Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXII. De eo quod scriptum est, Induravit Dominus cor Pharaonis. Exod. cap. IX, V. 12 .
1 | [De Pharaonis induratione] Quoties lectio illa recitatur, fratres charissimi, in qua frequenter audimus cor Pharaonis Dominum indurasse, non solum laicis, sed etiam aliquibus clericis solet scandalum generare. Dicunt enim aliqui inter se: Cur iniquitas illa Pharaoni imputatur, cum Dominus cor illius indurasse referatur? Et quia de hac re immundissimi Manichaei sacrilego furore Scripturam veteris Testamenti reprehendere solent; rogo vos, fratres, diligenter attendite, quia etsi non quantum debemus, certe vel quantum possumus, breviter volumus Charitati vestrae suggerere, qualiter obdurationem illam debeatis accipere. |
2 | [Obduratio cordis ex desperatione. Indurat Deus per patientiam, non per potentiam.] Primo hoc fideliter et firmiter credat Dilectio vestra, quia nunquam Deus deserit hominem, nisi prius ab homine deseratur. Cum enim semel et secundo et tertio unusquisque gravia peccata commiserit; exspectat tamen illum Deus, sicut per prophetam dicit, ut convertatur et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Cum vero in peccatis suis coeperit permanere, de multitudine peccatorum nascitur desperatio, ex desperatione obduratio generatur. Dum homines negligentes in primis despiciunt peccata sua, quia parva sunt; crescentibus minutis peccatis adducunt etiam crimina, et cumulum faciunt et demergunt. Quod cum factum fuerit, impletur hoc quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]. De talibus Apostolus dicit: Ignoras quod patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae [Rom. II, 4, 5]. Et de tali obduratione etiam alibi legimus: Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadit praeceps. Et iterum de corrigendo filio Scriptura dicit: Tunde latera filii tui, dum infans est; ne induret, et non consentiat tibi [Eccli. XXX, 8, 12]. Ista enim testimonia Scripturarum ideo Charitati vestrae insinuare volumus, ut intelligatis, quia obduratio non Dei potentia compellente perficitur, sed Dei remissione vel indulgentia generatur: ac sic Pharaonem non divina potentia, sed divina patientia credenda est obdurasse. Denique quotiescumque eum Dei plaga percussit, afflictus poenituit. At ubi ei remissionem divina indulgentia dedit, iterum se in superbiam elatus erexit. Hoc ergo definitissime credite, fratres, et hoc intelligite, quia quoties Dominus dicit, Ego indurabo cor Pharaonis; non aliud intelligi voluit, nisi, Ego suspendam plagas meas et flagella , unde eum per indulgentiam meam contra me obdurari permittam. |
3 | [Altera obiectio de eodem argumento.] Sed forte aliquis dicat, quare illum Deus parcendo indurari fecerit, et quare flagella removerit. Hoc loco securus ego respondeo, Ideo Deus toties flagella removit, quia Pharao pro ingenti cumulo peccatorum suorum, non tanquam filius ad emendationem meruit corripi, sed tanquam hostis permissus est indurari. Tantae enim illius iniquitates praecesserant, et Deum toties sacrilego ausu contempserat, ut in illo impleretur quod de talibus Spiritus sanctus dixit: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum [Psal. LXXII, 5-7]. Ecce qualiter obduratur, qui ad correctionem castigari a Domino non meretur. De illis autem quos indurari Dei misericordia non permittit, quid scriptum est? Flagellat Deus omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]; et iterum, Ego quos amo, arguo et castigo [Apoc. III, 19]; et iterum, Quem enim diligit Dominus, corripit [Prov. III, 12]. De hac obduratione etiam propheta ex persona populi ad Dominum clamat, dicens: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te [Isai. LXIII, 17]. Quod utique non est aliud, nisi, Deseruisti cor nostrum, ne converteremur ad te. Quam rem multis praecedentibus sacrilegiis in populo Iudaeorum impletam esse cognovimus. |
