monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXX. Du thuribulis . <<<     >>> SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXXI[In editis omissa erant isthaec verba, quae ex Colbertino codice restituuntur, nec alium quemlibet propter me. Horum loco in Mss. aliquot habetur tantum, praeter me.]. De virga Aaron [Mss. Sorbonici, exquisivit.].

1 [Virga est principum.] Omnis princeps tribus populi habet virgam. Non enim potest quis regere populum, nisi habeat virgam. Unde et Paulus apostolus, quia princeps erat populi, idcirco dicebat: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis [I Cor. IV, 21]? Omnes ergo principes tribuum habeant necesse est virgas suas. Sed unus est solus, sicut Scriptura dicit (verus pontifex ille cuius Aaron sacerdos praeferebat figuram. Huius ergo virga germinavit. Sicut enim virga Aaron germinavit in populo Iudaeorum; ita crux Christi floruit in populo Gentium [Sic Mss. Editi vero, quid te lactas?]. Verum quoniam, ut saepe ostendimus, verus pontifex Christus est, ipse solus est cuius virga crucis non solum germinavit, sed et floruit, et omnes credentium populorum fructus exhibuit.
2 [Nucis cum Lege allegorica comparatio.] Quis autem iste est fructus quem attulit? Amygdalae, inquit: amygdalae, fratres, nuces sunt [Liber cl. Audiamus ita vivamus in illa, et cum illa audiamus quemadmodum, etc.]. Qui fructus primo quidem indumento amarus est, sequenti munitur ac tegitur, tertio sumentem pascit ac nutrit. Talis ergo est in Ecclesia Christi, doctrina Legis et Prophetarum. Prima litterae facies satis amara est, quae circumcisionem carnis praecipit, quae de sacrificiis mandat, et caetera quae per occidentem litteram designantur. Haec omnia, tanquam amarum nucis corticem, proiice. Secundo in loco ad munimenta tecta [Editi, Quia et illae et istae natae sunt. Melius Mss., ex ista.] pervenies, in quo vel moralis doctrina vel ratio continentiae designatur: quae necessaria quidem sunt ad custodiam eorum quae servantur intrinsecus; frangenda tamen quandoque sine dubio et dissolvenda sunt. Ut si verbi causa dicamus, abstinentia ciborum et castigatio corporis, donec sumus in corpore isto corruptibili et passibili, sine dubio necessaria est; cum autem superveniente morte confractum fuerit et resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile ex corruptibili redditum, atque ex animali spirituale, non iam labore afflictionis, nec abstinentiae castigatione, sed qualitate sui nulla iam corpori corruptela dominabitur. Sic ergo et nunc [durior testa nucis velut [476] necessaria abstinentiae ratio videtur, et postmodum non quaerenda. Tertio autem loco, reconditum [velut in nuce] invenies secretum mysteriorum sapientiae et scientiae Dei sensum, quo nutriantur et pascantur animae sanctae, non solum in praesenti vita, sed etiam in futura. Ipse enim est pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur [Matth. V, 6]. Hoc igitur modo in omnibus Scripturis triplicis huius sacramenti ratio percurrit. Sic et Sapientia monet, ut describamus cam nobis in corde tripliciter, Ad respondendum, inquit, verbum veritatis his qui proposuerint nobis [Prov. XXII, 20 ] [et 21]. Nam quia sacramentum sacerdotale est virga nucis: idcirco arbitror etiam Ieremiam, qui erat unus ex sacerdotibus ex Anathot, vidisse virgam nuceam, et prophetasse de ea illa quae scripta sunt, vel de virga nucea, vel de lebete sive olla succensa [Ierem. I, 1, 11, 12 ] [et 13]: quasi ostenderet per haec in virga nucea esse vitam, et in lebete succensa esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram: et est vita quidem Christus in sacramento nucis; mors autem diabolus in figura lebetis succensae. Si ergo peccaveris, portionem tuam pones cum olla succensa: si autem iuste egeris, efficietur portio tua in virga nucea cum magno pontifice. Sed et in Canticis canticorum sponsa dicitur descendere in hortum nucis [Cant. VI, 10], ubi etiam pariter cum nucibus sacerdotalium quodam modo pomorum copiam perscribitur invenisse.
