monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXVIII. De exploratoribus et de botro . <<<     >>> SERMO XXX. Du thuribulis .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXIX[Mss. Sorbonici et Germanensis, unde compares age ibi.]. De eo quod senior populus in deserto mortuus est, et iunior in terram repromissionis ingressus est [Ms. Colbertinus, facit conscientiam bonam.].

1 [Israelitarum populus senior Iudaeos, iunior Gentes figurat. Iustitia et misericordia Dei erga Israelitas.] Scire et intelligere debemus, fratres dilectissimi, quia senior populus Iudaeorum, qui propter incredulitatem in deserto mortuus est [Ms. Corbeiensis: Et quid amarius mala? Mala enim pungit, et cui inest, amara sunt omnia.], significavit priorem populum Iudaeorum: parvuli vero eorum, id est, iunior populus figuravit populum Gentium. Sicut enim seniore populo mortuo, iunior terram repromissionis accepit; ita reprobato Iudaeorum populo, iunior populus Christianorum gratiam divinae benedictionis obtinuit. Tamen, fratres charissimi, non transitorie vel negligenter, sed cum ingenti tremore considerandum est, quia de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis ingressi sunt. Hoc ergo audiant, qui ita Dominum misericordem esse volunt, ut iustum esse non credant. Si enim diligenter attendimus, fratres, et erga illa sexcenta millia quae in eremo mortua fuerant, Deus noster misericors fuit; et circa illos duos qui terram repromissionis intraverunt, iustus apparuit. Quomodo non fuit misericors, qui eos per quadraginta annos reservavit et exspectavit ad poenitentiam; et non solum converti noluerunt, sed etiam frequenti rebellione contra Dominum murmurantes, ad peccatorum suorum cumulum graviorem semper sarcinam addiderunt? Quomodo non est misericors, qui nos tanto tempore exspectat, ut corrigamur? Numquid tam prolixa misericordia potest Deo auferre iustitiam? Quanto enim diutius exspectat, tanto gravius vindicat. Quando enim prolixis temporibus peccamus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia: non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Ergo et in illis qui in eremo mortui sunt, misericors fuit, quos tanta longanimitate sustinuit; et in illis duobus promissa complevit, quos fidei merito in terram repromissionis induxit.
2 [Sententia Dei in peccantes non immutabilis. Conversio non procrastinanda.] Sed dicit aliquis, quod etiamsi egissent poenitentiam, terram repromissionis intrare non potuissent; quia Deus definitam illis dederat sententiam, dicens: Non intrabitis terram pro qua iuravi patribus vestris, sed in solitudine iacebunt cadavera vestra [Num. XIV, 23, 29]. Non ita est, fratres charissimi: atque utinam tam cito peccator homo resurgat ad poenitentiam [Apud Ambrosium: Ecce quo perveniunt. In Ms. Colbertino sic legitur, et a flumine unde coepit, usque ad terrae terminos quo pervenit.], quam cito Deus etiam definitam vult mutare sententiam. Audi ipsum Dominum per prophetam spem maximam humano generi promittentem: Repente, inquit, loquar ad gentem, ut pro peccatis suis faciam eis malum: et si pro iniquitatibus suis egerit poenitentiam, et ego poenitentiam agam super malo quod cogitavi ut facerem eis, et non faciam [Ierem. XXVI, 3]. Videte, fratres, quanta sit circa nos pietas Dei nostri; et agnoscite utrum velit negare misericordiam, qui de conversione nostra suam dixerat mutare sententiam [Mss. aliquot, neat.]. Convertamur ergo, fratres charissimi, nec emendationem nostram ad extremum vitae nostrae tempus differre velimus: sed audiamus prophetam dicentem, Noli tardare converti ad Dominum, nec differas de die in diem [Codex cb., et dividet eum, ne socius sit ministrorum et praepositorum copiarum eius, qui dant in tempore conservis cibaria. Et paulo infra: Non totum ministrorum, quia.] [Eccli. V, 8]; quia nescitis quae superventura pariat dies [Prov. XXVII, 1]. O homo, quare differs de die in diem, forte hodie habiturus ultimum diem? Semper ergo, fratres charissimi, cum ingenti timore atque tremore ad memoriam revocemus, quod tanta sit apud Dominum nostrum iustitia ut, sicut iam supra dictum est, de sexcentis millibus duo tantum terram repromissionis intraverint. Haec si humili et contrito corde assidue cogitare volumus, salubrem nobis metum incutientes, medicamenta nobis de alienis vulneribus facimus, et aliorum mors proficit ad nostram salutem [Ms. Germanensis, sicut scriptum legimus, duplicia sumit pallia. Sic etiam Colbertinus et Corbeiensis, nisi quod hic omittit verbum, sumit; ille eius loco habet, sunt.].
