Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXVII. De filiis Israel .
1 | Haec dicit Dominus Moysi, Sine, ut faciam te in gentem magnam [Exod. XXXII, 10]. Grave est discutere personam, qui in infidelitatem cadit, dum maius quod accepit perdit. Quis Iudaeorum inexsolubiles nodos nescit? Quis perfidiam et audaciam non deponit? Legunt elogia sua, quod in praevaricatione parentum non defuisset vindicta. Irata severitas promitur, et contumacia non emendatur: clementia levius irascitur; quia citius miseretur. Ipsius erit iudicium, et probare dignum, et delinquentibus indulsisse peccatum. Quid dico? Deus illos horruit, aut amavit? Absit. Si horruit peccatores, contempsit: sed amavit; ideo frequenter indulsit. Revertimini, inquit, ad me, et revertar ad vos [Malach. III, 7]. Eorum quidem sunt scelera, aut rea lingua, aut conscientia criminosa. Vos, inquit, de patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Non potest differri vindicta, ultio non procrastinabitur. Tanta enim sunt crimina usurpatione concepta, ut non parcant generi, cum rei videantur auctori. Clamaverunt, inquit, ad Dominum, cum tribularentur [Psal. CVI, 6]: mittitur dux qui populum Israeliticum redderet liberatum. Parantur Aegyptiis dignae et innumerabiles plagae ignominiae; ad vindictam sciniphes processerunt, vineas bruchus assumpsit, fructifera ligna locusta vastavit: terrorem et grandinem, ulcera, tumultus, voces, flammas, addicta pecora, armenta prostrata, aquas in sanguinem mutatas, prostratas ranas, pisces occisos: praedurantur elementa nullo rigore, siccantur fluenta in rei miraculo curvata, et in muro suspenditur unda: insuetum iter mirantur fluctus, miratur et populus. |
2 | Quid, incredule popule, nocte desperas? Signum tibi erit columna, quam Christus illuminat. Securus iter quod arripis vade; antecedet te Christus. Et quia prosequitur Christus, fiducia, non terror, debet esse: securus ad promissa pervenies; atque utinam non rebelles. Apertum intrant mare Aegyptii, quos circumfusi fluctus festinanter ruentes perdunt. Medii maris arena ungulam sensit, mare cursus sustinuit equitum. Sed haec vindicta debebatur, ut citius periret, qui consequi denegavit salutem. Quid dubitas de hoste? Tute iam procede, mortuum videbis, probabis defunctum, cui ante fueras servus. |
3 | In eremum exitur, nec contumelia differtur. Murmurant, petunt cepas et pepones, merito insulsi, et quos non gratiae sales condiunt, vilem expetunt cibum. Cepas ait, ut extorquerentur eis lacrymae ex delicto collectae. Non aquarum in fluviis natura degenerat, communem liquorem amaritudo tristaverat; lignum mittitur, dulcedo reparatur. Petra percussa sitientibus potum praebuit virga: nec veternosa eis dissuta sunt vestimenta: arvo sterili non defuit manna. Pulmentarium poscitur, desideriis omnia conferuntur. Saporem sensit quisque quem voluit in ore, dum manducavit. |
4 | Petunt sibi quod colerent: atque utinam simpliciter postulassent. Sed plebs quae dotales tabulas lege mariti perceperat, de corruptela disponit, et de adulterio cogitat. Quid te, infidelis, vis iungere consortio digno? Mater tua displicuit, repudiata per libellum repudii, pronuntiante Isaia [Isai. L, 1], nec summo charismate es digna, cum exsecrabilibus factis videaris ingrata. Non servies, inquit, deo alieno [Deut. VII, 16]. Aurum igni apponitur, et ingrati infaustum scelus expetunt, adorant imaginem quam succensus eiecerat ignis. Ubi est quod mandatum est, Audi Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est [Id. VI, 4]? Vitulus tuus ubi erat, cum tibi Christus in mari itinera praeparabat: mare aperuit, sitientibus potum praebuit, fessos ieiunio reparavit? Luxuriosa gentilitas, post saturiem lusum quaerit. Sedit, inquit, populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere [Exod. XXXII, 6]. Atque utinam verbis fuissent dicta, non factis fuissent admissa. Ecce iam pater Abraham transfertur in gentem magnam. Ecce quid criminis admittit primitivus, quid gratiae meretur secundus. Vendidisti mihi primatus tuos, delicto factus servulus fratri tuo. Radix quidem me aliena portat, sed nova gratia meum caput impinguat. Ducem se ergo Dominus ingrato populo praebebat, exercitum Christi per inaccessa loca et devia deserta terrarum non turbavit iter ignotum. Igitur exoritur impugnante diabolo profana tentatio, fit repente populus divinis beneficiis ingratus, mens eius a veritate desciscit, deseruit vitae largitorem, et secutus est mortis auctorem. Unde simulacra colentium caeca stultitia, imo non ferenda dementia, mortali manu formatum vitulum putare divinum? Acerbior indignitas rerum est, ut pecoris sit figura terrori, et cum Deus animalia omnia homini subiecerit, ipse se in famulatum pecudum sponte deiecerit. Adeo formatur vitulus stultorum collationibus inauratus: et quem nullus naturalis motus quacumque flectebat, eum dementia perfidorum subiugata cervice portabat: et cuius aures nullus penetrabat auditus, vel aliqua commotio sensibilis agitabat, has incassum dementis populi oratio stulta pulsabat: et cui visum modulantibus palpebris vitali motu artificis phantasia non dederat, nec genitrix natura contulerat, eum videntes ingrati Deo supplices adorabant. Praecedebat in eremo populum carens spiritu vitulus figuratus, ut tali duce demens populus uteretur, qualis fuerat et ipse delictis effectus. |
5 | Et ne tanti mali sine vindicta in posteros manaret exemplum, statim vindicatur in reos. Dum enim malis modus imponitur, frangitur licentia peccatorum. Frequenter enim plagis disciplina corrigitur, si nihil proficiant hortamenta iustorum: a damnabilibus factis homines vindicta compescit, quos in bonis operibus beneficia Dei retinere non possunt. Si enim non inter primos peccantium lapsus consuleret, sed in futurum suspenderet ultionis occursum divina censura, procul dubio scelestorum omnium latius processisset audacia. Denique si vis tuorum proficere disciplinam, exerce censuram. Ubi Dei futurae vindictae sollicitudo versatur, illic aut non peccatur, aut tardius delinquitur. Censura enim interdum quidam suscipiunt supplicium, ut multi corrigantur in paucis; ne postmodum ira commotus incipiat grassari per multos. Risus frequens corrumpit mores, relaxat quoque nervos rigoris astrictos: severus autem vultus custos est disciplinae. Si enim delinquentibus frequenter indulges, peccator non proficit ad salutem. |