3 [Liberalitas Dei.] Diligenter attendite, fratres, quia unum promisit Deus futurum in virga: et plura dedit. Verum est, fratres: consuetudinis suae rem fecit Dominus noster. Semper enim maiora tribuit, quam promittit. Et erit, inquit, homo quemcumque elegero, virga eius germinabit. Hoc est solum quod promisit Deus, ut virga eius quem elegerit, germinet. Ubi vero ad rem venitur, ut quod promissum est, ostendatur impletum, non unum illud quod promissum fuerat, effectum dicitur; sed vide quanta adducuntur. Ait enim Scriptura, Ecce germinavit virga Aaron in domo Levi. Hoc est unum illud sine dubio, quod fuerat repromissum. Sed adduntur et alia, et dicitur, Et produxit frondes, et protulit flores, et germinavit nuces [Num. XVII, 5, 8]. Cum ergo de solo germine fuisset repromissum, vide quanta largitur Deus; ut non solum germen produxerit, sed et frondes; et non solum frondes, sed et flores; et non solum flores, sed et fructus.
4 [Resurrectionis figura et praerogativae quatuor.] Quid igitur est quod ex his colligere et contemplari possimus, videamus. Primum omnium resurrectionis ex mortuis sacramentum in his evidenter agnoscimus. Virga enim arida germinat, cum corpus exstinctum coeperit reviviscere. Quae sunt autem quatuor ista, quae resurgenti corpori praestabuntur? Ut seminatum in corruptione, surgat in incorruptione; et seminatum in infirmitate, surgat in virtute; et seminatum in ignominia, surgat in gloria; et seminatum corpus animale, resurgat corpus spirituale [I Cor. XV, 42-44]. Ista sunt quatuor, quae virga arida corporis nostri in resurrectione germinabit. Sed redeamus ad ea quae de virga dicere coeperamus.
5 [Vitae spiritualis gradus quatuor adumbrantur.] Possumus adhuc sic intelligere eorum, quae in virga germinaverant, differentias. Omnis qui in Christo credit, primo moritur; et post hoc renascitur. Et est etiam in his figura, quod virga arida postmodum germinat. Est ergo primum germen, prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ubi renatus donum gratiae ex Spiritus Dei sanctificatione susceperit. Inde affert flores, ubi proficere coeperit, et morum suavitate decorari, ac fragrantiam misericordiae et benignitatis effundere. Ad ultimum quoque affert etiam fructus iustitiae, quibus non solum ipse vivat, sed et aliis vitam praebeat. Cum autem ad perfectum venerit, et protulerit ex se verbum fidei, verbum scientiae Dei, et [per doctrinam suam [477] alios lucrifecerit; hoc est attulisse fructus, quibus alii nutriantur. Sic ergo singuli quique credentium de virga Aaron, quae Christus est, germinantur. Quorum quatuor istae differentiae in aliis Scripturae locis velut aetates quatuor designantur, quas Ioannes apostolus in Epistola sua distinctione mystica comprehendit. Ait enim: Scripsi vobis, pueri; et, Scripsi vobis, adolescentes; et, Scripsi vobis, iuvenes; et, Scripsi vobis, patres [I Ioan. II, 12-14]. In quibus utique non corporales aetates [Editi Et ab hoc apice. At Mss., capite.], sed spiritualium profectuum differentias ponit: ut etiam in hoc sacerdotalis virgae germine observavimus designari.
6 [Unus Christus flos et virga, diversus diversis.] Habentur ergo omnia haec non tam in virga Aaron, quam in ea virga quae exiit de radice Iesse, et flore qui de radice eius ascendit, super quem requievit Spiritus Dei [Isai. XI, 1, 2]. In quo nec hoc ipsum videtur otiosum, quod exire dicitur virga, et flos ascendere. Quamvis enim unus sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout indiget is qui operatur. Qui ergo segnior est et negligentior, pro disciplina Christus ei efficitur virga; et in virga non ascendere dicitur, sed exire. Exeundum namque est ei qui inutilis et ignavus est, de eo statu in quo non recte consistit, et transeundum ad alium statum tanquam virgae compulsione, id est, severitate, doctrinae rigidioris admonitu. Qui vero iustus est, quia iustus sicut palma floret [Psal. XCI, 13]; in hoc ascendere dicitur Christus. Sic ergo qui verberibus indiget, exit ad eum virga: qui autem proficit ad iustitiam, ascendit ei in florem. Ascendit autem, quousque afferat fructus Spiritus, qui sunt charitas, gaudium, pax, patientia, et reliquae virtutes [Galat. V, 22, 23], in Christo Iesu Domino nostro qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXX. Du thuribulis . <<<     >>> SERMO XXXII. De serpente aeneo et de virga Moysi .
monumenta.ch > Augustinus > 31