1 | [Thuribula, Scripturae. Thuribula aerea, haeretirorum dicta. Haeresum utilitas. Ambitio clericorum resecatur.] Modo, fratres dilectissimi, cum divina lectio legeretur, audivimus dixisse Dominum ad Moysen, ut thuribula in quibus superbi illi ac rebelles incensum obtulerant, conflaret, et producta in laminas altari affigeret: ut essent in testimonium rebellium et superborum. Thuribula, inquit Dominus, quae sanctificata sunt in mortibus peccatorum, facito ea laminas ductiles, et circumda ex eis altare: quia oblata sunt coram Domino, et sanctificata sunt [Num. XVI, 37 ] [et 38]. Hoc ergo per hanc figuram videtur ostendi, quod thuribula ista, quae Scriptura nominat aerea, imaginem teneant Scripturae divinae: cui Scripturae haeretici ignem alienum imponentes , hoc est, sensum perversum et intelligentiam alienam a Deo et veritati contrariam introducentes, incensum Domino non suave, sed exsecrabile offerunt. Ista ergo thuribula aerea, id est, haereticorum voces, si adhibeamus ad altare Dei, ubi divinus ignis est, ubi vera fidei praedicatio, melius ipsa veritas ex falsorum comparatione fulgebit. Si enim, ut verbi gratia dicam, ponam dicta Arianorum vel Manichaeorum , aut alterius cuiuslibet haereticorum, et haec sermonibus veritatis ac Scripturarum divinarum testimoniis, velut divini altaris igne, confutem; nonne evidentior eorum ex ipsa comparatione apparebit impietas? Nam si doctrina ecclesiastica simplex esset, et nullis extrinsecus haereticorum dogmatum assertionibus cingeretur, non poterat tam clara et tam examinata videri fides nostra. Sed idcirco doctrinam catholicam contradicentium obsidet impugnatio, ut fides nostra non otio torpescat, sed multis exercitationibus elimetur. Propter hoc denique et Apostolus dicebat, Oportet autem et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant inter vos [I Cor. XI, 19]. Hoc est dicere, Oportet haereticorum thuribulis altare circumdari, ut certa et manifesta omnibus fiat fidelium atque infidelium differentia. Cum enim fides ecclesiastica velut aurum coeperit fulgere, et praedicatio eius ut argentum igne probatum intuentibus resplenduerit, tunc maiore cum turpitudine et dedecore haereticorum voces obscuri aeramenti vilitate sordebunt. Haec autem diximus de thuribulis eorum qui condemnati sunt, quae altari iubentur affigi, quod ex comparatione impiorum iusti clariores appareant: simul ut et posteris daretur exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed ut illi cedat, quem non ambitio humana, non favor corruptus asciverit, nec munerum oblatio profana subrogaverit, sed meritorum conscientia et Dei voluntas assumpserit. [Quod [468] ergo pertulerunt superbi illi Levitae, qui Domino non iubente sibi sacerdotium vindicabant, hoc patiuntur quicumque se in episcopatus, aut presbyteratus, aut diaconatus officium, aut muneribus, aut adulationibus impudenter conantur ingerere. Quo modo combusti sunt illi in corpore, sic isti exuruntur in corde.] |
2 | [Aaron typus Christi mediatoris. Quid Angelus vastator expavit.] Hortatur ergo Moyses pontificem magnum, ut offerat incensum in castris, et exoret pro populo. Iam enim, inquit, vastari populus coepit. In spiritu videbat Moyses quae gerebantur. [Abiit ergo Aaron, ut offerret incensum pro populo, et stetit inter vivos et mortuos; et mitigatus est furor Dei [469] [Num. XVI, 46-48]. Si intellexisti historiae ordinem, et oculis, ut ita dicam, cernere potuisti stantem pontificem medium inter vivos et mortuos. Ascende nunc ad verbi huius celsiora fastigia, et vide quomodo verus pontifex Iesus Christus assumpto thuribulo carnis humanae, et superposito igne altaris, anima sine dubio illa magnifica cum qua natus est in carne, adiecto etiam incenso qui est spiritus immaculatus, medius inter vivos et mortuos stetit, et mortem non permisit ultra grassari: sed, sicut Apostolus dicit, destruxit eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum [Hebr. II, 14]; ut qui in ipsum pontificem Christum credit, iam non moriatur, sed vivat in aeternum. Hoc fuit ergo mysterium quod postea futurum iam tunc angelus ille, qui populum vastabat, expavit. Agnoscebat enim figuram thuribuli, et ignis, et incensi; et qualis offerenda esset Deo hostia ab eo qui medius mortuorum vivorumque constituendus erat, praevidebat: et illos quidem tunc imago praefigurata salvavit, ad nos autem salutis veritas ipsa pervenit. Neque enim indumenta pontificis purpura ac Iana byssoque contexta erubuisset angelus ille vastator: sed ista quae futura erant indumenta Domini et Salvatoris nostri singularis et magni pontificis intellexit; et his cessit, quibus utique universa creatura inferior erat. |
3 | [Qui viventes, qui mortui in die iudicii.] Puto autem quod non solum primo adventu Domini et Salvatoris nostri forma ipsa completa sit: sed eadem fortasse servabitur et in secundo. Veniet enim iterum Filius hominis; et cum venerit, sine dubio inveniet quosdam quidem mortuos, quosdam autem viventes. Hoc loco non incongrue mortui intelliguntur illi, qui nimietate scelerum in peccatis suis mortui comprobantur, viventes autem illi qui in operibus vitae permanserint . Verumtamen utrolibet modo stabit etiam in futuro magnus hic Pontifex et Salvator noster medius vivorum et mortuorum. Sed et tunc forte medius vivorum et mortuorum stare dicendus est, cum statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris, et dicet his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. His autem qui a sinistris sunt dicet, Ite in ignem aeternum, operarii iniquitatis, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 34, 41], quoniam non novi vos. Et sunt utique mortui, qui in ignem mittuntur aeternum: sunt autem vivi illi qui mittuntur ad regnum. Ad quod regnum vos pius Dominus perducere pro sua pietate dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen. |