monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXIII. De Pharaonis saevitia et submersione. Exod. capp. 1, V. XIV . <<<     >>> SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXIV[In Possidiani Indiculi capite 8, pro affectant, legitur efficiunt. Eiusdem sermonis excerpta refert Florus ad II Cor. VIII, et Coloss. III.]. De via trium dierum. Exod. VIII [Florus, quam auro dives in purpura.].

1 [Transitus maris Rubri, Baptismi figura. Trina mersio.] In lectionibus divinis, quae nobis praeteritis diebus recitatae sunt, audivimus Moysen dixisse Pharaoni, Viam trium dierum ibimus in desertum cum omni populo sacrificare Domino. Videamus, fratres dilectissimi, quid sit illud quod dixit Moyses, Viam trium dierum ibimus in desertum, et immolabimus Domino Deo nostro. Haec quidem volebat Moyses; sed contradicebat Pharao, et nolebat filios Israel a se longe discedere. Nolebat princeps huius mundi exercitum Domini trium dierum sacramenta cognoscere; illa utique sacramenta, de quibus propheta dixit: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit [Osee VI, 3]. Prima dies passio Domini Salvatoris est, secunda qua descendit ad infernum, tertia autem resurrectionis est dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos per diem in columna nubis, per noctem autem in columna ignis; duciturque populus per mare Rubrum. Tres enim dies non incongrue possumus dicere, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: quia et Pater dies est, et Filius dies est, et Spiritus sanctus dies est; et hi tres unus dies. Via trium dierum, qua exitur de Aegypto, recte intelligitur ille qui dixit: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Quia nemo venit ad Patrem, nisi per ipsum. Ipse est via, per quam populus qui Deo coniungitur, de Aegypto, id est, de idolorum observatione educitur: et per mare Rubrum Christi sanguine rubicundum, et quodam modo iam tunc in mysterio consecratum, tanquam per Baptismi sacramentum Pharaone submerso, populus Dei eripitur. Et vere ita fit, fratres: quando in salutari lavacro tertio Christiani merguntur, tunc Aegyptii, id est originalia peccata vel actualia crimina, quasi in Rubro mari sepeliuntur; et filiis Israel pertranseuntibus ad Dei servitium, sola patiuntur peccata naufragium. Et si aliquis dubitet et putet non omnia peccata deleri per Baptismum, agnoscat et intelligat, quia quomodo nullus remansit Aegyptiorum, sic nihil remanet penitus peccatorum.
2 [Clamor sanctorum sine voce.] Sed antequam mare Rubrum transiretur, clamavit Moyses ad Dominum. Quomodo clamat? Nulla eius vox clamoris auditur; et tamen dicit ad eum Deus, Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? Velim scire quomodo sancti sine voce clament ad Deum. Apostolus docet, Quia dedit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem, Abba, pater [Galat. IV, 6]. Et alibi, Ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; et iterum, Qui autem scrutatur renes et cordo, scit quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis [Rom. VIII, 26, 27]. Sic ergo inspirante Spiritu sancto [Am. Er. et Sorbonicus Ms., ariditas erat ei, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis indigentia fuit.], apud Deum per silentium sanctorum clamor auditur.
3 [Crucis mysterium in virga. Aegyptium spiritualem quis exstinguit.] Post haec iubetur Moyses virga percutere mare [Exod. XIV, 16]. In virga mysterium sanctae crucis agnoscite. Et verum est, fratres: attendite enim et videte, quod nisi virga supra mare elevetur, populus Dei de Pharaonis potestate non tollitur. Sic est, fratres charissimi. Si sancta crux elevata non esset, Christianus populus in aeternum perisset. Elevata vero virga, id est, cruce erecta, cedit mare, cedunt et fluctus eius: hoc est, vincitur mundus, et mundi istius potestates. Cogitur ergo fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Bonitatem Creatoris intellige. Si voluntati eius obtemperes, si legem ipsius sequaris, ipsa tibi elementa etiam contra sui naturam servire compellit. Oremus ergo, fratres dilectissimi, ut Dominus noster quod de Aegyptiis fecit in mari Rubro, faciat in corde et in corpore nostro, ut det nobis virtutem et adiutorium Spiritus sancti, ut in nobis ipsis spirituales Aegyptios possimus exstinguere. Exstinguit namque spiritualem Aegyptium, qui non agit opera tenebrarum. Exstinguit Aegyptium, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit. Exstinguit Aegyptium, qui cogitationes sordidas et impuras vel depellit ex corde, vel omnino non recipit: sicut et Apostolus dicit: Assumentes scutum fidei, in quo possimus omnia tela maligni ignita exstinguere. [Ephes. VI, 16]. Hoc ergo modo possumus hodie etiam Aegyptios videre mortuos et iacentes ad littus, submergi quadrigas eorum et equos. Possumus etiam Pharaonem videre submergi, si tanta fide vivamus, ut Deus pacis conterat satanam sub pedibus nostris velociter.