3 [Exemplum severitatis Dei in Israelitarum punitione movere nos debet ad poenitentiam. Poenarum aeternarum argumentum.] Iterum atque iterum rogo vos, fratres, et admoneo, ut istam severitatem et iustum iudicium Dei, quo senior ille populus pro peccato murmurationis in deserto consumptus est; cum grandi semper metu et sollicitudine cogitemus; et sic amemus Dei misericordiam, ut tamen iustitiam timeamus. Parcit modo et tacet: sed non semper tacebit. Modo enim pro ineffabili pietate sua non solum nos admonet, sed etiam rogat, ut nos a peccatis mortiferis revocemus. Audiamus illum dum rogat; ne nos postea non audiat ille, dum iudicat. Audiamus eum per prophetam dicentem, Fili, inquit, miserere animae tuae placens Deo [Eccli. XXX, 24]. Quid ad haec respondebit humana fragilitas? Deus te rogat ut tui miserearis, et non vis: causam tuam apud te agit, et a te non potest impetrare. Et quomodo te audit ille in die iudicii supplicantem, cum tu eum pro te ipso nolueris audire rogantem? Quis enim non expavescat et metuat, fratres charissimi, quod pro quadraginta dierum spatio, annis quadraginta populus Iudaeorum poenam recipere meruit in eremo? Si enim pro unius diei culpa unius anni spatium recompensandum est poena; nos qui tanta quotidie peccata committimus, si eleemosynarum vel poenitentiae non subvenerint medicamenta, timeo ne nobis non inferantur temporalia, sed aeterna supplicia.
4 [Peccatorum vulnera dum recentia sunt, facilius curantur.] Et quia calidis vulneribus solent medicamenta celerius subvenire, quotiescumque peccaverimus, non exspectemus mortifera securitate vulnera ipsa putrescere, nec iterum vulnera vulneribus augeamus; sed continuo ad spiritualem medicum recurrentes, salutem recipere festinemus. Et ideo quomodo quando in corpore vulnus accipimus, si statim medicamenta requirimus, cito sanitatem recipere poterimus: ita si moram feceris, necesse est ut tardius ad sanitatem plaga ipsa redeat, aut aliqua foeda cicatrix in corpore nostro remaneat. Si haec in corpore facimus, quanto magis in animae vulneribus adhibere debemus, ubi ad imaginem et similitudinem Dei facti sumus? Si tantam curam impendimus corpori, quod, velimus nolimus, in pulverem redigendum est; quantam sollicitudinem et curam erga salutem animae debemus apponere? ut, sicut dicit Apostolus, sine macula vel ruga [Ephes. V, 27] mereamur ante tribunal aeterni Iudicis apparere: ne forte si multis peccatorum vulneribus lacerati et vitiorum pannis sordentibus involuti, ad illud nuptiale convivium venerimus, dicatur nobis illud quod ille sponsus coelestis in Evangelio dixit, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Avertat a nobis Deus illud quod sequitur. Cum enim haec peccator ille audiens obmutesceret, dixit paterfamilias: Ligate illi manus et pedes, et proiicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. XXII 12, 13]. Ecce qualem sententiam accepturi sunt, qui maiorem de corpore quam de anima sollicitudinem gerunt; et plus cogitant qualiter caro sua parvissimo tempore vivat in oculis hominum, quam quo modo anima sua ornata bonis operibus ad beatitudinem vel similitudinem perveniat Angelorum. Haec ergo, fratres charissimi, sicut superius supplicavi, si attentius voluerimus cogitare, remedia nobis in die necessitatis acquirimus: ut cum dies iudicii venerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum iustis et Deum timentibus ad aeterna praemia feliciter veniamus, auxiliante Domino Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXVIII. De exploratoribus et de botro . <<<     >>> SERMO XXX. Du thuribulis .
monumenta.ch > Augustinus > 29