monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXVII. De filiis Israel . <<<     >>> SERMO XXIX. De eo quod senior populus in deserto mortuus est, et iunior in terram repromissionis ingressus est .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXVIII[Ita Mss. At editi omittunt particulam, sine.]. De exploratoribus et de botro [Ms. Corbeiensis: In omnibus tribulationibus prospicit agrum. Colbertinus: In omnibus tribulationem patiens, sed non deficiens, prospicit agrum.].

1 [Viri duo ferentes uvam, duo Testamenta et duo praecepta. Christus in medio duum Testamentorum.] Modo cum divina lectio legeretur, audivimus quod tempore illo quo missi sunt duodecim exploratores ad considerandam terram repromissionis, duo ex illis uvam mirae magnitudinis in phalanga detulerint ad filios Israel [Num. XIII, 24]. Duo isti, fratres dilectissimi, multis modis intelligi possunt. Nam et duo Testamenta non incongrue significasse creduntur, et duo praecepta quibus diligitur Deus et proximus. Possunt etiam [Apud Ambrosium et in Sorbonicis Mss., pro agro illo. In Corbeiensi, vel quis ager ille?] in historia et allegoria intelligi. Quod autem duum Testamentorum typum habuerint, hinc evidenter agnoscimus; quia quomodo in medio duorum illorum uva exhibita legitur, ita in medio duum Testamentorum Christus Dominus evidenter agnoscitur; secundum illud quod scriptum est, In medio duum animalium cognosceris [Habac. III, 2, sec. LXX], id est, in medio Novi vel Veteris Testamenti. Quod autem dicit, In medio, non intelligendum est, quod Christus inter Novum et Vetus Testamentum sic fuerit medius, ut nec in Novo nec in Veteri contineretur. Non ita est, fratres charissimi. Sed quod ait, In medio duum animalium cognosceris: hoc sentiendum est, quod sit in medio Veteris Testamenti, et in medio Novi, id est, intus in interiori et spirituali intellectu; non in littera quae non solum Iudaeos, sed etiam haereticos omnes consuevit occidere, sed in Spiritu, qui omnes Christianos spiritualiter intelligentes vivificat. Hoc est ergo, In medio duum animalium cognosceris, in interiori sensu Novi sive Veteris Testamenti.
2 [Maria terra promissionis.] Exhibita est ergo uva a duobus. Isti autem duo qui uvam de terra repromissionis afferre meruerunt, sicut iam diximus, possunt intelligi etiam duo praecepta dilectionis, id est, Diliges Deum; et Diliges proximum. Denique considerate, fratres, quia sicut illi duo pendentem uvam attulerunt; ita et de istis duobus, id est, dilectione Dei et proximi dicitur, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Sicut enim uva illa Christum Deum figuravit; ita et terra repromissionis, in qua natus est, sanctae Mariae videtur imaginem praetulisse. In ipsa enim impletum est illud quod scriptum est, Veritas de terra orta est [Psal. LXXXIV, 12]. Quomodo autem beata Maria non fuit terra repromissionis, quae per prophetam multo ante promissa est? Nam per beatum Isaiam Dominus eam ante multa annorum spatia repromisit: sic enim ait, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium [Isai. VII, 14]. Exhibita est enim uva de terra repromissionis. Ipsa [In Sorbonicis Mss. deest, habentibus; eiusque loco in Germanensi est, levantibus. At in Corbeiensi pro, cor habentibus, etc., legitur sic: Colit agrum illum non respiciens quae videntur, etc.] est enim de qua legimus, Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra [Deut. XXXII, 13]. Et de ipsa scriptum est, Petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]; et illud, Cum adipe renium et sanguine uvae; et iterum, Lavabit in vino stolam suam, et amictum suum in sanguine uvae [Gen. XLIX, 11]. Haec, inquam, uva in ligno suspensa duorum defertur obsequio, quae nobis utique, sicut iam dictum est, duum Testamentorum repraesentatur oraculis, quae in ligno crucis pependit, cuius vinum in pretium nostrum, passionis expressione profluxit.
