Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI .
1 | [Aqua amara, Legis littera.] In lectione quae nobis ad missas legenda est, fratres charissimi, audituri sumus, quod filii Israel post transitum maris Rubri venerunt ad Mara, id est, ad aquam amaram; et non poterat populus bibere aquam, eo quod esset amara. Pro qua re Dominus beato Moysi ostendit lignum, et misit illud in aquam, et facta est dulcis . Mirum admodum est, ut lignum ostenderet Moysi quod mitteret in aquam, et faceret eam dulcem: quasi vero non potuisset sine ligno aquam dulcem efficere Deus; aut Moyses nesciebat lignum, ut Deus illi ostenderet. Sed videndum est, quid decoris in his interior habeat sensus. Rubrum enim mare, sacramentum Baptismi significavit: aqua amara, Legis litteram significavit. Denique Lex si secundum litteram suscipiatur, satis amara est. Quomodo non esset amara quae occidit, dicente Apostolo, Littera occidit [II Cor. III, 6]! Quid enim tam amarum, quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum satis et peramarum est huius modi poculum Legis, in tantum ut populus Dei, non ille qui in Moyse baptizatus est in mari et in nube, sed qui in spiritu et aqua baptizatus est, non possit bibere de ista aqua: sed ne gustare quidem de circumcisionis amaritudine potest, nec hostiarum ferre amaritudinem valet, nec sabbati observantiam. Si vero ostendat Deus lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, ut dulcis fiat aqua Legis, potest de illa bibere Christianus populus. |
2 | [Lignum unde dulcescit amara Lex, sapientia.] Quod est istud lignum quod Dominus ostendit? Salomon demonstrat, cum de sapientia dicit, quia lignum vitae est omnibus amplectentibus eam [Prov. III, 18]. Si ergo lignum sapientiae Christi missum fuerit in Lege, et ostenderit nobis quomodo spiritualiter intelligi debeat circumcisio, quomodo sabbata, quomodo Lex observanda sit, tunc efficitur aqua amara dulcis, et amaritudo Legis convertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis; et tunc potest bibere populus Dei. Ut ergo possit bibi aqua amara, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam; ut qui ex ea biberit, non moriatur. nec amaritudinem sentiat. Unde constat, quod si quis sine ligno vitae, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali bibere voluerit de Legis littera, per amaritudinem nimiam moriatur. Haec sciens Paulus apostolus dicebat quia littera occidit: hoc est aperte dicere, quia aqua amara occidit, si non per Spiritum in dulcedinem commutetur. Lignum ergo in aquam mittitur, ut in dulcedinem commutetur. Verum est, fratres. Tunc amaritudo ab aqua tollitur, quando crucis lignum Baptismi sacramento coniungitur. |
3 | [Manna coepit dominica die dari. Manna, verbum Dei. Quomodo manducandum.] Et illud advertite, fratres, quod Iudaeorum sabbato Deus manna nunquam omnino pluerit, nec meruerunt Iudaei ut eorum sabbato gratia illis de coelo descenderet. In nostra autem dominica die non solum semper venit manna, sed etiam ab ipso die veniendi initium fuit. Semper ergo nobis Dominus pluit manna de coelo. Coelestia namque sunt eloquia ista quae nobis dicta sunt, et a Deo descendunt verba quae nobis recitata sunt: et ideo nos qui tale manna suscipimus, semper nobis manna datur de coelo. Unde infelices Iudaei dolendi et lugendi sunt, quia manna sicut susceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur accipere: illi nunquam manna manducant. Non enim possunt manducare illud quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, nihil subtile, nihil infelices Iudaei sentiunt spirituale; sed totum pingue, totum crassum. Incrassatum est enim cor populi huius [Matth. XIII, 15]. Sed et interrogatio nominis hoc idem sonat. Manna enim interpretatur, Quid est hoc? Vide si non ipsa nominis virtus ad discendum te provocat; ut cum audieris Legem Dei recitari in ecclesia, semper etiam interroges, et dicas doctoribus, Quid est hoc? Hoc enim est quod indicat manna. Tu ergo, si vis manducare manna, id est, si cupis suscipere verbum Dei, scito illud minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri. Habet enim in se aliquid oleris, quo nutrire et recreare possit infirmos; quia qui infirmus est, olera manducet [Rom. XIV, 2]. Habet aliquid rigoris, et ideo ut pruina est. Candoris autem et dulcedinis habet plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis Domini, quae dulcia sunt super mel et favum [Psal. CXVIII, 103]? |