4 | [Induratio ex gratiae absentia sequitur.] Nemo ergo cum Paganis aut Manichaeis Dei iustitiam reprehendere aut culpare praesumat: sed certissime credat, quod Pharaonem non Dei violentia, sed propria iniquitas et indomabilis superbia contra Dei praecepta toties fecerit obdurari. Quid est autem quod dixit Deus, Ego indurabo cor eius; nisi, Cum ab illo ablata fuerit gratia mea, obdurabit illum nequitia sua? Et ut hoc evidentius possit agnosci, aliquam similitudinem de rebus visibilibus Charitati vestrae proponimus. Sicut enim quoties nimio frigore aqua constringitur, solis calore superveniente resolvitur, et discedente eodem sole iterum obduratur: ita nimirum peccatorum frigore refrigescit charitas multorum, et velut glacies obdurantur; et cum eis iterum calor divinae misericordiae supervenerit, resolvuntur; ille utique calor de quo scriptum est: Non est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Quod etiam erga Pharaonem impletum esse cognoscimus, a quo quoties flagella remota sunt, contra Deum se obduratus erexit; quoties vero afflictus est, humiliter supplicavit. |
5 | [Cur Deus non omnes misericorditer flagellet. Qua ratione dicatur indurare.] Quare autem Dominus noster non omnes ita misericorditer flagellat, ut nullum contra se obdurari permittat? Aut illorum iniquitati qui obdurari merentur, adscribendum est, aut ad inscrutabilia Dei iudicia referendum, quae plerumque sunt occulta, nunquam tamen iniusta. Nobis ergo sufficiat pie et humiliter credere illud quod Apostolus dixit, Numquid iniquitas apud Deum? Absit [Rom. IX, 14]; et illud quod in cantico consuevimus psallere, Deus fidelis, in quo non est iniquitas [Deut. XXXII, 4]. Unde, sicut iam superius suggessi de Pharaone, hoc sine aliqua dubitatione credamus, quod eum non tam Dei potentia quam Dei patientia fecerit obdurari. Quam rem etiam ipso confitente evidenter agnoscimus. Sic enim ipse cum castigaretur, iustitia compellente professus est: Dominus iustus, ego autem et populus meus impii [Exod. IX, 27]. Qua ergo conscientia christianus Deum iniustum esse conqueritur, quem iustum etiam rex impius confitetur? Nam in tantum non eum Deus irrevocabiliter obduravit, ut post decem plagas populum Dei non solum dimitteret, sed etiam exire compelleret. Quod enim decem plagis percussus fecisse legitur, post primam castigationem implere potuisse cognoscitur. Quam rem etiam circa vernaculos nostros exercere consuevimus, quos nimis delicate aut satis remisse nutrimus, vel quibus frequenter peccantibus indulgemus. Cum enim peiores de ipsa remissione redduntur, solemus eis exprobrantes dicere: Ego te talem feci; ego tibi parcendo proterviam tuam negligentiamque nutrivi. Et haec non ideo dicimus, quod ex voluntate nostra in tantam sint superbiam devoluti; sed quia magis de bonitate vel indulgentia nostra fuerint obdurati. Ita et Deus de Pharaone fecisse dignoscitur: dum ab illo ineffabili benignitate plagas suspendit, ille obdurato corde contra Deum superbus erigitur. |
6 | [Quoties peccavimus, eleemosyne vel poenitentiae medicamentum animae vulneribus apponere festinemus.] Ego vobis, fratres charissimi, haec suggerendo quasi indicula quaedam directa et obscura insinuare curavi: vos vero si pio et fideli animo, sicut consuevistis, Scripturae divinae sacramenta respicitis, Domino donante, plenius quid rei veritas habeat, cognoscetis. Nos vero, fratres charissimi, qui in veritate agnoscimus, quod ex multitudine peccatorum desperatio nascitur, et ex desperatione obduratio generatur, secundum illud quod supra dictum est, Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit [Prov. XVIII, 3]: quoties nobis aliqua peccata subrepserint, sine ulla mora medicamentum eleemosynae vel poenitentiae festinemus animarum nostrarum vulneribus providere. Utiliter enim malagma calidis adhuc vulneribus apponitur, et cito ad sanitatem vulnus reducitur, quod putrescere longa abusione non sinitur. Et ideo quotiescumque delinquimus, peccata nostra iudices nos sentiant, non patronos; accusatores suos, et non defensores esse cognoscant; secundum illud quod scriptum est: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper [Psal. L, 5]. Tu agnosce, et Deus ignoscit. Nam quo pacto Deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere? Quomodo enim si aliqua plaga aut aliquod vulnus in corpore nostro supervenerit, sine aliqua mora medicum requirimus, et medicamenta apponere festinamus: ita et in animae vulneribus exercere debemus; ne forte si plus de corporis quam de animae salute solliciti sumus, iniusto iudicio ancillam dominae praeferentes, increpationem propheticam mereamur excipere: Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Hoc enim nobis expedit, ut plus de animae quam de corporis incolumitate cogitemus, et imaginem Dei ita in nobis studeamus excolere, ut ante tribunal aeterni Iudicis sine confusione venire possimus: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. |