Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi .
1 | [Serpens aeneus figura Incarnationis. Mors a morsu. Diabolus in Adam quasi iuste, in Christum iniuste saeviit. Adae debitum Christus exsolvit.] In lectione quae nobis recitata est, fratres charissimi, audivimus quod eo tempore, quo propter superbiam Iudaeorum et murmurationem eorum contra Dominum a serpentibus regulis, id est, basiliscis, in deserto populus vastabatur, praeceperit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum faceret, eumque in ligno suspenderet, quem percussi respicientes ab interitu sanarentur [Num. XXI, 4-9]. Serpens iste, fratres dilectissimi, licet hoc satis mirum esse videatur, tamen figuravit incarnationem Domini. Durum forte alicui videri poterat ista significatio, nisi hoc ipse Dominus in Evangelio suo dixisset. Sic enim ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis [Ioan. III, 14]. Suspensus est ergo tunc serpens aeneus in conto; quia Christus suspendendus erat in ligno. Tunc enim quicumque fuisset a serpente percussus, serpentem aeneum respiciebat, et sanabatur: nunc vero humanum genus, quod a spirituali serpente diabolo percussum fuerat, Christum credendo respicit, et sanatur. Quicumque percussus serpentem illum aeneum non vidisset, moriebatur; ita est, fratres, nisi quisque in Christum crediderit crucifixum, diaboli veneno perimitur. Tunc enim unusquisque respiciebat serpentem mortuum, ut posset evadere vivum: nunc vero qui vult diaboli vitare venenum, Christum respiciat crucifixum. Et quia mors a morsu nomen accepit, et generi humano morsu antiqui serpentis acciderat, et mors nisi a morte superari non poterat; ideo mortem Christus sustinuit, ut iniusta mors iustam vinceret mortem, et liberaret reos iuste, dum pro eis occidebatur iniuste. Quidquid enim diabolus in Adam exercuerat, quasi iuste videbatur egisse in homine, qui se unius arboris delectatione vendiderat. In Adam ergo quasi in proprio servo iure sibi domino dominium vindicavit: in passione autem Christi, in quo peccati maculam non invenit, iniuste mala omnia perpetravit. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit: Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil invenit [Id. XIV, 30]. Quid est, nihil invenit? Nullum omnino peccatum. Et in Psalmis: Quae non rapui, inquit, tunc exsolvebam [Psal. LXVIII, 5]. Quod ergo iuste debebat Adam, Christus iniuste mortem suscipiendo persolvit. Ille expandit manum ad pomorum dulcedinem; iste, ad crucis amaritudinem: ille arborem necis; iste salutis ostendit: ille se contra Deum erexit, et cecidit; Christus se humiliavit, ut omnes erigeret: Adam mortem universis intulit, et Christus vitam omnibus reparavit. Respiciebat ergo unusquisque ad serpentem aeneum, et a venenatis serpentibus sanabatur. Serpens aeneus in ligno positus venena vivorum serpentium superavit, et Christus in cruce suspensus et mortuus, antiqua diaboli venena restrinxit , et omnes qui ab eo percussi fuerant, liberavit. |
2 | [Cur serpens aeneus, non aureus aut argenteus.] Quare tamen serpens ille non de auro, non de argento, sed de aeramento fuerit factus, videamus. Hoc mihi videtur, quod duas significationes habere possit: unam propter diuturnitatem; quia vasa aenea durare diutius solent: aliam propter vocis claritatem; nam inter omnia metalla, vasa aerea maiorem tinnitum reddere, et longius sonare solent. Doctrina non in una tantum gente Iudaeorum innotescere, sed per universum mundum claro salutiferae praedicationis sono poterat pervenire: ideo serpens ille aeneus efficitur, ut doctrina Christi in universo mundo clarius praedicetur; secundum illud quod de Apostolis scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. |
3 | [Qui Diaboli venenis percussi sunt, ad Christum fideliter aspiciant.] Et tamen, fratres, etiam secundum medicorum carnalium disciplinam, quibus de morte serpentis contra vivorum serpentium venena, salubria praeparantur antidota, non est incongruum ut mortuum debeat serpentem intendere, qui a vivorum serpentium venenis desiderat liberari. Haec ergo omnia ideo diximus, ut quoscumque serpentis, id est, diaboli et angelorum eius venena percusserint, ad Christum qui in similitudine illius aenei in ligno suspensus est, fideliter aspiciant, ut cum beato Paulo apostolo dicere possint: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat VI, 14]. |
4 | [Crucis mysteria in virga Moysi.] Et quia de beatae crucis mysterio diutius loqui et dulce est et salubre, reliquas eius significationes breviter, si iubetis, Charitatis vestrae auribus intimamus. Quid enim dulcius, quid suavius vel cogitari vel dici potest, quam sanctae crucis mysterium, per quam non solum ab inferis revocari, sed etiam in coelos elevari meruimus? Quia sine ulla dubitatione ubi caput nostrum Christum ascendisse credimus, membra illius secutura esse confidimus. Ligni crucis etiam umbra vel figurae in veteri quoque Testamento plurimum valuerunt. Nullum Moyses signum sine ligni sacramento peregit. Ut enim signa et prodigia in Aegypto faceret, virgam accepit a Domino, et ad signa quaeque divinitus audiebat, et dicebatur ei, Eleva virgam tuam [Exod. VII, 9]. Non utique Deus virgae auxilio indigebat; sed erigebatur, ut scire possemus, quantum esset illud futuri ligni mysterium, cuius fuerat umbra figuratum virgae illius sacramentum. Forte si Rubrum mare dividendum est, iubetur Moyses elevare virgam; et mare cognoscens venturi ligni figuram, mox iter populo pandit insuetum [Id. XIV, 16-22]. Si ad aquam Marrhae amaram venitur, nisi lignum in se susceperit, non dulcescit [Id. XV, 25]. Quae res erat indicio, amaritudinem Gentium per lignum crucis in usum dulcedinis quandoque esse vertendam. Si autem non habet aquam populus unde bibat, petra ligno percutitur; et dat per gratiam quod non habuerat per naturam. Si Amalec saevus hostis occurrit, Iesus filius Nave virgam tenere manu iubetur, et Moyses brachia sua in modum crucis extendere; ac sic per figuram crucis vincitur insuperabilis inimicus [Id. XVII.]. Sed nec Elisaeus ligni huius mystici virtutem penitus ignoravit, qui securim de manubrio in gurgitem lapsam, misso in flumine ligno de profundo evocavit [IV Reg. VI, 5-7.]; significans utique dura corda et ferreas hominum cervices de profundo emersas errore, ligno crucis esse in posterum subiugandas. O crux cuius tantus ac talis decerpitur fructus! Fructus autem crucis, gloriae est resurrectio. Hic fructus ligni huius vere plantatus est secus decursus aquarum; semper enim cruci Baptisma iungitur. Dedit hoc lignum fructum in tempore suo, dedit fructum interim Domini resurrectione; dabit et cum apparuerit de coelis ille, qui visus est super terram, cum praecedente ipso crucis signo iam fulgido venerit de supernis: tunc resurgent corpora sepultorum, tunc exsultabunt sancti in gloria, tunc in suis cubilibus laetabuntur, qui nunc de sui regis ac Domini cruce non confunduntur, sed potius gloriantur. |