4 | [Quid sit die sexto duplum colligere. Vermes ex manna.] Sed quid est quod dicit, ut in die sexto duplum colligatur in repositionem, quantum sufficiat etiam sabbato? Hoc secundum nostram intelligentiam non otiosi nec securi praeterire debemus; sed per eleemosynas recondere, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid iustitiae, misericordiae et pietatis recondas, hoc tibi in futuro saeculo erit cibus. Denique hoc et Apostolus admonet, dicens: Quae enim seminaverit homo, haec et metet [Galat. VI, 8]. Quid ergo agimus nos, qui amamus illud recondere quod corrumpatur, non quod permaneat et perduret in crastinum, id est, in futuro saeculo? Divites avari et cupidi haec recondunt quae in hoc saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpentur: qui autem bona opera recondunt, illa permanent usque in crastinum. Denique scriptum est, quod qui infideles fuerunt, servaverunt, inquit, de manna, et ebullierunt ex eo vermes, et computruit. Illud autem quod pro die sabbati reponebatur, non est corruptum, neque vermes ebullierunt in eo; sed permansit integrum. Et tu ergo si propter praesentem vitam tantummodo et propter amorem saeculi thesaurizes, continuo vermes ebulliunt. Denique audi de peccatoribus et his qui praesens saeculum diligunt, quae sit prophetae sententia: Vermes, inquit, eorum non morientur [Isai. LXVI, 24]. Isti sunt vermes quos generat avaritia. Isti sunt vermes quos generat divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos claudunt ab eis viscera sua. Propterea et Apostolus dicit: Divitibus autem saeculi huius praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent et thesaurizent sibi veram vitam [I Tim. VI, 17-19]. |
5 | [Peccanti verbum Dei fit vermis.] Sed dicit aliquis: Si manna verbum Dei esse dicis, quomodo vermes facit? Verum est, fratres: non aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex verbo Dei. Sic enim ait: Nisi venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent [Ioan. XV, 22]. Post susceptum autem verbum Dei qui peccat, efficitur ei ipsum verbum vermis, qui eius semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat. |
6 | [Verbum Dei sapit cuique prout vult.] Nunc ergo festinemus coeleste manna suscipere. Istud enim manna, prout vult quisque, talem saporem reddit in ore eius. Audi enim et Dominum dicentem his qui accedunt ad se: Fiat tibi secundum fidem tuam [Matth. VIII, 13]. Et tu ergo si verbum Dei quod in ecclesia praedicatur, tota fide et tota devotione suscipias, fiet tibi ipsum verbum quodcumque desideras. Verbi gratia, si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies [Psal. L, 19]. Si laetaris prospere, futura cumulat tibi gaudia, dicens: Laetamini in Domino, et exsultate, iusti [Psal. XXXI, 11]. Si iracundus es, mitigat te, dicens: Desine ab ira, et derelinque indignationem [Psal. XXXVI, 8]. Si in doloribus es, sanat te, dicens: Dominus sanat omnes languores tuos [Psal. CII, 3]. Si paupertate consumeris, consolatur te, dicens: Dominus erigit de terra inopem, et de stercore erigit pauperem [Psal. CXII, 7]. Sic ergo manna verbi Dei reddit in ore tuo saporem quemcumque volueris. Hoc tamen si quis infideliter suscipiat, et non comedat, sed abscondat, vermes ex eo ebulliunt. Putasne eo usque deducendum est verbum Dei, ut etiam vermis fieri putetur? Non te hic turbet auditus: audi prophetam ex persona Domini dicentem: Ego autem sum vermis, et non homo [Psal. XXI, 7]. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem; ita et ipse est qui nunc in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus autem vermis efficitur. |
7 | [Lectioni divinae studeamus insistere.] Et ideo, fratres charissimi, quantum possumus cum Dei adiutorio, lectioni divinae studeamus insistere, ut Legem Dei spiritualiter mereamur agnoscere; ut nobis verbum Dei non efficiatur vermis, qui nostras conscientias iugiter arguat et affligat; sed illud impleatur in nobis quod scriptum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo [Psal. CXVIII, 103]! Quam gratiam oremus ut nobis Deus pro sua pietate praestare dignetur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. |