4 [Via trium dierum quid intelligatur.] Via etiam trium dierum potest intelligi, bene cogitare, bene loqui, bene operari. Et revera qui hoc agit, et tota animi virtute custodit, non in nocte, sed in die ambulat; nec filius tenebrarum, sed filius lucis efficitur: et impletur in illo illud quod Apostolus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; ut filii lucis ambulate [Id. V, 8]. Quando fuimus tenebrae, fratres? Utique quando vias noctis ambulavimus, id est, quando malum cogitavimus, malum diximus, malum etiam operati sumus. Postea vero venientes ad Christum, per ipsius gratiam relinquamus opera tenebrarum, et bene cogitando, bene loquendo, bene operando, viam lucis currere festinemus. Istae ergo sunt tres viae, per quas pervenitur ad coelum: sicut et illae tres aliae sunt, per quas amatores mundi perveniunt in infernum, hoc est, malum cogitare, malum dicere, malum facere. Ista est lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem. Et per istas vias dives purpuratus descendit in infernum: per illas vero alias Lazarus ad Abrahae pervenire meruit sinum. Istas tres vias obsidet inimicus, sicut de Pharaonis exercitu legimus: Electos ascensores ternos stantes demersit in mare Rubrum [Exod. XV, 4, sec. LXX].
5 [Idem tractatur argumentum.] Qui sunt isti electi ascensores? Electi utique a diabolo ad luxuriam, ad malitiam, ad omnium malorum caput superbiam. Et hi ergo terni stantes, istas tres obsident vias, ut ille aut hominem ad opera mala subvertat, aut ille sermonem malum eliciat, aut ille cogitationem iniquam extorqueat. Sed felix est qui totas tres istas vias, Deo adiuvante, devitans, per totum triduum de Pharaonis societate discedit; ita ut nullum illi diem princeps subtrahat tenebrarum, nec splendorem fidei eius vertat in noctem. Et ideo, fratres, faciamus illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum [Prov. IV, 23]. Consideremus cum Dei adiutorio, et custodiamus cor simul et conscientias nostras; et si est quisquam in nobis, cui cogitationem malam aliquis de principibus tenebrarum iniecit, quantum potest laboret, ut vel in sermone non peccet: id est, ut si ei diabolus unum diem rapuit et convertit in noctem, vel secundum diem in illo obtinere non possit. Si vero et hoc subtilitate callidissima potuerit obtinere, ut malum et corde cogitemus, et ore loquamur; si iam duos perdidimus, vel unum diem cum Dei adiutorio conservemus, ne etiam nos usque ad opera mala possit nequitia inimici subvertere. Si vero et hoc factum est, non tamen de misericordia desperemus; sed cito per poenitentiam de luto faecis pedes animae nostrae excutere festinemus. Non enim vult Dominus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Sic tamen convertamur, ne iterum retro respiciamus, neque opera mala quae fecimus, faciamus: nec revertamur quasi canis ad vomitum; sed ad pretiosam et desiderabilem patriam tendentes, per viam bonorum operum perveniamus ad regnum, regnante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XXIII. De Pharaonis saevitia et submersione. Exod. capp. 1, V. XIV . <<<     >>> SERMO XXV. De amara aqua et manna. Exod. capp. XV, XVI .
monumenta.ch > Augustinus > 24