monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi . <<<     >>> SERMO XXXIV. Quod iusto Dei iudicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXIII[Editi, iniquitati mundi non cedere. At Mss., infelicitati. Et ex his Victorinus loco, cedere, habet, credere.]. De Balaam et Balac [Hoc loco verba quaedam in ante editis praetermissa, necnon infra plures passim versus restituuntur auctoritate manuscriptorum.].

1 [Exordium.] Lectio quae nobis hodie recitata est, fratres charissimi, dicit quod profecti filii Israel collocaverunt castra ab Occidente Moab iuxta Iordanem contra Iericho, et vidit Balac filius Sephor, et reliqua omnia quae de Balaam et asino scribit historia plena negotiis [Num. XXII]. Interior vero intellectus multo negotiosior: et nescio si facile sit vel ipsas tantum historicas explanare sententias: Deo tamen donante, breviter quae possumus perstringemus.
2 [Balaam magus potius quam propheta.] Hic Balaam famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis praepotens. Non enim habebat potestatem vel artem verborum ad benedicendum; sed habebat ad maledicendum. Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Et ideo quasi expertus in talibus, in opinione erat omnibus qui erant in Oriente. Nisi enim experimenta eius plurima praecessissent, quod frequenter maledictis hostem vertisset armatum, non utique praesumpsisset rex hoc posse fieri sermonibus, quod ferro et acie vix posset impleri. Certus ergo Balac de hoc, et frequenter expertus, omissis omnibus instrumentis et auxiliis bellicis, mittit ad eum legatos, dicens: Veni, nunc maledic mihi populum hunc, quia fortior hic est quam nos: si forte possimus aliquos percutere ex eis, et eiicere eos de terra. Et addidit: Scio, inquit, quod quos benedixeris, benedicti erunt; et quos maledixeris, maledicti erunt. Ego non credo quia sciret rex, quod quibus benedixerit, benedicti essent: sed videtur mihi adulandi gratia haec dicere, ut artem eius efferens et extollens, promptiorem eum reddat ad facinus. Sed tandem veniunt ad Balaam legati. Venerunt enim, inquit, seniores Moab et seniores Madian, et divinacula in manibus eorum. Igitur Balaam divinaculis acceptis, cum solerent daemones ad se venire, fugatis quidem daemonibus vidit adesse Dominum. Venit ergo ad Balaam: non quod dignus esset ad quem veniret Deus; sed ut fugarentur illi, qui ei ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant. Et dixit Deus ad Balaam: Non eas cum eis, neque maledicas populum; est enim benedictus. Deus ire Balaam atque invocare daemones ad maledicendum prohibet: si tamen a cupiditate cessasset. Sed quia persistit in desiderio pecuniae, indulgens Deus arbitrii libertati rursus ire permisit. Ascendit ergo asinam Balaam: occurrit ei angelus qui excubabat pro Israel, de quo scriptum est, dicente Domino ad Moysen: Angelus meus ibit tecum [Exod. XXXII, 34]. Pertendenti ergo ire conceditur: in via conteritur ab asina. Sed magus daemones videt, angelum non videt; asina tamen videt: non quod digna esset videre angelum, sicut nec loqui digna erat; sed ut confutaretur Balaam, et, ut ait Scriptura in quodam loco, Mutum animal humana voce respondens argueret prophetae dementiam [II Petr. II, 16]. Haec asina, id est, Ecclesia, prius portabat Balaam, nunc autem Christum, ex quo soluta est a discipulis, et a quibus innexa erat vinculis relaxata, ut Filius Dei sederet super eam, et cum ipsa ingrederetur sanctam civitatem Ierusalem; et compleretur Scriptura quae dicit, Laetare, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi mitis, sedens super subiugalem [Matth. XXI, 5], id est, asinam. Asinam, credentes sine dubio ex Iudaeis dicit; et pullum novellum, eos profecto qui sunt ex Gentibus credentes in Christum [Sic Victorinus Ms. Editi vero, perdiderint spem.].
3 [Balaam et Balac quorum figurae.] Balaam hic, qui interpretatur Populus vanus, videtur mihi habere personam Scribarum et Pharisaeorum Iudaici populi. Balac vero, qui Exclusio vel Devoratio interpretatur, et ipse habere personam intelligendus est unius alicuius mundi huius contrariae potestatis, quae excludere et devorare cupiat Israel. Primum ergo omnium de ipso Balaam requiramus, cur in Scripturis nunc vituperabilis est, nunc laudabilis ponitur. Nam vituperabilis est, cum aedificat aras, et victimas imponit daemoniis, et apparatu magico poscit divina consulta: culpabilis est, cum consilium pessimum dat, ut populus decipiatur per mulieres Madianitas, et cultum idolorum. Rursus laudabilis ostenditur, cum verbum Domini ponitur in ore eius, cum Spiritus Dei fit super eum, cum de Christo prophetat, cum Iudaeis et Gentibus de adventu Christi mysteria futura pronuntiat, cum pro maledictionibus benedictiones populo largitur, et nomen Israel super visibilem gloriam mysticis excolit eloquiis.
4 [Peroratio.] Haec, fratres charissimi, pauca de plurimis, pro tempore vobis dicta sufficiant; sed omnia in corde diligentissime retinete, et corda vestra semper ad spiritualia agnoscenda convertite: ut quia omnem prophetiam iam per Evangelium nobis Dominus revelavit, ad illud gaudium pervenire mereamur, quod pie et iuste viventibus Dominus repromisit; ipso adiuvante qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi . <<<     >>> SERMO XXXIV. Quod iusto Dei iudicio filii Israel terram promissionis, expulsis Chananaeis, receperint .
monumenta.ch > Augustinus > 33