Augustinus, Sermones, 11, SERMO XIX. De Moyse, II.
1 | [Flamma Spiritum sanctum, rubus Iudaeos designat.] Magna quidem sunt, fratres charissimi, et velut quaedam involuta mysteriorum Dei sacramenta: et quamvis omnia non possimus evolvere, breviter tamen quod possumus, Charitati vestrae suggerimus. Non fuit sine causa, fratres charissimi, nec sine aliqua significatione secreti, quod in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur [Exod. III, 2]. Rubus enim spinarum genus est; nec in laude aliqua poni potest, quod peccatori homini terra produxit. Nam primitus peccanti homini dictum est: Terra spinas et tribulos germinabit tibi [Gen. III, 18]. Nam et quod rubus non cremabatur, id est, flamma non comprehendebatur, non aliquid boni significare cognoscitur. In flamma enim intelligitur Spiritus sanctus: in rubo et spina significatur Iudaeorum populus, durus atque superbus. Flamma enim illa sine dubio boni aliquid significabat, in qua vel angelus, vel Dominus apparebat. Denique quando venit Spiritus sanctus super Apostolos, visae sunt illis linguae divisae velut ignis [Act. II, 3]. Utinam et nos comprehendat ignis iste; ne nos duros inveniat, et concremare non possit. Oremus potius ut in nos ardeat ignis iste, et peccatorum nostrorum spinas perimat atque consumat. |
2 | [Ignes duo, charitatis et cupiditatis.] Duo enim sunt ignes: est ignis charitatis de Spiritu sancto, est et ignis cupiditatis. Ille comburit omne quod malum est; iste consumit omne quod bonum est. In anima enim ubi ignis charitatis arserit, omne malum consumit; sicut e contrario in quo ignis cupiditatis accensus fuerit, nihil quod bonum est remanebit. Et ideo unusquisque currat ad conscientiam suam, et si in se sentit qualemcumque scintillam compunctionis accensam bonis operibus, gratiam in se misericordiae divinae custodiat, et ignem compunctionis accendat; illum ignem de quo Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur [Luc. XII, 49]? Qui vero in se flammam cupiditatis ardere cognoverit, cum Dei adiutorio totis viribus elaboret exstinguere cupiditatem, accendere charitatem. Quidquid enim boni fecerit homo in quo cupiditas ardet, sine mora aliqua periturum est: sicut e contrario si aliquas negligentias admiserit in quo ignis fuerit charitatis, sine dilatione consumet, et dominari penitus non permittet. Populus enim Iudaeorum zeli vel cupiditatis incendio cremabatur: et ideo rubus ille significabat populum, qui Deo reluctabatur; Iudaeorum utique populum spinosum, de quo scriptum est: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas [Isai. V, 2]. Ad ipsum enim populum Moyses mittebatur: et ideo rubus ardebat, et non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, Legi reluctabatur; nam si ille populus spinis non sociaretur , non ab eo spinis Christus coronaretur. |
3 | [Moysi et Iosue praecipitur solvere corrigiam calceamenti.] Clamavit ergo Dominus ad Moysen: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est [Exod. III, 5]. Hoc quod beato Moysi, etiam successori suo Iosue, quando illi Dominus apparuit, legitur fuisse praeceptum. Quando enim vidit virum contra se stantem evaginato gladio, dum quis esset inquireret, respondit ei: Ego sum princeps exercitus Domini; et nunc venio. Et subiungens ait: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est [Iosue V, 13-16]. Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum sanctam consuetudinem vestram attentius adhibeatis audire quod ex hac re antiquorum Patrum revelatione cognovimus. Et quia res ad intelligendum difficilis est et obscura, patienter accipite: quia nobis necesse est aliqua frequenter repetere, quo facilius ea vestris possimus sensibus intimare. |
