1 | [Moyses Lex intelligitur. Virga crux Christi.] Moyses ad Aegyptum veniens, fratres charissimi, defert et virgam, qua castigat et verberat Aegyptum decem plagis. Moyses Lex intelligitur, quae data est huic mundo, ut eum decem plagis, id est decem mandatis quae in Decalogo continentur, corripiat et emendet. Quod autem Lex Moyses intelligi possit, Dominus in Evangelio dixit: Habent Moysen et Prophetas [Luc. XVI, 29]; id est, Legem et Prophetas. Virga vero per quam Aegyptus subiicitur et Pharao superatur, crucis Christi imaginem praeferebat, per quam mundus hic vincitur, et princeps huius mundi cum principatibus et potestatibus triumphatur. Quod autem virga proiecta fit draco vel serpens, et devorat Aegyptiorum serpentes; serpens pro sapientia ponitur, sicut scriptum est: Estote prudentes, sicut serpentes [Matth. X, 16]. Idcirco virga Moysi, id est, crux Christi, posteaquam ad terras descendit, id est, posteaquam ad credulitatem et fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et tantam sapientiam quae omnem Aegyptiorum, id est, huius mundi sapientiam devoraret. |
2 | [Plagae Aegyptiorum. Sanguis. Ranae. Cynomia. Mors animalium. Ulcera et vesicae. Tonitrua. Locustae. Tenebrae. Mors primogenitorum.] Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur ut fluvius cui Hebraeorum parvulos crudeli nece tradiderant, auctoribus sceleris poculum sanguinis redderet, et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Secunda vero plaga in qua inducuntur ranae, indicari figuraliter arbitror carmina poetarum; qui inani quadam et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. Post hoc sciniphes producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aera volitans; sed adeo subtile est et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, eludat: corpus tamen cui insederit, acerbissimo terebrat stimulo; ita ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animalis genus dignissime puto arti philosophiae vel haereticorum calliditati comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat unde deceptus sit. Quarto quoque in loco cynomyia, id est, musca canina inducitur, quae Cynicorum sectae merito comparatur, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, etiam voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, adveniens sermo et Lex Dei huiuscemodi eum correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii agnoscat erroris. Quinto in loco animalium nece vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur stultitiaque mortalium, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris non solum hominum, sed et pecorum. Unde iusto iudicio factum est, ut in quibus cultum credebant inesse divinum, in his viderent miseranda supplicia. Ulcera post haec et vesicae cum fervore, sexto in verbere producuntur: et videtur mihi, quod in ulceribus arguatur dolosa et prurulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervore irae ac furoris insania. Huc usque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur. Post haec vero verbera veniunt de supernis voces et tonitrua, et grando, et ignis discurrens in grandine. Videte temperamentum divinae correptionis. Non cum silentio verberat; sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam mundus castigatus agnoscere: dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum: dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos peccatorum, quos debeat ignis ille depascere, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49]. Per hunc enim incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, puto per hoc genus plagae aut detrahentis, aut semper a se discordantis humani generis inconstantiam designari. Locusta enim cum regem non habeat, sicut Scriptura dicit, una acie ordinatum ducit exercitum [Prov. XXX, 27]: homines vero cum rationabiles a Deo facti sint, neque semetipsos ordinate regere potuerunt, neque Dei regis patienter moderamina pertulerunt. Nona plaga tenebrae sunt: sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et providentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus, sicut Psalmista dicit, tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 12]: quas superbi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum devoluti sunt tenebras. Ad ultimum, primogenitorum infertur interitus. Primogenita Aegyptiorum non incongrue principatus et potestates mundi huius, id est, diabolus et angeli eius intelliguntur, quos in adventu suo Christus destruxisse dicitur, id est, captivos duxisse, et triumphasse in ligno crucis suae. Possumus primogenita Aegyptiorum accipere etiam omnes auctores et inventores falsarum quae in hoc mundo sunt religionum, quas Christi veritas cum suis exstinguit auctoribus. |
3 | [Recapitulatio supra dictorum.] Et ut haec quae dicta sunt, tenacius vestrae memoriae inhaereant, et ea velut munda animalia in ore cordis revolvere, et spiritualiter ruminare possitis, breviter recapitulationem facimus. Quod enim in prima plaga aquae convertuntur in sanguinem; significantur doctrinae philosophorum, quae parvulos sensu decipiunt. Quod vero in secunda plaga multitudo ranarum; intelliguntur in eis carmina poetarum, quae nullis unquam prodesse potuerunt. In tertia plaga sciniphes, id est, muscae minutissimae producuntur, gravissimo stimulo corpora compungentes; et in eis philosophiae artis astutia, et infelicium haereticorum venena vel commenta subtilissima designantur. Quarta plaga musca canina inducitur; et Cynicorum doctrinae merito comparatur, qui inter reliqua mala libidinem summum praedicant bonum. Quinto loco animalia occiduntur; et significatur in hoc vecordia vel stultitia hominum. Sexto loco ulcera, pustulae et vesicae cum fervore mittuntur: in ulceribus arguitur dolosa et prurulenta malitia; in vesicis, tumens et inflata superbia; in fervore, irae ac furoris insania. Postea vero septimo loco tonitrua et voces de coelo mittuntur, simul et grando vel ignis: in vocibus et tonitruis agnoscitur doctrina coelestis; in grandine, disciplina quam accipiunt peccatores; in igne, gratia sancti Spiritus, per quam libidinum voluptates et peccatorum tribuli consumuntur. Octava plaga locustae introducuntur, animal dente noxium; et significatur in eis superbia hominum malignorum, qui se invicem falsis testimoniis et proditionibus persequuntur. De quibus Apostolus dicit: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini [Galat. V, 15]. Nona plaga tenebrae inducuntur; per quas caecitas mentis vel cordis arguitur. Decima plaga primogenita percutiuntur; in quibus aut spirituales nequitiae, aut originalia peccata intelligi possunt, quae veniente Christo per mysterium crucis et gratiam Baptismi deleri vel exstingui manifestissime comprobantur. Haec ergo, fratres charissimi, quae illo tempore per figuras et imagines legimus facta, gaudeamus et gratias Deo agamus, quia in nobis per eius misericordiam et sentimus et videmus esse completa: regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |