monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XX. De decem plagis Aegyptiorum. Exod. cap. VII-XII . <<<     >>> SERMO XXII. De eo quod scriptum est, Induravit Dominus cor Pharaonis. Exod. cap. IX, V. 12 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XXI[Apud Lov., diligimus. M.]. De decem Plagis et decem Praeceptis. Exod. cap. VII-XII; et cap. XX, V. 3, 17 [Sic Germanensis Ms. Editi vero, exibat.].

1 [In plagis vulnera, in praeceptis medicamenta.] Non est sine causa, fratres dilectissimi, quod praeceptorum Legis Dei numerus cum plagarum numero, quibus Aegyptus percutitur, exaequari videtur. Nam sicut decem praecepta sunt Legis, quibus ad cultum Dei populus admonetur; ita decem plagae leguntur, quibus superbia Aegyptiorum affligitur. Consideremus ergo, cur et ibi decem praecepta, et hic decem plagae memorentur. Ideo sine dubio, quia et in illis erant vulnera, et in istis medicamenta; et opus erat ut tam periculosis decem plagarum vulneribus, decem praeceptorum medicamina subvenirent. Unde rogo vos, fratres, nolite hoc otiose accipere; quia si auxiliante Deo diligenter attenderitis, poteritis agnoscere decem illa praecepta illis decem plagis per ordinem contra se esse contraria. Nam de primo praecepto prima plaga percutitur, de secundo secunda, de tertio tertia, et sic usque ad decimum numerum pervenitur.
2 [Aqua in sanguinem vertitur, quia sensus impiorum obtenebratur.] Primum praeceptum est in Lege de uno Deo. Non erunt, inquit, tibi alii dii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum, aqua in sanguinem conversa. Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex quo sunt omnia, in similitudinem aquae accipe, ex qua generantur universa. Ad quam autem rem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid est igitur conversio aquae in sanguinem, nisi quia illi, qui credere in Deum noluerunt [Forte quod amare? Multi amant, etc.], sicut dicit apostolus Paulus, Obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt [Rom. I, 21, 22]? Aqua ergo in sanguinem vertitur; quia sensus Aegyptiorum obscurus et tenebrosus efficitur. Et iusto Dei iudicio factum est, ut de illo fluvio sanguinem biberent, in quo Hebraeorum parvulos necare consueverant.
3 [Ranae, philosophi vel haeretici.] Secundum praeceptum est, Non assumes nomen Dei tui in vanum. Qui enim accipiet nomen Dei sui in vanum, non mundabitur. Nomen Domini Iesu Christi veritas est. Ipse enim dicit: Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6]. Et quia veritas mundat, vanitas inquinat; videamus huic secundo praecepto contrariam plagam. Quae est ista secunda plaga? Ranarum abundantia. In ranis haeretici intelliguntur atque philosophi. Habes congruenter significatam philosophorum vel haereticorum vanitatem, si consideres ranarum loquacitatem. Philosophi enim vel haeretici, quia in Christo omnia falsa esse dicunt, ranae sunt clamantes in paludibus limosis: superbiam enim, inanes contentiones, et strepitum vocis habere possunt; doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Qui enim christianae veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus.
4 [Sabbatum spirituale. Sciniphes, inquieti et turbulenti.] Tertium praeceptum est, Memento, inquit, diem sabbati sanctificare. In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, scilicet requies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. Ibi enim est sanctificatio, quia ibi est Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est, quietem. Super quem, inquit Dominus, requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Inquieti ergo resiliunt a Spiritu sancte, rixarum amatores, calumniarum semitores, inquietudine sua non admittunt ad se quienatores, contentionis magis quam charitatis amatem sabbati spiritualis. Spirituale enim sabbatum non observant, nisi illi qui se ita temperate operibus terrenis accommodant, ut tamen lectioni et orationi, etsi non semper, certe vel frequenter insistant, secundum illud Apostoli, Attende lectioni et doctrinae [I Tim. IV, 13]; et iterum, Sine intermissione orate [I Thess. V, 17]. Qui enim tales sunt, quotidie spiritualiter sabbatum colunt. Qui vero inquieti sunt, et iugiter terrenis actibus implicantur, de quibus scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros; sabbatum, id est, requiem habere non possunt. Contra istorum inquietudinem dicitur, ut tanquam sabbatum habeant in corde et sanctificationem Spiritus Dei. Esto, inquit, mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas [Eccli. V, 13]. Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidem in corde tuo per corruptionem volantis phantasmatis ad similitudinem muscarum inquietantis, vel compungentis te. Deum intellecturus es dicentem tibi: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Psal. XLV, 11]. Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes? Attendite tertiam plagam huic tertio praecepto contrariam. Sciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo, muscae minutissimae, inquietissimae, inordinate volantes, in oculos irruentes, non permittentes homines quiescere, dum abiguntur, et irruunt dum expulsae iterum redeunt. Quales sunt istae muscae, tales sunt homines inquieti, qui sabbatum spiritualiter observare, id est, bonis operibus studere, et lectioni vel orationi insistere nolunt. Talia sine dubio sunt phantasmata cordis contentiosorum: et quomodo corpus humanum ab istis muscis affligitur; ita cor istorum diversis cogitationibus inquietatur atque compungitur. Tenete praeceptum, cavete plagam.
5 [Cynomia, parentum contemptor.] Sequitur quartum praeceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga Aegyptiorum κυνομυῖα, id est, musca canina; graecum enim vocabulum est. Qui enim parentes honorare dissimulat, musca eum canina, id est, nequitia diaboli, spiritualiter affligit et cruciat: caninum est enim parentes non cognoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt, non agnoscuntur.
6 [Moechus mutatur in pecus.] Quintum praeceptum est, Non moechaberis. Quinta plaga, mors in pecora. Omnis enim qui aut uxore propria intemperate, excepto desiderio filiorum, utitur; aut certe, quod est crimen gravissimum, qui uxori aut filiae alienae, aut ancillae vel suae vel alterius insidiatur, victus cupiditate bestiarum, tanquam amisso homine erit pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in forma hominis similitudinem pecoris habens, qui non vult audire Deum dicentem, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Psal. XXXI, 9]; et illud, Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Sed si pecus esse non times, vel mori sicut pecus time.
7 [Ardor bonus et ardor malus.] Sextum praeceptum, Non occides. Sexta plaga, pustulae in corpore, et vesicae bullientes et scaturientes incendia ulcerum de favilla fornacis. Tales sunt animae homicidales: ardent ira; quia per iram homicidii fraternitas perit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Nam et qui vult subvenire, fervet, et qui vult occidere, fervet: ille praecepto, iste morbo; ille bonis operibus, iste saniosis ulceribus. O si possemus videre animas homicidarum, sine dubio plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum.
8 [Lucrum iniustum. Fames animae et corporis.] Sequitur praeceptum septimum, Non furaberis: et plaga septima, grando in fructibus. Quod per furtum contra Dei praeceptum subducis, de coelo perdis. Nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem, sed coelesti iudicio perdit fidem: ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum; lucrum sua caecitate, damnum de Domini nube [Editi, Lex dicit; pro quo Ms. Germanensis, qui tibi dicit.]. Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, iusto iudicio Dei intrinsecus grandinantur. O si possent fures aut raptores aspicere agrum cordis sui, profecto lugerent et plangerent, dum ibi non invenirent quod in os animae mitterent; etiamsi in furto suo invenirent, quod gutturis aviditate sorberent. Maior est fames animae quam corporis, maior fames, periculosior plaga, et gravior mors. Quod peius est, multi per istam famem animae mortui ambulant, et viventes portant funera sua. Vivere quidem videntur in corpore; sed malis actibus mortui probantur in anima. Et multi in anima famelici, de vanis deliciis gloriantur. Denique bonum Christianum Scriptura intus esse divitem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives [I Petr. III, 4]; non ante homines, sed ante Deum, ubi Deus videt. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, iusto iudicio grandinaris?
9 [Locusta, detractor.] Octavum praeceptum est, Falsum testimonium non dices. Octava plaga, locusta, animal dente noxium. Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Et ideo nos admonet Apostolus, ne nos falsis criminibus appetamus: Si, inquit, mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini [Galat. 5, 15].
10 [Actus matrimonii quando non sine peccato. Adulteri furore excaecantur.] Nonum praeceptum est, Nonconcupisces uxorem proximi tui. Nona plaga, densae tenebrae. Si enim peccatum est uxorem propriam, excepta causa filiorum, agnoscere; quale putas peccatum est, non solum in sua peccare, sed et alienam appetere? Vere densae sunt tenebrae: nihil enim sic dolet in corde patientis, quo modo si uxor illius appetatur; et qui hoc facit alteri, nihil est quod sic velit pati. Alia mala solent homines patienter excipere; hoc autem nescio utrum unquam inveniri potuerit, qui tolerabiliter ferret. O quam densas tenebras patiuntur qui talia faciunt et talia concupiscunt! Vere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, alienam uxorem commaculare velle atque polluere.
11 [Haereditatem ambientes alienam. Primogenita cordis fides.] Decimum praeceptum est, Non concupisces ullam rem proximi tui. Huic mandato plaga contraria est decima, mors primogenitorum. Omnes res quas habent homines, haeredibus servant; et in haeredibus nihil primogenitis charius. Qui volunt res alienas tanquam iuste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus: quid enim tam iustum videtur, quam rem sibi derelictam possidere? Dicit enim aliquis: Dimissum est mihi; testamentum lego. Nihil videtur iustius ista voce. Tu laudas quasi iure possidentem, Deus damnat iniuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri: non ergo vis ut habeat suos haeredes, in quibus nihil est charius primogenitis? Proinde in primogenitis tuis punieris, qui concupiscendo res alienas, id est, quae tibi iure non debentur, quasi iuris umbra perquiris. Perdis ergo primogenita tua. Sed facile est quidem, fratres, corporaliter perdere primogenitos; mortales enim sunt homines, sive ante parentes sive post parentes morituri moriantur: istud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenita cordis nostri fides est; nemo enim bene operatur nisi fides praecesserit. Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales; sed inter istos tibi primogenita fides est. Quisquis rem alienam occulte concupiscit, internam fidem perdit. Erit enim primum sine dubio simulator obsequens non charitate, sed fraude, veluti amans eum a quo se cupit fieri haeredem. Amare se dicit eum quem mori desiderat, et ut rerum eius se videat possessorem, optat ut proprium non relinquat haeredem.
12 [Adhortatio.] Haec, fratres, comparatio, et quodam modo contrarietas decem praeceptorum et decem plagarum cautos nos faciat, ut habeamus securi res nostras in praeceptis Dei: res, inquam, nostras interiores, et in arca conscientiae nostrae repositas. Ipsi sunt thesauri nostri, quos nobis nec fur, nec latro, nec vicinus malus poterit aliquando auferre, ubi nec tinea nec rubigo est metuenda. Istae sunt enim verae divitiae, id est, bona conscientia, iustitia, misericordia, castitas atque sobrietas. Qui talibus rebus plenus est, dives erit, etiamsi de naufragio nudus exierit. Sed haec si diligenter attenditis, et quae sunt mala fugere, et quae bona sunt volueritis auxiliante Deo exercere, eritis populus Domini, et de iniqua Aegyptiorum societate, id est, spiritualium nequitiarum persecutione liberati, ad terram repromissionis poteritis feliciter pervenire: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XX. De decem plagis Aegyptiorum. Exod. cap. VII-XII . <<<     >>> SERMO XXII. De eo quod scriptum est, Induravit Dominus cor Pharaonis. Exod. cap. IX, V. 12 .
monumenta.ch > Augustinus > 21