4 | [Quare illud utrique praeceptum. Quid per terram sanctam significetur.] Iudaeis ex Lege praeceptum fuerat, ut si quis sine filiis de hac luce discederet, uxorem eius germanus suus acciperet; et quanti ex eis filii nascerentur, defuncti fratris nomine censerentur, et non adscriberentur illius filii qui genuerat, sed illius cuius relictam acceperat. Ob quam rem plures ex populo nolentes filios suos alterius nomine appellari, non acquiescebant accipere relictas fratrum suorum: et quicumque se excusare voluisset, ducebatur in portam, et veniens fratris sui relicta excalceabat eum, et exspuebat illi in faciem, et appellabatur Domus discalceati; ac sic illi qui non futurus erat sponsus, solvebantur corrigiae calceamenti eius; qui enim acquievisset, omnino non solvebantur [Deut. XXV, 5-10]. Hoc ideo dixi, fratres charissimi, ut si totum non possumus, conemur intelligere quae causa fuerit, ut Moysi et Iosue diceret Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui: locus enim in quo stas, terra sancta est. Quare hoc dictum est eis, nisi quia non erant legitimi sponsi? Sponsus enim legitimus Ecclesiae catholicae alius esse non poterat nisi Christus, de quo dicit Apostolus, Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 2]; et de quo Psalmista multo ante praedixerat, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo [Psal. XVIII, 6]. Beatus quoque Ioannes Baptista evidentissime de eo locutus est, dicens: Qui habet sponsam, sponsus est. Hoc utique de Christo dixit: de se autem quid dixit? Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi [Ioan. III, 29]. Et ut evidentius Christum Dominum esse legitimum sponsum ostenderet, ait: Hic est cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere [Id. I, 27]. Quare corrigiam calceamenti eius non praesumebat solvere? Quia noverat eum legitimum esse sponsum Ecclesiae. Moyses enim et Iosue iubentur calceamenta solvere, quia figurabant sponsum, et sponsi ipsi non erant. Denique videte quid ad Moysen vel Iosue dixerit Dominus: Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est. Numquid hoc, fratres charissimi, secundum litteram intelligi potest? Unde enim terra illa quam calcabant, poterat esse sancta, quae sine dubio similis erat terrae reliquae? Sed diligenter attendite quid fuerit dictum, Locus enim in quo stas, terra sancta est. Hoc est dicere, Christus cuius figuram portas, et cuius typum habere videris, terra sancta est. Vere terra sancta est caro Domini nostri Iesu Christi, per quem sanctificata sunt omnia coelestia atque terrestria, de quo dicit Apostolus: Pacificans per sanguinem suum quae in coelis sunt et in terra [Coloss. I, 20]. |
5 | [Apostoli fratres Christi uxorem defuncti acceperunt.] Ideo ergo, fratres charissimi, sicut supra dixi, qui noluisset uxorem defuncti fratris sui accipere, discalceabatur, et exspuebatur in faciem; qui vero acquievisset relictam defuncti fratris accipere, filii qui nascebantur, non illius qui generabat, sed illius qui defunctus erat, nomine appellabantur: quam rem in Apostolis videmus esse impletam. Nam defuncto fratre, id est, mortuo Christo, qui dixerat: Ite, nuntiate fratribus meis [Matth. XXVIII, 10]; uxorem eius, id est, Ecclesiam Apostoli susceperunt. Sic enim Apostolus Paulus dicit: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui [I Cor. IV, 15]. Et tamen quicumque per doctrinam Apostolorum de Ecclesia nati sunt, nec Petriani, nec Pauliani, sed Christiani sunt appellati: ut figura illa compleretur quae de uxore defuncti fratris fuerat in Lege praemissa. Infelices vero haeretici non ita fecerunt; sed quasi crudelissimi pervasores, rapientes uxorem defuncti fratris sui, et per partes lacerantes et scindentes Ecclesiam, omnes qui per sacramentum Baptismi generantur, impudentissima fronte non Christi, sed suo nomine appellari populos voluerunt. Denique in Ecclesia catholica defuncti, id est, Christi nomine omnes qui nati fuerint appellantur Christiani. In haereticis vero alii Donatistae, alii Manichaei, alii Ariani, alii Fortiani dicuntur. Sed quia duces haereticorum sponsi legitimi non fuerunt; non Christi, sed suum nomen populis imposuerunt. |
6 | [Auditores, qualiacumque praedicator intimet, attentius perscrutentur.] Et ideo rogo, fratres, ut mihi indulgeat sancta Charitas vestra, quia dum ex eo quod Moysi dictum est, Solve corrigiam calceamenti tui, qualemcumque vobis intelligentiam insinuare conatus sum, productiori vos forte sermone quam debui, videor fatigasse. Et licet non sit quod in hoc sermone placere possit, vel votum ac desiderium nostrum Charitati vestrae credo quod displicere non debeat, qui expositionem tantae rei, etsi ut dignum est, expedire non potui: contendo tamen velut lineas quasdam et qualiacumque indicula vestris sanctis sensibus intimare, quae vos attentius perscrutantes etiam melius quam nos suggerimus, Christo inspirante, meditari possitis |