3 [Duo ferentes uvam, Iudaeus populus et Christianus. Christus salus credenti, onus non credenti.] Sed operae pretium est, arcana sacramentorum aperiri effectibus rerum. Hanc uvam duo deferunt inserto vecte pendentem. Possunt isti duo etiam Christianum vel Iudaicum populum figurare. Isti ergo sunt duo, id est, Synagogae vel Ecclesiae populi. Et quia prior fuit Iudaeorum populus, praecedit Iudaeus, sequitur Christianus: salutem suam hic ante conspectum suum gerit, ille post dorsum; hic obsequium praefert, ille contemptum. Ideo et de Iudaeis Propheta testatur, Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva [Psal. LXVIII, 24]. Incedunt duo sub sacro fasce ordine suo: hic semper videt, ille semper relinquit. Iudaeus autem proximum se aestimat; sed absentat. Christianus ergo praesenti munere fruitur; Iudaeus solo onere praegravatur; quia Christus sicut credenti salus, ita onus est non credenti. Iudaeis enim ille specialiter annuntiatus; de quibus dictum est, In sua venit, et sui eum non receperunt [Ioan. I, 11]; factus est eis lapis offensionis et petra scandali [Rom. IX, 32, 33]: et quem Israel non cognovit, Gentium fides recepit. Et ideo post sequitur iste; sed spem suam sub oculis habens antecedit et proficit: ille prior graditur; sed deserit, et recedit. Portat quidem Christum in Lege Iudaeus; sed a gratia quam in mysteriis portat, aversus est: quia quem praedicatione suscepit electus, corde perdit incredulus; et quem unus aspernatur in Lege, alter miratur in corpore. Unde amborum Dominus et Redemptor noster ab hoc adorante gestatur, ab illo se aversante suspenditur. Ac sic impletum est in Iudaeis, Posuerunt ad me dorsa, et non facies suas [Ierem. XVIII, 17].
4 [Sarcina Christi levat, non premit. Aut Christi, aut saeculi iugo quisque subest.] Et quia Christum Dominum, quem prior populus Iudaeorum et post dorsum reliquit et crucifixit, nos postea venientes adorare et portare meruimus, secundum illud quod Apostolus ait: Glorificate et portate Deum in corpore vestro [I Cor. VI, 20]; quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne a cervicibus nostris tam sanctam sarcinam malis operibus deponamus. Sarcina enim Christi levare consuevit, non premere. Sic et ipse in Evangelio dixit: Iugum meum suave est, et onus meum leve [Matth. XI, 30]. Si enim iugum Christi subdita et humili cervice suscipimus, magis nos portat, quam a nobis portetur. Sicut enim iugum saeculi semper premit; ita iugum Christi levare consuevit. Et quia omnis homo aut Christum portando erigitur, aut iugum saeculi sustinendo ad inferiora deprimitur; attendat unusquisque conscientiam suam; et si se sanctis cogitationibus et bonis operibus iugum Christi portare cognoverit, gaudeat et Deo gratias agat, et cum grandi sollicitudine vel timore perseverare contendat: qui vero luxuriosis cogitationibus et malis operibus durissimo mundi huius iugo se nimium gravari cognoscit, orationibus, ieiuniis vel eleemosynis proiiciat iugum diaboli, ut mereatur excipere iugum Christi; et de omnibus malis actibus suis cum propheta fideliter dicat: Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum [Psal. II, 3]. Tunc enim de illa spirituali uva, de qua nobis vinum laetitiae prelum crucis expressit, cum secura conscientia bibere poterimus, si nos nec luxuria sordidaverit, nec iracundia combusserit, nec inflaverit superbia, nec avaritia obscuraverit, nec invidia vipereo veneno percusserit. Omnia enim ista de corde suo debet expellere, qui ad altare desiderat vel optat accedere. Et quia spiritualis vindemia, id est, Paschalis solemnitas imminet, in qua festivitate botrus ille, de quo superius diximus, per iniuriam vel pondera crucis expressus est; de tanta ac tali uva accepturi calicem salutaris, et vinum laetitiae bibituri, exceptoria cordis vel pectoris nostri cum grandi nitore ac diligentia, ieiuniis, vigiliis, orationibus, eleemosynis, et praecipue castitatis nitore mundemus: contra nullum hominem odium in corde servantes, et non solum amicos, sed etiam inimicos et adversarios diligentes, cum secura conscientia in oratione dominica dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]; praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXVII. De filiis Israel . <<<     >>> SERMO XXIX. De eo quod senior populus in deserto mortuus est, et iunior in terram repromissionis ingressus est .
monumenta.ch > Augustinus > 28