Chananaeorum, in divisione orbis seniori filio Noe, id est Sem, in possessionem obvenerit, et eam tempore non parvo possederit: postea vero increscentes populi Chananaei (de illo utique filio Noe Cham, qui a patre fuerat maledictus) venerunt ad loca illa; et per violentiam expulsis fratribus suis, id est filiis Sem, terram eorum more barbarico possederunt. Et quia beatus Abraham de genere Sem legitur fuisse, filii eius, id est populi Israelitae, non alienam terram tradente Domino pervaserunt; sed suam propriam, quam per violentiam patres eorum perdiderant, receperunt. Et quia Chananaei, excepto illo peccato, quod possessionem alienam invaserant, multa nefanda et inaudita crimina committebant; in tantum, ut quando Dominus Sodomam et Gomorrham subverteret, dixisse legatur, Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum [Gen. XV, 16]: et exspectabat Dominus ut aut converterentur, et agerent poenitentiam; aut certe, si converti nollent, crimina criminibus cumulantes, et peccandi mensuram implentes, iustissimam Dei sententiam sustinerent. Quia ergo eos dupliciter invenit reos divina censura, pro eo quod et terras alienas invaserant, et postea scelera et crimina inaudita commiserant; iusto iudicio puniuntur, et Israelitico populo antiquorum patrum possessio reformatur. Et haec quidem secundum litteram, sicut in libris sanctorum invenimus, Charitati vestrae rustico et simplici sermone, quem toti intelligere possent, insinuanda credidimus; ut habeatis quid respondere possitis immundissimis et sacrilegis Manichaeis. Quia ergo, sicut iam dictum est, filii Israel antiquorum parentum suorum terram recipiunt, non alienam quasi per iniustitiam tollunt. |
3 | [Terra promissionis, homines ante peccatum. Virtutibus nativa cordis possessio.] Et haec quidem secundum litteram iusto Dei iudicio gesta referuntur. Sed quia, sicut dicit Apostolus, Omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt [I Cor. X, 11]: quid etiam spiritualiter ista significent, si diligenter, sicut Deo inspirante consuevistis, attenditis, ratione evidentissima cognoscetis. Terra repromissionis, quam toties Deus dicit lacte et melle manantem, nos fuimus , antequam peccaret Adam; quando in nobis nihil aliud erat, quam quod misericordia contulerat Conditoris. Postquam autem in Adam omnes peccavimus, de quo dicit Apostolus, Omnes in Adam moriuntur [I Cor. XV, 22]; et iterum, Ex uno omnes in condemnationem [Rom. V, 16 ] [et 18], per transgressionem primi hominis, terram repromissionis Chananaei coeperant possidere. Voluntas enim Domini possessionem cordis nostri, non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputaverat. Sed post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, tanquam populis Chananaeis, a propria regione, id est, ab intellectu vel mente rationali, virtutes sanctae depulsae sunt, et vitia remanserunt. Cum autem virtutibus rursum Dei gratia possessio animae nostrae fuerit restituta, non tam alienas occupasse terras, quam proprias videbimur recepisse. Cum enim, auxiliante Domino, a populo virtutibus contra se dimicantibus, vitia fuerint superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retentabat, deinceps castitas occupabit; quem furor cepit, sapientia possidebit; quem tristitia mortem operans invaserat, salutaris et plena gaudii laetitia obtinebit; quem desidiae tepor vel negligentiae vastabat, humilitas honestabit; quem cupiditas obscurum fecerat, misericordia ad claritatem pristinam revocabit; quem invidia veneno suo percusserat, benigna simplicitas adornabit. Ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus, virtutes e contrario possidebunt. Ipsae tamen virtutes, filii Israel, id est, animae videntis Deum non immerito nuncupantur: et cum universas, Deo auxiliante, cordis sui expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse, quam proprias terras recuperasse credendae sunt. |
4 | [Nonnisi per Iesum recuperatur; et post transitum Iordanis, hoc est Baptismum.] Et illud advertite, fratres, quod specialiter ad donum gratiae pertinere cognoscitur. Non enim per bonum naturae, nec per Legem litterae: quia non per Moysen, id est, per Legem veteris Testamenti, sed per Iesum successorem Moysi terra repromissionis Israelitico populo reformatur. Sic enim et Apostolus ait: Nihil, inquit, ad perfectum adduxit Lex [Hebr. VII, 19]. Non per Legis litteram, sed per evangelicam gratiam, gentes crudeles et pessimae, id est, originalia peccata vel actualia crimina, de terra repromissionis, id est, Christianorum cordibus, Iesu ducente potuerunt effugari; sicut ipse in Evangelio dicit, Nemo potest domum fortis intrare, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem [Matth. XII, 29]: et iterum, Confidite, ego vici mundum [Ioan. XVI, 33]. Sicut enim vetus Adam consentiendo diabolo, nos de terra repromissionis exclusit: ita e contrario novus Adam Christus resistendo diabolo, nos ad antiquam patriam revocavit. |
5 | [Idem tractatur argumentum.] Et hoc, fratres, attendite, quia terra repromissionis non recipitur, nisi prius regnante Iesu Iordanis fluvius transeatur. Ita est, fratres: quia ad spiritualem terram repromissionis, id est, ad conscientiam puram, nonnisi per sacramentum Baptismi pervenitur. Per ipsum enim fluvium Iesus Israeliticum populum transire fecit, quem postea verus Iesus suo Baptismo consecravit . |
6 | [Adversitas aequanimiter ferenda.] Haec enim quae vobis suggessimus, fratres charissimi, velut munda animalia spiritualiter ruminate. Scriptum est itaque, Quos Deus amat, arguit et castigat [Apoc. III, 19]; et, Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6]. Quoties Domino dispensante tribulari permittimur, vel aliquas adversitates contra iustitiam sustinemus, patienter et aequanimiter, auxiliante Domino, sufferamus, propter illud quod Apostolus ait: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Cum tribulamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur [I Cor. XI, 32]. Magis timere debemus, si aut nullas aut parvas tribulationes in hoc saeculo patimur: quia si Deus flagellat omnem filium quem recipit, sine dubio quem non flagellat, non recipit. Si pro terrenis bonis tantos labores et tam gravia pericula homines aequo animo patiuntur, quare pro fide, thesauro aeterno, sumus pigri? Quare sumus timidi pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Iustus enim naufragus evadit dives et nudus. His divitiis plenus erat sanctus Iob. Nihil in domo remanserat; omnia uno ictu perierunt, quibus opulentus paulo ante videbatur: subito mendicus in stercore sedet, a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum qui omnia dederat, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula. Certe pauper est, certe nihil habet. Si nihil remansit, de quo thesauro istae gemmae laudis Dei proferuntur? Postea tentator ad carnem accessit: omnibus sublatis tentatricem uxorem reliquit. Evam dimisit, sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus [Iob. I ] [et II]? O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur: ut imitemur, laboremus. Adiuvat certantem, qui certamen indixit. Non te sic spectat Deus in agone certantem, ut populus aurigam. Clamare enim novit; adiuvare non novit: coronam feneam parare potest; vires subministrare non potest. Homo enim est, non Deus. Et forte dum spectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Deus quando spectat certatores suos, adiuvat eos invocantes. Nam vox athletae ipsius est in Psalmo: Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me [Psal. XCIII, 18]. Non ergo simus pigri, fratres mei; quaeramus, petamus et pulsemus. Qui quaerit, invenit; qui petit, accipit, et pulsanti aperietur [Luc. XI, 10]; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |