monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI . <<<     >>> SERMO XXVII. De filiis Israel .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXVI[Recognitus est in duobus s. in cl. cb. gr. et in Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 45.]. De Raphidin, de petra percussa, et de Amalec. Exod. XVII [Augustino tribuunt hunc sermonem non tantum libri Mss. omnes, quos videre nobis contigit; sed etiam Possidius in Indiculi capite 8, Beda ad Gal. 3, Florus ibidem et ad Rom. 8. Quibus adde, Donati schisma hic capp. 2 et 3 aperte reprehendi, et Augustini ubique inesse ingenium atque doctrinam. Errore itaque manifesto est inter Ambrosii opera excusus; ubi falso insuper titulo, «In die SS. Machabaeorum habitus,» praenotatur. Certe enim non una tantum, sed plures feminae illis quae praelecta fuerant ante sermonem, passionis Actis commemorabantur, ut legitur hic cap. 1; et harum una id cap. 16 refertur dixisse in confessione, «Honorem Caesari quasi Caesari, timorem autem Deo.»].

1 [Quid sit de deserto Sin venire in Raphidin, Omnes,] inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur [II Tim. III, 12], et ab hostibus impugnantur. Et ideo agens quisque iter vitae huius, auxiliante Christo, indesinenter debet esse armatus, et stare semper in castris. Si ergo et tu semper vigilare volueris, ut te cognoscas in Domini castris militare, observa illud quod idem apostolus dicit, Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit [Id. II, 4]. Qui si ita militas, ut a rebus saecularibus liber sis, et in castris Dei agas semper excubias; et dicitur de te illud, quod paulo superius audivimus, quia per verbum Domini exeas de deserto Sin, et venias in Raphidin. Sin enim interpretatur Tentatio; Raphidin vero, Sanitas iudicii. Qui bene exit de tentatione, et quem tentatio probabilem reddit, ipse venit ad sanitatem iudicii. In die enim iudicii salvus erit, et sanitas cum eo erit, qui in tentatione vitae praesentis nunquam contra Deum murmurans, minime fuerit vulneratus: sicut in Apocalypsi legimus, Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso [Apoc. II, 7]. Venit ergo ad sanitatem iudicii, qui bene causam alterius audiens, disponit sermones suos in iudicio, et munera super innocentem non accipit [Hoc loco apud Ambrosium additur: Illam enim solus invenit Deus, sicut dixit Apostolus, Cognovit Dominus qui sunt eius. Et paulo post ad verba, unius uxor est, haec subiiciuntur: Ut scribit Apostolus ad Ephesios dicens, Sacramentum hoc magnum est, etc. Est quoque mater, sicut dictum est, Illa autem quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra, et multorum filiorum, quia multi filii desertae. Isthaec aliaque ibidem facta sermoni additamenta non reperiuntur in nostris Mss.].
2 [Sitis multiplex.] Quid ergo in consequentibus Scriptura commemorat? Sitivit, inquit, ibi populus aquam, et murmuravit contra Moysen [Exod. XVII, 3]. Videtur fortasse ex superfluo dictum, quod dixit, quia aquam sitiverit populus. Cum enim dixisset, Sitivit populus; quid opus fuit ut adderet, aquas? Sic enim habet antiqua translatio. Quare hoc addidit, nisi quia aquam sitivit, qui debuit sitire iustitiam? Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam [Matth. V, 6]. Et iterum, Sitivit anima mea ad Deum vivum [Psal. XLI, 3]. Multae enim sunt sites. Sitiunt iusti, sitiunt et peccatores; illi iustitiam, isti luxuriam: iusti sitiunt Deum, peccatores sitiunt aurum. Sitivit ergo populus aquam, qui debuit sitire iustitiam.
3 [Christus percussa petra quae fontes eduxit. Bellum quis diabolo indicit.] Dixit ergo ad Moysen Dominus: Tolle virgam, et percute petram, ut educat populo aquam. Ecce est petra, et habet aquam. Sed haec petra nisi percussa fuerit, aquas omnino non habet: percussa vero fontes producit et flumina; sicut in Evangelio legimus: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Percussus enim Christus et in crucem actus novi Testamenti fontes eduxit. Necesse ergo erat, ut ille percuteretur. Nisi enim ille percussus fuisset, et de sacro eius latere sanguis et aqua manasset, universus mundus sitim verbi Dei patiens interisset [Colbertinus Ms., quantum teneo, quantum tenere debetis.]. Percussit ergo Moyses virga bis silicem. Quid est hoc, fratres? Nec hoc puto esse sine mysterio. Quid est hoc, quod non semel, sed bis virga percussa est petra? Ideo secunda vice petra percutitur, quia duo ligna in crucis patibulo eriguntur: quia in uno ligno sacras manus expandit, in alio vero a capite usque ad pedes immaculatum corpus extendit. Bibit ergo de petra populus, et statim bellum iniit contra Amalec. Videte, fratres, quia postquam aquam quisque de petra biberit, id est, Christi sacramenta susceperit, necesse est illi ad pugnam procedere. Tamdiu enim aliquis diabolum contra se pugnantem non sentiet, quamdiu opera illius exercere voluerit. Qui vero illum reliquerit, et de petra bibens Christum sequi elegerit, necesse est ut illum patiatur infestum, cui iusto iudicio voluit praeponere Christum. Quisquis ergo Christo coniungitur, non ad delicias, non ad voluptates, sed ad praelium praeparetur: quia, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur [II Tim. III, 12]; et iterum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei [Act. XIV, 21].
4 [Prima sacri nominis Iesu in Scripturis mentio.] Imminente ergo bello filiis Israel, Moyses vocat Iesum, et dicit ad eum: Elige tibi viros, et pugna contra Amalec. Usque ad hunc locum beati huius nominis mentio, id est, Iesus, nusquam facta est. Hic primum vocabuli huius splendor obfulsit. Moyses vocat Iesum; Lex invocat Christum. Elige, inquit, tibi viros potentes. Non poterat Moyses eligere viros potentes: Iesus solus est, qui potest viros potentes eligere; ipse utique qui dixit Apostolis suis: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ioan. XV, 16]. Ipse est qui domum fortis intravit, et vasa eius diripuit [Matth. XII, 29].
5 [Moyses manus levavit, non extendit. Levare manus, quid sit. Oratione pugnatur ad victoriam.] Moyses autem ascendit in verticem collis. Et factum est cum elevaret manus Moyses, vincebat Israel. Advertite, fratres: Moyses manus quidem elevat, non tamen extendit. Cui ergo servabatur, ut manus extenderet, nisi Domino nostro Iesu Christo, qui extentus in cruce universum orbem complexurus, brachia pietatis expandit? Moyses ergo levavit manus: et licet non expandit, tamen ipsa elevatione mysterium crucis ostendit. Videte, fratres, iam tunc per sacramentum crucis superatas esse adversarias gentes. Et nos, fratres dilectissimi, si, adiuvante Domino, manus erigimus, diabolum superamus. In manibus opera debemus accipere. Si ergo talia sunt opera tua, ut illa possis in altum in conspectu Domini levare, potes etiam et tu in te ipso adversarios tuos exstinguere. Quis bene manus levat nisi qui per eleemosynam in coelo iugiter thesaurizat? Quis ergo bene manus levat, nisi qui assidue victum ac vestitum pauperibus subministrat? Quis bene manus levat? Ille utique qui implet illud Apostoli: Elevantes, inquit, puras manus sine ira et disceptatione [I Tim. II, 8]. Quia ergo quotidie nobis et vobis pugna imminet contra adversarias potestates, si volumus vincere, manus nostrae, id est, actus nostri et conversatio nostra non sit in terris: sed, sicut Apostolus dicit, Super terram ambulantes conversationem habeamus in coelo [Philipp. III, 20]. Scriptum est tamen, quia sicut vitulus ablingit in campis herbam viridem, ita populus Israel ablinget populum Amalec super terram [Num. XXII, 4]. Per quod indicari videtur, quia populus Dei [In Ms. Sorbonico, unde fulgent. Apud Ambrosium, unde haec mulier fulget.] non tam manu et armis, quam voce pugnabat et lingua, id est, orationem ad Deum fundebat; et ideo adversarios superabat. Ergo et tu si vis vincere, audi Apostolum dicentem: Orationi insistentes, et vigilantes in ea [Coloss. IV, 2]. Haec est Christiani pugna gloriosissima [Corbeiensis Ms.: Ille qui in ea remansit, se ornare voluit.], non in suis viribus praesumere; sed semper Dei auxilium implorare, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI . <<<     >>> SERMO XXVII. De filiis Israel .
monumenta.ch > Augustinus > 26